Immagini della pagina
PDF
ePub

terum vocatis obsidibus priinum universos bonum animum habere iussit: venisse eos in populi Romani potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit, exterasque gentes fide ac societate iunctas habere quam tristi subiectas servitio. deinde acceptis nominibus civitatium recensuit captivos, quot cuiusque populi essent, et nuntios domum misit, ut ad suos quisque recipiendos veniret. si quarum forte civitatium legati aderant, eis praesentibus suos restituit; ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit. inter haec e media turba obsidum mulier magno natu, Mandonii uxor, qui frater Indebilis Ilergetum reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit, obtestarique coepit, ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret. cum Scipio nihil defuturum profecto diceret, tum rursus mulier:,,haud magni ista facimus" inquit: „,quid enim huic fortunae non satis est? alia me cura aetatem harum intuentem nam ipsa iam extra periculum iniuriae muliebris sum stimulat". aetate et forma florentes circa eam erant Indebilis filiae aliaeque nobilitate pari, quae omnes eam pro parente colebant. tum Scipio,, meae populique Romani disciplinae causa facerem" inquit,,,ne quid, quod sanctum usquam esset, apud nos violaretur: nunc ut id curem impensius, vestra quoque virtus dignitasque facit, quae ne in malis quidem oblitae decoris matronalis estis". spectatae deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique haud secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit.

---

L. Captiva deinde a militibus adducitur ad eum ad alta virgo adeo eximia forma, ut quacumque incedebat, converteret omnium oculos. Scipio, percunctatus patriam parentesque, inter cetera accepit desponsam eam principi Celtiberorum adolescenti: Alucceio nomen erat. extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis, cum interim audiret deperire eum sponsae amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone quam parentes adloquitur:,,iuvenis" inquit,,iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis verecundia. ego, cum sponsa

tua capta a militibus nostris ad me ducta esset, audiremque tibi eam cordi esse, et forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo aetatis, praesertim in recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponsam impensius amanti vellem, tuo, cuius possum, amori faveo. fuit sponsa tua apud me eadem qua apud soceros tuos parentesque suos verecundia; servata tibi est, ut inviolatum et dignum me teque dari tibi donum posset. hanc mercedem unam pro eo munere paciscor, amicus populo Romano sis, et si me virum bonum credis esse, quales patrem patruumque meum iam ante hae gentes norant, scias multos nostri similes in civitate Romana esse, nec ullum in terris hodie populum dici posse, quem minus tibi hostem tuisque esse velis aut amicum malis". adolescens simul pudore et gaudio perfusus, dextram Scipionis tenens, deos omnes invocare ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis pro suo animo atque illius erga se esset. parentes inde cognatique virginis appellati; qui, quoniam gratis sibi redderetur virgo ad quam redimendam satis magnum attulissent auri pondus, orare Scipionem, ut id ab se donum acciperet coeperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam futuram esse adfirmantes quam redditae inviolatae foret virginis. Scipio, quando tanto opere peterent, accepturum se pollicitus poni ante pedes iussit, vocatoque ad se Alucceio,,super dotem" inquit, ,, quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent", aurumque tollere ac sibi habere iussit. his laetus donis honoribusque dimissus domum implevit populares laudibus meritis Scipionis: venisse dis simillimum iuvenem, vincentem omnia cum armis tum benignitate ac beneficiis. itaque dilectu clientium habito cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem revertit.

LI. Scipio retentum secum Laelium dum captivos obsidesque et praedam ex consilio eius disponeret, satis omnibus compositis, data quinquereme captivisque Magone et quindecim fere senatoribus, qui simul cum eo

capti erant, in navem impositis nuntium victoriae Romam mittit. ipse paucos dies, quibus morari Carthagine statuerat, exercendis navalibus pedestribusque copiis absumpsit. primo die legiones in armis quattuor milium spatio decurrerunt; secundo die arma curare et tergere ante tentoria iussi; tertio die rudibus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt praepilatisque missilibus iaculati sunt; quarto die quies data; quinto iterum in armis decursum est. hunc ordinem laboris quietisque, quoad Carthagine morati sunt, servarunt. remigium classicique milites tranquillo in altum evecti agilitatem navium simulacris navalis pugnae experiebantur. haec extra urbem terra marique corpora simul animosque ad bellum acuebant: urbs ipsa strepebat apparatu belli fabris omnium generum in publica officina inclusis. dux cuncta pari cura obibat: nunc in classe acieque navali erat, nunc cum legionibus decurrebat, nunc operibus aspiciendis tempus dabat, quaeque in officinis quaeque in armamentarioque ac navalibus fabrorum multitudo plurima in singulos dies certamine ingenti faciebat. his ita inchoatis, refectisque qua quassati erant muris, dispositisque praesidiis ad custodiam urbis Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum. et cuncti fere qui cis Hiberum incolunt populi, multi etiam ulterioris provinciae convenerunt. Carthaginiensium duces primo ex industria famam captae Carthaginis compresserunt; deinde, ut clarior res erat, quam ut tegi ac dissimulari posset, elevabant verbis: necopinato adventu ac prope furto unius diei urbem unam Hispaniae interceptam; cuius rei tam parvae praemio elatum insolentem iuvenem immodico gaudio speciem magnae victoriae imposuisse. at ubi appropinquare tres duces, tres victores hostium exercitus audisset, occursuram ei extemplo domesticorum funerum memoriam. haec in vulgus iactabant, haudquaquam ipsi ignari, quantum sibi ad omnia virium Carthagine amissa decessisset.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXVII.

EPITOME. Cn. Fulvius proconsul cum exercitu ab Hannibale ad Her doneam caesus est. meliore eventu a Claudio Marcello consule adversus eundem ad Numistronem pugnatum est. inde Hannibal nocte recessit: Marcellus insecutus est, et subinde cedentem pressit, donec confligeret. priore pugna Hannibal superior, Marcellus sequenti. Fabius Maximus pater consul Tarentinos per proditionem recepit. Claudius Marcellus T. Quinctius Crispinus consules, speculandi causa progressi e castris, insidiis ab Hannibale circumventi sunt. Marcellus occisus, Crispinus fugit. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita centum triginta septem milia centum et octo, ex quo numero apparuit, quantum hominum tot proeliorum adversa fortuna populo Romano abstulisset. in Hispania ad Baeculam Scipio cum Hasdrubale Hamilcaris conflixit et vicit. inter alia captum puerum regalem eximiae formae ad avunculum Masinissam cum donis remisit. Hasdrubal, qui cum exercitu novo transcenderat Alpes, ut se Hannibali coniungeret, cum milibus hominum quinquaginta sex caesus est M. Livii consulis ductu, sed non minore opera Claudii Neronis consulis, qui, cum Hannibali oppositus esset, relictis castris ita ut hostem falleret, cum delecta manu profectus Hasdrubalem circumvenit. res praeterea feliciter a P. Sulpicio praetore adversus Philippum et Achaeos gestas continet.

[ocr errors]

I. Hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus vi cepit. ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta erant, oppressa praeda et aliquantum eius fuit militi concessa. tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inventa. ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit, quanta clades intra paucos dies accepta est haud procul Herdonea urbe. castra ibi Cn. Fulvius proconsul habebat spe recipiendae Herdoneae, quae post Cannensem cladem ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto posita nec praesidiis firmata. neglegentiam in

sitam ingenio ducis augebat spes ea, quod labare iis adversus Poenum fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse iis locis in Bruttios Hannibalem auditum est. ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata IIannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi. exercitu expedito, ita ut famam prope praeveniret, magnis itineribus ad Herdoneam contendit, et quo plus terroris hosti obiceret, acie instructa accessit. pari audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim eductis conflixit. quinta legio et sinistra ala acriter pugnam inierunt. ceterum Hannibal signo equitibus dato, ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti pars castra hostium pars terga trepidantium invaderent, ipse in Fulvii similitudinem nominis, quia Cn. Fulvium praetorem biennio ante in isdem devicerat locis, increpans, similem eventum pugnae fore adfirmabat. neque ea spes vana fuit: nam cum comminus acie et peditum certamine multi cecidissent Romanorum, starent tamen ordines signaque, equestris tumultus a tergo simul a castris clamor hostilis auditus sextam ante legionem, quae in secunda acie posita prior ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos qui ad prima signa erant avertit. pars in fugam effusi, pars in medio caesi, ubi et ipse Cn. Fulvius cum undecim tribunis militum cecidit. Romanorum sociorumque quot caesa in eo proelio milia sint, quis pro certo adfirmet, cum tredecim milia alibi, alibi haud plus quam septem inveniam. castris praedaque victor potitur. Herdoneam quia et defecturam fuisse ad Romanos comperit, nec mansuram in fide, si inde abscessisset, multitudine omni Metapontum ac Thurios traducta incendit; occidit principes, qui cum Fulvio colloquia occulta habuisse comperti sunt. Romani, qui ex tanta clade evaserant, diversis itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.

II. Marcellus nihil admodum tanta clade territus litteris Romam ad senatum de duce et exercitu ad Herdoneam amisso scribit: ceterum eundem se, qui post Cannensem T. LIVI PARS III.

11

« IndietroContinua »