Immagini della pagina
PDF
ePub

quod patre, qui sella curuli sedisset, vivo, cum id ignoraret, tribunus plebis atque aedilis plebis fuisset, contra quam sanctum legibus erat. hac rogatione perlata in provinciam rediit.

Ad Cn. Servilium consulem, qui in Bruttiis erat, Consentia Aufugum Bergae Besidiae Ocriculum Lymphaeum Argentanum Clampetia multique ignobiles populi, senescere Punicum bellum cernentes, deficere. idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit. obscura eius pugnae fama est. Valerius Antias quinque milia hostium caesa ait; quae tanta res est, ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa. nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum. nam ad eum quoque legati ab Carthagine vocantes in Africam iis forte diebus quibus ad Magonem venerunt. XX. frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse. postquam edita sunt mandata, „,iam non perplexe" inquit,,sed palam revocant, qui vetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem trahebant. vicit ergo Hannibalem non populus Romanus, totiens caesus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia. neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam Hanno, qui domum nostram, quando alia re non potuit, ruina Carthaginis oppressit". iam hoc ipsum praesagiens animo praeparaverat ante naves. itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii agri, quae pauca magis metu quam fide continebantur, dimissa, quod roboris in exercitu erat in Africam transvexit, multis Italici generis, quia in Africam secuturos abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inviolatum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis. raro quemquam alium, patriam exsilii causa relinquentem, tam maestum abisse ferunt quam Hannibalem, hostium terra excedentem. respexisse saepe Italiae litora et deos hominesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput exsecratum, quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam duxisset. Scipionem ire ad Carthaginem ausum, qui consul hostem Poenum in Italia non vidisset: se cen

tum milibus armatorum ad Trasumennum aut Cannas caesis circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. haec accusans querensque ex diutina possessione Italiae est detractus.

XXI. Romam per eosdem dies et Magonem et Hannibalem profectos adlatum est. cuius duplicis gratulationis minuit laetitiam et quod parum duces in retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut virium habuisse videbantur, et quod solliciti erant, omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo evasura esset res. per eosdem dies legati Saguntini venerunt comprensos cum pecunia adducentes Carthaginienses, qui ad conducenda auxilia in Hispaniam traiecissent. ducenta et quinquaginta auri, octingenta pondo argenti in vestibulo curiae posuerunt. hominibus acceptis in carcerem conditis, auro argento que reddito, gratiae legatis actae, atque insuper munera data ac naves, quibus in Hispaniam reveherentur. mentio deinde ab senioribus facta est segnius homines bona quam mala sentire. transitu in Italiam Hannibalis quantum terroris pavorisque esse meminisse; quas deinde clades, quos luctus incidisse! visa castra hostium e muris urbis: quae vota singulorum universorumque fuisse! quotiens in conciliis voces manus ad caelum porrigentium auditas, en umquam ille dies futurus esset, quo vacuam hostibus Italiam bona pace florentem visuri essent! dedisse id deos tandem sexto decimo demum anno; nec esse, qui deis grates agendas censeant: adeo ne advenientem quidem gratiam homines benigne accipere, nedum ad praeteritae satis memores sint. conclamatum deinde ex omni parte curiae est, uti referret P. Aelius praetor; decretumque, ut quinque dies circa omnia pulvinaria supplicaretur victimaeque maiores immolarentur centum viginti.

Iam dimisso Laelio legatisque Masinissae cum Carthaginiensium legatos de pace ad senatum venientes Puteolis visos, inde terra venturos adlatum esset, revocari C. Laelium placuit, ut coram eo de pace ageretur. Q. Ful vius Gillo, legatus Scipionis, Carthaginienses Romam

adduxit: quibus vetitis ingredi urbem hospitium in villa publica, senatus ad aedem Bellonae datus est. XXII. Orationem eandem ferme quam apud Scipionem habuerunt, culpam omnem belli a publico consilio in Hannibalem vertentes. eum iniussu senatus non Alpes modo sed Hiberum quoque transgressum, nec Romanis solum, sed ante etiam Saguntinis privato consilio bellum intulisse senatui ac populo Carthaginiensi, si quis vere aestimet, foedus ad eam diem inviolatum esse cum Romanis. itaque nihil aliud sibi mandatum esse uti peterent, quam ut in ea pace, quae postremo cum consule Lutatio facta esset, manere liceret. cum more tradito a patribus potestatem interrogandi, si quis quid vellet, legatos praetor fecisset, senioresque, qui foederibus interfuerant, alia alii interrogarent, nec meminisse per aetatem etenim omnes ferme iuvenes erant dicerent legati, conclamatum ex omni parte curiae est Punica fraude electos qui veterem pacem repeterent, cuius ipsi non meminissent. XXIII. Emotis deinde curia legatis sententiae interrogari coeptae. M. Livius C. Servilium consulem, qui propior esset, arcessendum, ut coram eo de pace ageretur, censebat. cum de re maiore, quam quanta ea esset, consultatio incidere non posset, non videri sibi absente consulum altero ambobusve eam rem agi satis ex dignitate populi Romani esse. Q. Metellus, qui triennio ante consul dictatorque fuerat: cum P. Scipfo caedendo exercitus, agros populando in eam necessitatem hostes compulisset, ut supplices pacem peterent, et nemo omnium verius existimare posset, qua mente ea pax peteretur, quam tum qui ante portas Carthaginis bellum gereret, nullius alterius consilio quam Scipionis accipiendam abnuendamve pacem esse. M. Valerius Laevinus, qui bis consul fuerat, speculatores non legatos venisse arguebat, iubendosque Italia excedere et custodes cum iis usque ad naves mittendos, Scipionique scribendum, ne bellum remitteret. Laelius Fulviusque adiecerunt, et Scipionem in eo positam habuisse spem pacis, si Hannibal et Mago ex Italia non revocarentur. omnia simulaturos Carthaginienses duces eos exer

citusque spectantes; deinde quamvis recentium foederum et deorum omnium oblitos bellum gesturos. eo magis in Laevini sententiam discessum. legati pace infecta ac prope sine responsu dimissi.

XXIV. Per eos dies Cn. Servilius consul, haud dubius quin pacatae Italiae penes se gloria esset, velut pulsum ab se Hannibalem persequens in Siciliam, inde et in Africam transiturus, traiecit. quod ubi Romae vulgatum est, primo censuerant patres, ut praetor scriberet consuli, senatum aequum censere in Italiam reverti eum; dein cum praetor spreturum eum litteras suas diceret, dictator ad id ipsum creatus P. Sulpicius pro iure maioris imperii consulem in Italiam revocavit. reliquum anni cum M. Servilio magistro equitum circumeundis Italiae urbibus, quae bello alienatae fuerant, noscendisque singularum causis consumpsit.

Per indutiarum tempus et ex Sardinia ab Lentulo praetore centum onerariae naves cum commeatu viginti rostratarum praesidio et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto in Africam transmiserunt. Cn. Octavio ducentis onerariis triginta longis navibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit. in conspectum ferme Africae prospero cursu vectum primo destituit ventus, deinde versus in Africum turbavit ac passim naves disiecit. ipse cum rostratis per adversos fluctus ingenti remigum labore enisus Apollinis promunturium tenuit: onerariae pars maxima ad Aegimurum insula ea sinum ab alto claudit, in quo sita Carthago est, triginta ferme milia ab urbe aliae adversus urbem ipsam ad Calidas Aquas delatae sunt. omnia in conspectu Carthaginis erant. itaque ex tota urbe in forum concursum est: magistratus senatum vocare, populus in curiae vestibulo fremere, ne tanta ex oculis manibusque amitteretur praeda. cum quidam pacis petitae, alii indutiarum necdum enim dies exierat fidem opponerent, permixto paene senatus populique concilio consensum est, ut classem quinquaginta navium Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora portusque dispersas Romanas naves colligeret. desertae fuga nautarum pri

[ocr errors]

mum ab Aegimuro, deinde ab Aquis onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.

[ocr errors]

XXV. Nondum ab Roma reverterant legati, neque sciebatur, quae senatus Romani de bello aut pace sen tentia esset, necdum indutiarum dies exierat: eo indigniorem iniuriam ratus Scipio, ab iis, qui petissent pacem et indutias, et spem pacis et fidem indutiarum violatam esse, legatos Carthaginem L. Baebium M. Servilium L. Fabium extemplo misit. qui cum multitudinis concursu prope violati essent, nec reditum tutiorem futurum cernerent, petierunt a magistratibus, quorum auxilio vis prohibita erat, ut naves mitterent, quae se prosequerentur. datae triremes duae cum ad Bagradam flumen pervenissent, unde castra Romana conspiciebantur, Carthaginem rediere. classis Punica ad Uticam stationem habebat. ex ea tres quadriremes seu clam misso a Carthagine nuntio uti fieret, seu Hasdrubale, qui classi praeerat, sine publica fraude auso facinus - quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt. sed neque rostro ferire celeritate praelabentem poterant, neque transilire armati ex humilioribus in altiorem navem, et defendebatur egregie, quoad tela suppeditarunt. quis deficientibus iam nulla alia res eam quam propinquitas terrae multitudo que a castris in litus effusa tueri potuisset. concitatam enim remis quanto maximo impetu poterant in terram cum immisissent, navis tantum iactura facta, incolumes ipsi evaserunt. ita alio super aliud scelere cum haud dubie indutiae ruptae essent, Laelius Fulviusque ab Roma cum legatis Carthaginiensibus supervenerunt. quibus Scipio, etsi non indutiarum fides modo a Carthaginiensibus sed ius etiam gentium in legatis violatum esset, tamen se nihil nec institutis populi Romani nec suis moribus indignum in iis facturum esse cum dixisset, dimissis legatis bellum parabat. Hannibali iam terrae appropinquanti iussus e nauticis unus escendere in malum, ut specularetur, quam tenerent regionem, cum dixisset sepulchrum dirutum proram spectare, abominatus praetervehi

« IndietroContinua »