Immagini della pagina
PDF
ePub

irarum indulgentes ministri, qui avidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes irritent. sicut tum extemplo praetores rogationem promulgarunt, acceptaque paene prius quam promulgata est, ut omnes regiae stirpis interficerentur. missique a praetoribus Demaratam Hieronis et Harmoniam Gelonis filiam, coniuges Andranodori et Themisti, interfecerunt.

XXVI. Heraclia erat filia Hieronis, uxor Zoippi, qui legatus ab Hieronymo ad regem Ptolemaeum missus voluntarium consciverat exsilium. ea cum ad se quoque venire praescisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiabus virginibus resolutis crinibus miserabilique alio habitu; et ad ea addidit preces, nunc per memoriam Hieronis patris Gelonisque fratris, ne se innoxiam invidia Hieronymi conflagrare sinerent. nihil se ex regno illius praeter exsilium viri habere; neque fortunam suam eandem vivo Hieronymo fuisse quam sororis, neque interfecto eo causam eandem esse. quid? quod, si Andranodoro consilia processissent, illa cum viro fuerit regnatura, sibi cum ceteris serviendum. si quis Zoippo nuntiet interfectum Hieronymum ac liberatas Syracusas, cui dubium esse quin extemplo conscensurus sit navem atque in patriam rediturus? quantum spes hominum falli! in liberata patria coniugem eius ac liberos de vita dimicare -- quid obstantes libertati aut legibus? quod ab se cuiquam periculum, a sola ac prope vidua et puellis in orbitate degentibus esse? at enim periculi quidem nihil ab se tiniere: invisam tamen stirpem regiam esse. ablegarent ergo procul ab Syracusis Siciliaque, et asportari Alex ndriam iuberent ad virum uxorem, ad patrem filias. aversis auribus animisque questa, ne tempus tereretur, ferrum quosdam expedientes cernebat. tum omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent orare institit, a qua aetate etiam hostes iratos abstinere; ne tyrannos ulciscenca quae odissent scelera ipsi imitarentur. inter haec abstractam a penetralibus iugulant; in virgines deinde respersas matris cruore impetum faciunt. quae alienata mente simul luctu metuque velut captae furore eo cursu

[ocr errors]
[ocr errors]

se ex sacrario proripuerunt, ut, si effugium patuisset in publicum, impleturae urbem tumultu fuerint. tum quoque haud magno aedium spatio inter medios tot armatos aliquotiens integro corpore evaserunt, tenentibusque, cum tot ac tam validae eluctandae manus essent, sese eripuerunt. tandem vulneribus confectae, cum omnia replessent sanguine, exanimes corruerunt. caedemque per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paulo post nuntius venit, mutatis repente ad misericordiam animis, ne interficerentur. ira deinde ex misericordia orta, quod adeo festinatum ad supplicium neque locus paenitendi aut regressus ab ira relictus esset: itaque fremere multitudo et in locum Andranodori ac Themisti nam ambo praetores fuerant — comitia poscere, quae nequaquam ex sententia praetorum futura essent. XXVII. Statutus est comitiis dies; quo nec opinantibus omnibus unus ex ultima turba Epicyden nominavit, tum inde alius Hippocratem; crebriores deinde hae voces et cum haud dubio adsensu multitudinis esse. et erat confusa contio non populari modo sed militari quoque turba, magna ex parte etiam perfugis, qui omnia novare cupiebant, permixtis. praetores dissimulare primo, et trahendam rem esse: postremo victi consensu et seditionem metuentes pronuntiant eos praetores. nec illi primo statim creati nudare quid vellent, quamquam aegre ferebant et de indutiis dierum decem legatos isse ad Ap. Claudium, et impetratis eis alios, qui de foedere antiquo renovando agerent, missos. ad Murgantiam tum classem navium centum Romanus habebat, quonam evaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis, quove eos ageret nova atque insolita libertas, opperiens.

Per eosdem dies cum ad Marcellum venientem in Siciliam legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis condicionibus pacis Marcellus, posse rem convenire ratus, et ipse legatos Syracusas, qui coram cum praetoribus de renovando foedere agerent, misit. et iam ibi nequaquam eadem quies ac tranquillitas erat. Postquam Punicam classem accessisse Pachynum adlatum est,

dempto timore Hippocrates et Epicydes nunc apud mercennarios milites nunc apud transfugas prodi Romano Syracusas criminabantur. ut vero Appius naves ad ostium portus, quo aliae partis hominibus animus accederet, in statione habere coepit, ingens in speciem criminibus vanis accesserat fides; ac primo etiam tumultuose decurrerat multitudo ad prohibendos, si in terram egrederentur.

XXVIII. In hac turbatione rerum in contionem vocari placuit. ubi cum alii alio tenderent, nec procul seditione res esset, Apollonides principum unus orationem salutarem ut in tali tempore habuit: nec spem salutis nec perniciem propiorem umquam civitati ulli fuisse. si enim uno animo omnes vel ad Romanos vel ad Carthaginienses inclinent, nullius civitatis statum fortunatiorem ac beatiorem fore: si alii alio trahant res, non inter Poenos Romanosque bellum atrocius fore quam inter ipsos Syracusanos, cum intra eosdem muros pars utraque suos exercitus, sua arma, suos habitura sit duces. itaque, ut idem omnes sentiant, summa vi agendum esse. utra societas sit utilior, eam longe minorem ac levioris momenti consultationem esse; sed tamen Hieronis potius quam Hieronymi auctoritatem sequendam in sociis legendis, vel quinquaginta annis feliciter expertam amicitiam nunc incognitae, quondam infideli praeferendam. esse etiam momenti aliquid ad consilium, quod Carthaginiensibus ita pax negari posset, ut non utique in praesentia bellum cum eis geratur: cum Romanis extemplo aut pacem aut bellum habendum. quo minus cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo plus auctoritatis habuit. adiectum est praetoribus ac delectis senatorum militare etiam consilium: iussi et duces ordinum praefectique auxiliorum simul consulere. cum saepe acta res esset magnis certaminibus, postremo, quia belli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacem fieri placuit mittique cum eis legatos ad rem confirmandam.

XXIX. Dies haud ita multi intercesserunt, cum ex Leontinis legati praesidium finibus suis orantes venerunt; quae legatio peropportuna visa ad multitudinem incondi

tam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos. Hippocrates praetor ducere eo transfugas iussus; secuti multi ex mercennariis auxiliis quattuor milia armatorum effecerunt. et mittentibus et missis ea laeta expeditio fuit: nam et illis, quod iam diu cupiebant, novandi res occasio data est, et hi sentinam quandam urbis rati exhaustam laetabantur. ceterum levaverunt modo in praesentia velut corpus aegrum, quo mox in graviorem morbum recideret. Hippocrates enim finițima provinciae Romanae primo furtivis excursionibus vastare coepit; deinde, cum ad tuendos sociorum agros missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum caede multorum fecit. quae cum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent, nec belli defuturam umquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis modo sed tota procul Sicilia ablegarentur. Epicydes, ne aut reus criminis absentis fratris praesens esset, aut deesset pro parte sua concitando bello, profectus et ipse in Leontinos, quia satis eos adversus populum Romanum concitatos cernebat, avertere etiam ab Syracusis coepit: nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis, ut quicumque populi sub regibus fuissent, et suae dicionis essent; nec iam liberatos contentos esse, nisi etiam regnent ac dominentur. renuntiandum igitur eis esse Leontinos quoque aequum censere liberos esse, vel quod in solo urbis suae tyrannus ceciderit, vel quod ibi primum conclamatum ad libertatem relictisque regiis ducibus Syracusas concursum sit. itaque aut eximendum id de foedere esse, aut legem eam foederis non accipiendam. facile multitudini persuasum; legatisque Syracusanorum et de caede stationis Romanae querentibus et Hippocraten atque Epicyden abire seu Locros seu quo alio mallent, dummodo Sicilia cederent, iubentibus ferociter responsum est, neque mandasse sese Syracusanis, ut pacem pro se cum Romanis facerent, neque teneri alienis foederibus. haec ad Romanos Syracusani detulerunt, abnuentes Leontinos in sua potestate esse: itaque integro

secum foedere bellum Romanos cum iis gesturos, neque sese defuturos ei bello, ita ut in potestatem redacti suae rursus dicionis essent, sicut pax convenisset.

[ocr errors]
[ocr errors]

XXX. Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos, Appio quoque accito, ut altera parte adgrederetur, tanto ardore militum est usus ab ira inter condiciones pacis interfectae stationis, ut primo impetu urbem expugnarent. Hippocrates atque Epicydes postquam capi muros refringique portas videre, in arcem sese cum paucis recepere; inde clam nocte Herbesum perfugiunt. Syracusanis octo milium armatorum agmine profectis domo ad Mylan flumen nuntius occurrit captam urbem esse, cetera falsa mixta veris ferens: caedem promiscuam militum atque oppidanorum factam, nec quicquam puberum arbitrari superesse; direptam urbem, bona locupletium donata. ad nuntium tam atrocem constitit agmen, concitatisque omnibus duces erant autem Sosis ac Dinomenes quid agerent consultabant. terroris speciem haud vanam mendacio praebuerant verberati ac securi percussi transfugae ad duo milia hominum: ceterum Leontinorum militumque aliorum nemo post captam urbem violatus fuerat, suaque omnia eis, nisi quae primus tumultus captae urbis absumpserat, restituebantur. nec ut Leontinos irent, proditos ad caedem commilitones querentes, perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuntium exspectarent. cum ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores, sed eum motum haud diuturnum fore, si duces amentiae sublati essent, exercitum ducunt Megara, ipsi cum paucis equitibus Herbesum proficiscuntur spe territis omnibus per proditionem urbis potiundae. quod ubi frustra eis fuit inceptum, vi agendum rati postero die Megaris castra movent, ut Herbesum omnibus copiis oppugnarent. Hippocrates et Epicydes, non tam tutum prima specie quam unum spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tum fama caedis commilitonum accensis, obviam agmini procedunt. prima forte signa sexcentorum Cretensium erant, qui apud Hie

« IndietroContinua »