Immagini della pagina
PDF
ePub

Librorum autem veteris Testamenti versiones, viris tantum doctis, et piis, judicio Episcopi concedi poterunt; modo hujusmodi versionibus, tanquam elucidationibus Vulgatae editionis, ad intelligendam sacram Scripturam, non autem tanquam sacro textu utantur.

Versiones vero novi Testamenti ab Auctoribus primae Classis hujus Indicis factae, nemini concedantur, quia utilitatis parum, periculi vero plurimum lectoribus ex earum lectione manare solet.

Si quae vero annotationes cum hujusmodi, quae permittuntur, versionibus, vel cum Vulgata editione circumferuntur, expunctis locis suspectis a Facultate Theologica alicujus Universitatis Catholicae, aut Inquisitione generali, permitti eisdem poterunt, quibus et versiones.

Quibus conditionibus totum volumen Bibliorum, quod vulgo Biblia Vatabli dicitur, aut partes ejus, concedi viris piis, et doctis poterunt.

Ex Bibliis vero Isidori Clarii Brixiani prologus, et prolegomena praecidantur; ejus vero textuin, nemo textum Vulgatae editionis esse existimet.

REGULA IV.

Cum experimento manifestum sit, si sacra Biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde, ob hominum temeritatem, detrimenti, quam utilitatis oriri; hac in parte judicio Episcopi, aut Inquisitoris stetur, ut cum consilio Parochi, vel Confessarii Bibliorum, a Catholicis Auctoribus versorum, lectionem in vulgari lingua eis concedere possint, quos intellexerint ex hujusmodi lectione non damnum, sed fidei, atque pietatis augmentum capere posse; quam facultatem in scriptis habeant.

Qui autem absque tali facultate ea legere, seu habere praesumpserit, nisi prius Bibliis Ordinario redditis, peccatorum absolutionem percipere non possit.

Bibliopolae vero, qui praedictam facultatem non habenti Biblia idiomate vulgari conscripta vendiderint, vel alio quovis modo concesserint, librorum pretium, in usus pios ab Episcopo convertendum, amittant; aliisque poenis pro delicti qualitate, ejusdem Episcopi arbitrio, subjaceant.

Regulares vero, nonnisi facultate a Praelatis suis habita, ea legere, aut emere possint.

REGULA V.

Libri illi, qui haereticorum Auctorum opera interdum prodeunt, in quibus nulla, aut pauca de suo apponunt, sed aliorum dicta colligunt, cujusmodi sunt Lexica, Concordantiae, Apophthegmata, Similitudines, Indices, et hujusmodi, si quae habeant admixta, quae expurgatione indigeant, illis Episcopi, et Inquisitoris, una cum Theologorum Catholicorum consilio sublatis, aut emendatis, permittantur.

REGULA VI.

Libri vulgari idiomate de controversiis inter Catholicos, et Haereticos nostri temporis disserentes, non passim permittantur, sed idem de iis servetur, quod de Bibliis vulgari lingua scriptis statutum est.

Qui vero de ratione bene vivendi, contemplandi, confitendi, ac similibus argumentis vulgari sermone conscripti sunt, si sanam doctrinam contineant, non est cur prohibeantur; sicut nec sermones populares vulgari lingua habiti.

Quod si hactenus, in aliquo regno, vel provincia, aliqui libri sunt prohibiti, quod nonnulla contineant, quae sine delectu ab omnibus legi non expediat; si eorum Auctores Catholici sunt, postquam emendati fuerint, permitti ab Episcopo, et Inquisitore poterunt.

REGULA VII.

Libri, qui res lascivas, seu obscenas ex professo tractant, narrant, aut docent, cum non solum fidei, sed et morum, qui hujusmodi librorum lectione facile corrumpi solent, ratio habenda sit, omnino prohibentur ; et qui eos habuerint, severe ab Episcopis puniantur.

Antiqui vero ab Ethnicis conscripti, propter sermonis elegantiam, et proprietatem, permittuntur: nulla tamen ratione pueris praelegendi erunt.

REGULA VIII.

Libri, quorum principale argumentum bonum est, in quibus tamen obiter aliqua inserta sunt, quae ad haeresim, seu impietatem, divinationem, seu superstitionem spectant, a Catholicis Theologis, Inquisitionis generalis auctoritate, expurgati, concedi possunt.

Idem judicium sit de prologis, summariis, seu annotationibus, quae a damnatis Auctoribus, libris non damnatis appositae sunt; sed posthac nonnisi emendati excudantur.

REGULA IX.

Libri omnes, et scripta Geomantiae, Hydromantiae, AEromantiae, Pyromantiae, Onomantiae, Chiromantiae, Necromantiae, sive in quibus continentur sortilegia, veneficia, auguria, auspicia, incantationes artis magicae, prorsus rejiciuntur.

Episcopi vero diligenter provideant, ne Astrologiae judiciariae libri tractatus, indices legantur, vel habeantur, qui de futuris contingentibus, successibus, fortuitisve casibus, aut iis actionibus, quae ab humana voluntate pendent, certo aliquid eventurum affirmare audent.

Permittuntur autem judicia, et naturales observationes, quae navigationis, agriculturae, sive medicae artis juvandae gratia, conscripta sunt.

REGULA X.

In librorum, aliarumve scripturarum impressione servetur, quod in Concilio Lateranensi sub Leone X, Sess. X, statutum est.

Quare si in alma urbe Roma liber aliquid sit imprimendus, per Vicarium summi Pontificis, et sacri Palatii Magistrum, vel personas a Sanctissimo Domino Nostro deputandas, prius examinetur.

In aliis vero locis ad Episcopum, vel alium habentem scientiam libri, vel scripturae imprimendae, ab eodem Episcopo deputandum, ac Inquisitorem haereticae pravitatis ejus civitatis, vel dioecesis, in qua impressio fiet, ejus approbatio, et examen pertineat, et per eorum manum, propria

subscriptione, gratis, et sine dilatione imponendam, sub poenis, et censuris in eodem decreto contentis, approbetur; hac lege, et conditione addita, ut exemplum libri imprimendi authenticum, et manu auctoris subscriptum apud examinatorem remaneat.

Eos vero, qui libellos manuscriptos vulgant, nisi ante examinati, probatique fuerint, iisdem poenis subjici debere judicarunt Patres deputati, quibus impressores ; et qui eos habuerint, et legerint, nisi auctores prodiderint, pro auctoribus habeantur.

Ipsa vero huiusmodi librorum probatio in scriptis detur, et in fronte libri, vel scripti, vel impressi, authentice appareat; probatioque, et examen, ac caetera gratis fiant.

Praeterea in singulis civitatibus, ac dioecesibus, domus, vel loci, ubi ars impressoria exercetur, et bibliothecae librorum venalium saepius visitentur a personis ad id deputandis ab Episcopo, sive ejus Vicario, atque etiam ab Inquisitore haereticae pravitatis, ut nihil eorum, quae prohibentur, aut imprimatur, aut vendatur, aut habeatur.

Omnes vero librarii, et quicumque librorum venditores habeant in suis Bibliothecis Indicem librorum venalium, quos habent, cum subscriptione dictarum personarum; nec alios libros habeant, aut vendant, aut quacunque ratione tradant, sine licentia eorumdem Deputatorum, sub poena amissionis librorum, et aliis arbitrio Episcoporum, vel Inquisitorum imponendis ; emptores vero, lectores, vel impressores, eorumdem arbitrio puniantur.

Quod si aliqui libros quoscunque in aliquam civitatem introducant, teneantur iisdem personis deputandis renunciare; vel si locus publicus mercibus ejusmodi constitutus sit, ministri publici ejus loci praedictis personis, significent, libros esse adductos.

Nemo vero audeat librum, quem ipse, vel alius in civitatem introduxit, álicui legendum tradere, vel aliqua ratione alienare, aut commodare, nisi ostenso prius libro, et habita licentia a personis deputandis, aut nisi notorie constet, librum jam esse omnibus permissum.

Idem quoque servetur ab haeredibus, et exequutoribus ultimarum voluntatum, ut libros a defuncto relictos, sive corum Indicem, illis personis deputandis afferant, et ab iis

licentiam obtineant, priusquam eis utantur, aut in alias personas quacunque ratione eos transferant.

In his autem omnibus, et singulis poena statuatur, vel amissionis librorum, vel alia, arbitrio eorumdem Episcoporum, vel Inquisitorum, pro qualitate contumaciae, vel delicti.

Circa vero libros, quos Patres deputati aut examinarunt, aut expurgarunt, aut expurgandos tradiderunt, aut certis conditionibus, ut rursus excuderentur, concesserunt, quidquid illos statuisse constiterit, tam Bibliopolae, quam ceteri observent.

Liberum tamen sit Episcopis, aut Inquisitoribus generalibus, secundum facultatem, quam habent, eos etiam libros, qui his Regulis permitti videntur, prohibere, si hoc in suis regnis, aut provinciis, vel dioecesibus expedire judicaverint.

Ceterum nomina cum librorum, qui a Patribus deputatis purgati sunt, tum eorum, quibus illi hanc provinciam dederunt, eorumdem deputatorum Secretarius Notario sacrae universalis Inquisitionis Romanae descripta, Sanctissimi Domini Nostri jussu tradat.

Ad extremum vero omnibus Fidelibus praecipitur, ne quis audeat contra harum Regularum praescriptum, aut hujus Indicis prohibitionem, libros aliquos legere, aut habere.

Quod si quis libros Haereticorum, vel cujusvis auctoris scripta, ob haeresim, vel ob falsi dogmatis suspicionem damnata, atque prohibita legerit, sive habuerit, statim in excommunicationis sententiam incurrat.

Qui vero libros alio nomine interdictos legerit, aut habuerit, praeter peccati mortalis reatum, quo afficitur, judicio Episcoporum severe puniatur.

« IndietroContinua »