Immagini della pagina
PDF
ePub

CATHOLICO LECTORI

FR. THOMAS ANTONINUS DEGOLA

ORDINIS PRAEDICATORUM

SAC. CONGREGATIONIS INDICIS SECRETARIUS.

Distractis Indicis Librorum prohibitorum postremae editionis anni 1819 exemplaribus, novam illius, mandante SSmo D. N. GREGORIO XVI, accuratiori, quoad licuit, sedulitate ac studio elaborandam suscepimus. Eo vero in id operae laborisque alacrius intendimus, quo etexposcentium plurimorum votis, et Rei tum Christianae tum Civili his maxime temporibus perturbatae opportunius consuleretur. Integram igitur dum hic promimus Librorum vetitae ad hanc usque diem Lectionis seriem, methodo pariter ac ratione, quae aptior atque expeditior videretur per quam addicti, eam potissimum consectandam prae reliquis instituimus, quam Indicis anni 1758 veluti normam, celebris olim doctrina et eruditione Vir Fr. Thomas Augustinus Ricchinius Sacrae ejusdem Indicis Congregationis a Secretis exposuit his fere verbis:

«In primis Indici universo cum Regullas ipsius Indicis Sacrosanctae Synodi Tridentinae jussu editas, tum easdem in Regulas observationes, quae Clementis VIII et Alexandri VII auctoritate confectae sunt, praemisimus, una cum ejusdem Clementis VIII Instructione. Quibus quidem rebus omnibus cum majorem et lucem, et vim afferat Sapientissimi Pontificis Benedicti XIV Constitutio incipiens : Sollicita, ac provida, eam idcirco adjungendam putavimus. Subjecimus deinde Decreta

quaedam generalia, quo et brevitati Indicis consuleremus, et dubitationem omnem tolleremus, si qua de certis quibusdam Libris suboriri posset, qui in Indice nominatim descripti non essent.

Auctores autem ipsos, quorum nomina, ac cognomina, magna adhibita diligentia germanae Lectioni restituimus, in Alphabeticum ordinem redegimus, majoremque in iis afferendis rationem habuimus cognominum, quam nominum, quod haec illis minus nota esse videantur. Cognominum tamen loco habuimus quoque simulata cognomina, quibus Pseudonymi delitescunt, tum aliquando Patriam, aut etiam Sanctos ipsos, quos sibi nonnulli tamquam cognomina assumunt.

Theses atque disputationes non Discipulorum, sed Magistrorum, aut Praesidentium nomine, qui plerumque earum Auctores esse solent, disposuimus, nisi forte quis, vel suum unice, non Magistri nomen attulerit, vel ipse quidem earumdem Thesium verissimus Auctor habitus sit.

Libri a duobus auctoribus conscripti ejus Auctoris cognomina referuntur, qui primus ordine reperitur. Qui vero Libri a pluribus compositi sunt, jam non auctorum cognominibus, sed ipsis suis titulis designantur.

Eadem ratione Anonymos Libros, alphabeti ordine retento, recensuimus ; quos inter si quis Libros aliquos annumeratos deprehendat, qui certos Auctores habent, nec unquam Anonymi editi sunt, id et in praecedentibus Indicibus, et in hoc nostro non sine causa factum esse intelligat.

Titulos vero Librorum, quos pariter emendandos suscepimus, eadem Orthographia descriptos attulimus, quam Auctores ipsi adhibuerunt. Et aliquibus quidem Libris locum et tempus editionis addidimus tum lectorum commodo, ne scilicet illos cum aliis ejusdem tituli, utque argumenti confunderent, tum ad commonstrandum editiones illas, non reliquas, quae diversae sunt, aut emendatae, esse proscriptas. Caeterorum vero Librorum, si locum, ubi impressi sunt, omisimus, id propterea faciendum existimavimus, ut intelligeret quisque omnes eorum Librorum editiones, quocumque tandem

loco factae sint, prohibitas esse; id enim cautum Decretis Sacrae Congregationis. Quam ob rem perraro etiam unius ejusdemque Libri diversas, quae aliquando fieri solent, indicavimus versiones. Cum ex Instructione Clementis VIII, tit. de prohibit. Librorum § 6, appareat perniciosos, ac malos Libros, qui certa aliqua lingua editi, ac deinde prohibiti sunt, prohibitos censeri debere, in quodcumque idioma postea transferantur.

Diem, mensem, et annum prohibitionis, singulis fcre Libris, qui post annum 1596 proscripti sunt, adjunximus. Descriptos vero ante praedictum annum in Indice Pi IV, quem Tridentinum vocant, et in Indice Clementis VIII, qui Tridentini Appendix vocari solet, hisce notis distinximus : Ind. Trid., App. Ind. Trid.

Quibus autem Libris, eo quod utilitatem aliquam prae se ferre videantur, additum est Donec corrigantur, seu Donec expurgentur : eam correctionem a nemine privato judicio, atque auctoritate fieri posse, sed rem totam ad Sacram Indicis Congregationem esse deferendam monemus.

Jam vero reticendum non putamus, quod non iï dumtaxat Libri excommunicationis reservatae poena sunt proscripti, qui ab Haereticis compositi de Religione Catholica ex professo agunt, haeresesque docent, quod Litteris Apostolicis die Coenae Domini legi solitis, et Constitutione Alexandri VII, quae incipit: Speculatores, statuitur; sed quod iï etiam fere omnes Libri hujusmodi poena proscribuntur, qui post praedictam Alexandri VII Constitutionem editam die 5 Martiï ànni 1664, Brevibus, aut Bullis Pontificiis prohibiti indicantur, ut ex ipsis Brevibus intelligi potest, ad quae Lectores remittimus. »

Monendum denique Catholicum Lectorem ducimus omnibus Indicis Anni MDCCLVIII praemissis additum hic, ad calcem scilicet Regularum, et Decretorum, fuisse: 1o Mandatum S. S. Leonis XII, quod simul cum Decreto prohibitionis quorumdam Librorum sub die 26 Martii 1825 editum fuit. 2o Monitum S. Congregationis additum Decreto Fer. 111, 4 Martii an. 1828.

Cactera quae in hac novissima editione, ut omnium commodo, et utilitati serviremus, praestanda curavimus, usu quodam animadvertenda, ac judicanda Lectori relinquimus.

REGULAE INDICIS

SACROSANCTAE SYNODI TRIDENTINAE

JUSSU EDITAE.

REGULA I.

Libri omnes, quos aute annum MDXV aut summi Pontifices, aut Concilia oecumenica damnarunt, et in hoc Indice non sunt, eodem modo damnati esse censeantur, sicut olim damnati fuerunt.

REGULA II.

Haeresiarcharum libri, tam eorum, qui post praedictum annum haereses invenerunt, vel suscitarunt, quam qui haereticorum capita, aut duces sunt, vel fuerunt, quales sunt Lutherus, Zwinglius, Calvinus, Balthasar Pacimontanus, Schwenckfeldius, et his similes, cujuscumque nominis, tituli, aut argumenti existant, omnino prohibentur.

Aliorum autem haereticorum libri, qui de Religione quidem ex professo tractant, omnino damnantur.

Qui vero de Religione non tractant, a Theologis Catholicis, jussu Episcoporum, et Inquisitorum examinati, et approbati, permittuntur.

Libri etiam catholice conscripti, tam ab illis, qui postea in haeresim lapsi sunt, quam ab illis, qui post lapsum ad Ecclesiae gremium rediere, approbati a Facultate Theologica alicujus Universitatis Catholicae, vel ab Inquisitione generali, permitti poterunt.

[merged small][ocr errors]

Versiones Scriptorum etiam Ecclesiasticorum, quae hactenus editae sunt a damnatis Auctoribus, modo nihil contra sanam doctrinam contineant, permittuntur.

« IndietroContinua »