Immagini della pagina
PDF
ePub

pugnam ferocem victoria Hannibalem contudisset, ire adversus eum, brevem illi laetitiam qua exsultet facturum. et Romae quidem cum luctus ingens ex praeterito, tum timor in futurum erat. consul ex Samnio in Lucanos transgressus ad Numistronem in conspectu Hannibalis loco plano, cum Poenus collem teneret, posuit castra. addidit et aliam fidentis speciem, quod prior in aciem eduxit: nec detractavit Hannibal, ut signa portis efferri vidit. ita tamen aciem instruxerunt, ut Poenus dextrum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidum applicarent. ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessaeque pugnando primae acies essent, ab Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani milites et funditor Baliaris, elephanti quoque commisso iam certamine in proelium acti. diu pugna neutro inclinata stetit. primae legioni tertia, dextrae alae sinistra subiit, et apud hostes integri a fessis pugnam accepere. novum atque atrox proe lium ex tam segni repente exarsit recentibus animis corporibus: sed nox incerta victoria diremit pugnantes. postero die Romani ab sole orto multum diei stetere in acie: ubi nemo hostium adversus prodiit, spolia per otium legere, et congestos in unum locum cremavere suos. nocte insequenti Hannibal silentio movit castra; in Apuliam abiit. Marcellus, ubi lux fugam hostium aperuit, sauciis cum praesidio modico Numistrone relictis praepositoque iis L. Furio Purpurione tribuno militum, vestigiis institit sequi. ad Venusiam adeptus eum est. ibi per dies aliquot, cum ab stationibus procursaretur, mixta equitum peditumque tumultuosa magis proelia quam magna, et ferme omnia Romanis secunda fuerunt. inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine, cum Hannibal nocte signa moveret, locum insidiis quaerens, Marcellus nisi certa luce et explorato ante non sequeretur.

III. Capuae interim Flaccus dum bonis principum vendendis, agro qui publicatus fuerat locando locavit autem omnem frumento— tempus terit, ne deesset materia in Campanos saeviendi, novum in occulto gliscens per indicium protractum est facinus. milites aedificiis emotos, simul ul cum

agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens, ne suum quoque exercitum sicut Hannibalis nimia urbis amoenitas emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter coegeral aedificare. erant autem pleraque ex cralibus aul tabulis facta, alia harundine texta, stramento inlecta omnia, velut de industria alimentis ignis. haec noctis una hora omnia incendere centum septuaginta Campani principibus fratribus Blosis coniuraverant. indicio eius rei ex familia Blosiorum facto, portis repente iussu proconsulis clausis, cum ad arma signo dato milites concurrissent, comprehensi omnes qui in noxa erant, et quaestione acriter habita damnati necatique: indicibus libertas et aeris dena milia data. Nucerinos et Acerranos, querentes ubi habitarent non esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam Fulvius ad senatum misit. Acerranis permissum ut aedificarent quae incensa erant; Nucerini Atellam, quia id maluerant, Atel lanis Calatiam migrare iussis traducti.

Inter multas magnasque res, quae nunc secundae nunc adversae occupabant cogitationes hominum, ne Tarentinae quidem arcis excidit memoria. M. Ogulnius et P. Aquilius in Etruriam legati ad frumentum coemendum, quod Tarentum portaretur, profecti, et mille milites de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque eodem in praesidium cum frumento missi.

IV. Iam aestas in exitu erat, comitiorumque consularium instabat tempus. sed litterae Marcelli, negantis e re publica esse vestigium abscedi ab Hannibale, cui cedenti certamenque abnuenti gravis ipse instaret, curam iniecerant, ne aut consulem Marcellum tum maxime res agentem a bello avocarent, aut in annum consules deessent. optimum visum est, quamquam extra Italiam esset, Valerium potius consulem ex Sicilia revocari. ad eum litterae iussu senatus ab L. Manlio praetore urbis missae cum litteris consulis M. Marcelli, ut ex iis nosceret, quae causa patribus eum potius quam collegam revocandi ex provincia esset.

Eo fere tempore legati ab rege Syphace Romam venerunt, quae prospera proelia rex cum Carthaginiensibus

fecisset memorantes, regem nec inimiciorem ulli populo quam Carthaginiensi nec amiciorem quam Romano esse adfirmabant. misisse eum antea legatos in Hispaniam ad Cn. et P. Cornelios imperatores Romanos; nunc ab ipso velut fonte petere Romanam amicitiam voluisse. senatus non legatis modo benigne respondit, sed et ipse legatos cum donis ad regem misit, L. Genucium P. Poetelium P. Popillium. dona tulere togam et tunicam purpuream, sellam eburneam, pateram ex quinque pondo auri factam. protinus et alios Africae regulos iussi adire. iis quoque quae darentur portata, togae praetextae et terna pondo paterae aureae. et Alexandream ad Ptolemaeum et Clcopatram reges M. Atilius M'. Acilius legati, ad commemorandam renovandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginae pallam pictam cum amiculo purpureo.

Multa ea aestate, qua haec facta sunt, ex propinquis urbibus agrisque nuntiata sunt prodigia: Tusculi agnum cum ubere lactenti natum, Iovis aedis culmen fulmine ictum ac prope omni tecto nudatum; isdem ferme diebus Anagniae terram ante portam ictam diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse, et aves ad compitum Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquisse; Tarracinae in mari haud procul portu angues magnitudinis mirae lascivientium piscium modo exsultasse; Tarquiniis porcum cuin ore humano genitum, et in agro Capenate ad lucum Feroniae quattuor signa sanguine multo diem ac noctem sudasse. haec prodigia hostiis maioribus procurata decreto pontificum; et supplicatio diem Romae ad omnia pulvinaria, alterum in Capenati agro ad Feroniae lucum indicta.

V. M. Valerius consul litteris excitus, provincia exercituque mandato Cincio praetori, M. Valerio Messalla praefecto classis cuin parte navium in Africam praedatum simul speculatumque, quae populus Carthaginiensis ageret pararetque misso, ipse decem navibus Romam profectus cum prospere pervenisset, senatum extemplo ha buit; ubi de suis rebus gestis commemoravit. cum annos

prope sexaginta in Sicilia terra marique magnis saepe cladibus bellatum esset, se eam provinciam confecisse: neminem Carthaginiensem in Sicilia esse, neminem Siculum, qui fugati metu inde afuerint, non esse; omnes in urbes, in agros suos reductos arare serere; desertam recoli terram tandem, frugiferam ipsis cultoribus, populoque Romano pace ac bello fidissimum annonae subsidium. exin Muttine et si quorum aliorum merita erga populum Romanum erant in senatum introductis, honores omnibus ad exsolvendam fidem a consule habiti. Muttines etiam civis Romanus factus rogatione ab tribuno plebis ex auctoritate patrum ad plebem lata.

Dum haec Romae geruntur, M. Valerius quinquaginta navibus cum ante lucem ad Africam accessisset, improviso in agrum Uticensem escensionem fecit; eumque late depopulatus, multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis ad naves redit et in Siciliam tramisit, tertio decimo die quam profectus inde Lilybaeum revectus. ex captivis quaestione habita haec comperta, consulique Laevino omnia ordine perscripta, ut sciret, quo in statu Africae res essent: quinque milia Numidarum cum Masinissa Galae filio, acerrimo iuvene, Carthagini esse, et alios per totam Africam milites mercede conduci, qui in Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore in Italiam transgressus iungeret se Hannibali: in eo positam victoriam credere Carthaginienses. classem praeterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam, eamque se credere brevi traiecturam. haec recitata a consule ita movere senatum, ut non exspectanda comitia consuli censerent, sed dictatorem comitiorum habendorum causa dici, et extemplo in provinciam redeundum. illa disceptatio tenebat, quod consul in Sicilia se M. Valerium Messallam, qui tum classi praeesset, dictatorem dicturum esse aiebat, patres extra Romanum agrum eum autem in Italia terminari negabant dictatorem dici posse. M. Lucretius tribunus plebis cum de ea re consuleret, ita decrevit senatus, ut consul, priusquam ab urbe discederet, populum rogaret, quem dicta

lorem dici placeret, eumque quem populus iussisset diceret dictatorem. si consul noluisset, praetor populum rogaret. si ne is quidem vellet, tum tribuni ad plebem ferrent. cum consul se populum rogaturum negasset, quod suae potestatis esset, praetoremque vetuisset rogare, tribuni plebis rogarunt, plebesque scivit, ut Q. Fulvius, qui tum ad Capuam erat, dictator diceretur. sed quo die id plebis concilium futurum erat, consul clam nocte in Siciliam abiit; destitutique patres litteras ad M. Claudium mitteadas censuerunt, ut desertae ab collega rei publicae subveniret, diceretque quem populus iussisset dictatorem. ita a M. Claudio consule Q. Fulvius dictator dictus, et ex eodem plebi scito et ab Q. Fulvio dictatore P. Licinius Crassus pontifex maximus magister equitum dictus. VI. diclator postquam Romam venit, C. Sempronium Blaesum legatum, quem ad Capuam habuerat, in Etruriam provinciam ad exercitum misit in locum C. Calpurnii praetoris, quem, ut Capuae exercituique suo praeesset, litteris excivit. ipse comitia in quem diem primum potuit edixit; quae certamine inter tribunos dictatoremque iniecto perfici non potuerunt. Galeria iuniorum, quae sorte praerogativa erat, Q. Fulvium et Q. Fabium consules dixerant, eodemque hire vocatae inclinassent, ni se tribuni plebis C. et L. Arrenii interposuissent, qui neque magistratum continuari satis civile esse aiebant, et multo foedioris exempli eum ipsum creari qui comitia haberet. itaque si suum nomen dictator acciperet, se comitiis intercessuros: si aliorum praeterquam ipsius ratio haberetur, comitiis se moram non facere. dictator causam comitiorum auctoritate senatus, plebis scito, exemplis tutabatur. namque Cn. Servilio consule, cum C. Flaminius alter consul ad Trasumennum cecidisset, ex auctoritate patrum ad plebem latum, plebemque scivisse, ut quoad bellum in Italia esset, ex iis, qui consules fuissent, quos et quotiens vellet, reficiendi consules populo ius esset. exemplumque in eam rem se habere vetus L. Postumii Megelli, qui interrex iis comitiis, quae ipse habuisset, consul cum C. Iunio Bu bulco creatus esset; recens Q. Fabii, qui sibi continuar

« IndietroContinua »