Immagini della pagina
PDF
ePub

sapientia major in illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecêre, quàm in nobis, qui ea bene paita vix retincmus. Placet igitur eos dimitti et augere exercitum Catilina? Minimè; sed ita censeo: 'publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quæ maximè opibus valent; neu quis de his postea ad senatum referat, neve cum populo agat: qui aliter fecerit, senatum existimare eum contra rempublicam et salutem omnium facturum.'"

LII. Postquam Cæsar dicendi finem fecit, ceteri verbo alius alii variè assentiebantur: at M. Porcius Cato, rogatus sententiam, hujuscemodi orationem habuit.

"Longè mihi alia mens est, patres conscripti, quum res atque pericula nostra considero, et quum sententias nonnullorum mecum ipse reputo. Illi mihi disseruisse videntur de pœnâ eorum, qui patriæ, parentibus, aris atque focis suis bellum paravêre: res autem monet cavere ab illis magis quàm, quid in illis statuamus, consultare. Nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt: hoc, nisi provideris, ne accidat, ubi evenit, frustrà judicia implores: captâ urbe, nihil fit reliqui victis. Sed, per deos immortales! vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vestras pluris quàm rempublicam fecistis, si ista, cujuscumque modi sunt, quæ amplexamini, retinere, si voluptatibus vestris otium præbere vultis, expergiscimini aliquando, et capessite rempublicam. Non agitur de vectigalibus, neque de sociorum injuriis; libertas et anima nostra in dubio est. Sæpenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, sæpe de luxuriâ atque avaritiâ nostrorum civium questus sum, multosque mortales eâ causâ adversos nabeo. Qui mihi atque animo meo nullius unquam de

licti gratiam fecissem, haud facilè alterius libidini malefacta condonabam. Sed ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen respublica firma erat; opulentia negligentiam tolerabat. Nunc verò non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus, neque quantum aut quàm magnificum imperium populi Romani sit; sed cujus hæc cumque modi videntur, nostra, an nobiscum unà hostium futura sint.

"Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat. Jampridem equidem nos vera rerum vocabula amisimus, quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur; eò respublica in extremo sita est. Sint sanè, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus ærarii: ne illi sanguinem nostrum largiantur; et dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnes perditum eant. Bene et compositè C. Cæsar paulo antè in hoc ordine de vitâ et morte disseruit; credo, falsa existimans ea, quæ de inferis memorantur; 'diverso itinere malos a bonis loca tetra, inculta, fœda atque formidolosa habere.' Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos;' videlicet timens, ne, si Romæ sint, aut a popularibus conjurationis, aut a multitudine conductâ per vim eripiantur. Quasi verò mali atque scelesti tantummodo in urbe, et non per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendendum opes minores sunt. Quare vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit; sin in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert me mihi atque vobis timere.

66

'Quare quum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote vos simul de exercitu Catilinæ et de om

nibus conjuratis decernere. Quanto vos attentiùs ea agetis, tanto illis animus infirmior erit: si pauluìùm modò vos languere viderint, jam omnes feroces aderunt. Nolite existimare majores nostros armis rempublicam ex parvâ magnam fecisse. Si ita res esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus: quippe sociorum atque civ、 ium, præterea armorum atque equorum major nobis copia quàm illis. Sed alia fuêre, quæ illos magnos fecêre, quæ nobis nulla sunt; domi industria, foris justum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque. libidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publicè egestatem, privatim opulentiam; laudamus divitias, sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum; omnia virtutis præmia ambitio possidet. Neque mirum, ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniæ aut gratiæ servitis; eo fit, ut impetus fiat in vacuam rempublicam. Sed ego hæc omitto.

"Conjuravêre nobilissimi cives patriam incendere, Gallorum gentem infestissimam nomini Romano ad bellum arcessunt; dux hostium cum exercitu supra caput est: vos cunctamini etiam nunc, quid intra monia deprehensis hostibus faciatis? Misereamini, censeo, (deliquêre homines adolescentuli per ambitionem,) atque etiam armatos dimittatis. Ne ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam vertet. Scilicet res ipsa aspera est, sed vos non timetis eam. Immo verò maximè; sed inertiâ et mollitiâ animi alius alium exspectantes cunctamini, videlicet dîs immortalibus confisi, qui hanc rempublicam in maximis sæpe periculis servavêre. Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur; vigilando, agendo, bene con

sulendo prospera omnia cedunt: ubi socordiæ te atque ignaviæ tradideris, nequidquam deos implores; irati infestique sunt. Apud majores nostros T. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quòd is contra imperium in hostem pugnaverat, necari jussit, atque ille egregius adolescens, immoderatæ fortitudinis, morte pœnas dedit: vos de crudelissimis parricidis quid statuatis, cunctamini? Videlicet vita cetera eorum huic sceleri obstat. Verùm parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiæ, si famæ suæ, si dîs aut hominibus unquam ullis pepercit: ignoscite Cethegi adolescentiæ, nisi iterum patriæ bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Cœpario loquar? quibus si quidquam unquam pensi fuisset, non ea consilia de republicâ habuissent.

66

Postremò, patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facilè paterer vos ipsâ re corrigi, quoniam verba comtemnitis; sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget; alii intra mœnia atque in sinu urbis sunt hostes; neque parari, neque consuli quidquam occultè potest: quò magis properandum est. Quare ita ego censeo: quum nefario consilio sceleratorum civium respublica in maxima pericula venerit, hique indicio T. Volturcii et legatorum Allobrogum convicti confessique sint cædem, incendia, aliaque se fœda atque crudelia facinora in cives patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manifestis rerum capitalium, more majorum supplicium sumendum.'"

LIII. Postquam Cato assedit, consulares omnes itemque senatûs magna pars sententiam ejus laudant, virtutem animi ad cœlum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant; Cato clarus atque magnus habetur; senati decretum fit, sicuti ille censuerat. Sed mihi multa le.

genti, multa audienti, quæ populus Romanus domi militiæque, mari atque terrâ præclara facinora fecit forte libuit attendere, quæ res maximè tanta negotia sustinuisset. Sciebam sæpenumero parvâ manu cum magnis legionibus hostium contendisse; cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus; ad hoc sæpe fortunæ violentiam toleravisse; facundiâ Græcos, gloriâ belli Gallos ante Romanos fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse; eoque factum, utì divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. Sed postquam luxu atque desidiâ civitas corrupta est, rursus respublica magnitudine suâ imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat, ac, sicuti effetâ parente, multis tempestatibus haud sanè quisquam Romæ virtute magnus fuit. Sed memoriâ meâ, ingenti virtute, diversis moribus fuêre viri duo, M. Cato et C. Cæsar: quos quoniam res obtulerat, silentio præterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantùm ingenio possem, aperirem.

LIV. Igitur his genus, ætas, eloquentia prope æqualia fuêre; magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. Cæsar beneficiis atque munificentiâ magnus habebatur; integritate vitæ Cato. Ille mansuetudine et misericordiâ clarus factus; huic severitas dignitatem addiderat. Cæsar dando, sublevando, ignoscendo; Cato nihil largiendo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium; in altero malis pernicies: illius facilitas, hujus constantia laudabatur. Postremò Cæsar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua neg ligere; nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, novum bellum exopta bat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium

« IndietroContinua »