Immagini della pagina
PDF
ePub

iusso gubernatore ad Leptim appulit classem atque ibi copias exposuit.

XXVI. Haec eo anno in Africa gesta: insequentia excedunt in eum annum, quo M. Servilius, qui tum magister equitum erat, et Tib. Claudius Nero consules facti sunt. ceterum exitu superioris anni cum legati sociarum urbium ex Graecia questi essent vastatos agros ab regiis praesidiis profectosque in Macedoniam legatos ad res repetendas non admissos ad Philippum regem; simul nuntiassent quattuor milia militum cum Sopatro duce traiecta in Africam dici, ut essent Carthaginiensibus praesidio, et pecuniae aliquantum una missum: legatos ad regem, qui haec adversus foedus facta videri patribus nuntiarent, mittendos censuit senatus. missi C. Terentius Varro C. Mamilius M. Aurelius. iis tres quinqueremes datae.

Annus insignis incendio ingenti, quo clivus Publicius ad solum exustus, et aquarum magnitudine, sed annonae vilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta, etiam quod magnam vim frumenti ex Hispania missam M. Valerius Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis aeris vicatim populo discripserunt.

Eodem anno Quintus Fabius Maximus moritur exactae aetatis, si quidem verum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam auctores sunt. vir certe fuit dignus tanto cognomine, vel si novum ab eo inciperet. superavit paternos honores, avitos aequavit. victoriis et maioribus proeliis avus insignis Rullus: sed omnia aequare unus hostis Hannibal potest. cautior tamen quam promptior hic habitus; et sicut dubites, utrum ingenio cunctator fuerit, an quia ita bello proprie, quod tum gerebatur, aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis cunctando rem restituisse, sicut Ennius ait. augur in locum eius inauguratus Quintus Fabius Maximus filius; in eiusdem locum pontifex nam duo sacerdotia habuit Ser. Sulpicius Galba.

Ludi Romani diem unum, plebeii ter toti instaurati ab aedilibus M. Sextio Sabino et Cn. Tremellio Flacco. ii ambo praetores facti et cum iis C. Livius Salinator et

C. Aurelius Cotta. comitia eius anni utrum C. Servilius consul habuerit, an, quia eum in Etruria tenuerint quaestiones ex senatus consulto de coniurationibus principum habendae, dictator ab eo dictus P. Sulpicius, incertum ut sit diversi auctores faciunt.

[ocr errors]

XXVII. Principio insequentis anni M. Servilius et Tib. Claudius senatu in Capitolium vocato de provinciis rettulerunt. Italiam atque Africam in sortem coici, Africam ambo cupientes, volebant. ceterum Q. Metello maxime adnitente neque negata neque data est Africa: consules iussi cum tribunis plebis agere, ut, si iis videretur, populum rogarent, quem vellent in Africa bellum gerere. omnes tribus P. Scipionem iusserunt. nihilo minus consules provinciam Africam ita enim senatus decreverat in sortem coniecerunt. Tib. Claudio Africa evenit, ut quinquaginta navium classem, omnes quinqueremes, in Africam traiceret, parique imperio cum Scipione imperator esset; M. Servilius Etruriam sortitus. in eadem provincia et C. Servilio prorogatum imperium, si consulem manere ad urbem senatu placuisset. praetores M. Sextius Galliam est sortitus, ut duas legiones provinciamque traderet ei P. Quinctilius Varus; C. Livius Bruttios cum duabus legionibus, quibus P. Sempronius proconsul prioris anni praefuerat; Cn. Tremellius Siciliam, ut a P. Villio Tappulo praetore prioris anni provinciam et duas legiones acciperet; Villius pro praetore viginti navibus longis, militibus mille oram Siciliae tutaretur; M Pomponius viginti navibus reliquis mille et quingentos milites Romam deportaret; C. Aurelio Cottae urbana evenit. ceteris ita, uti quisque obtinebant provincias exercitusque, prorogata imperia. sedecim non amplius eo anno legionibus defensum imperium est. et ut placatis dis omnia inciperent agerentque, ludos, quos M. Claudio Marcello T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator, quasque hostias maiores voverat, si per quinquennium res publica eodem statu fuisset, ut eos ludos consules, priusquam ad bellum proficiscerentur, facerent. ludi in circo per quadriduum facti, hostiaeque quibus votae erant dis caesae.

XXVIII. Inter haec simul spes simul cura in dies crescebat; nec satis certum constare apud animum poterat, utrum gaudio dignum esset Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decedentem vacuam possessionem eius reliquisse populo Romano, an magis metuendum, quod incolumi exercitu in Africam transisset., locum nimirum, non periculum mutatum; cuius tantae dimicationis vatem, qui nuper decessisset, Q. Fabium haud frustra canere solitum graviorem in sua terra futurum hostem Hannibalem, quam in aliena fuisset. nec Scipioni aut cum Syphace, inconditae barbariae rege, cui Statorius semilixa ducere exercitus solitus sit, aut cum socero eius Hasdrubale, fugacissimo duce, rem futuram, aut tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito coniectis, sed cum Hannibale, prope nato in praetorio patris, fortissimi ducis, alito atque educato inter arma, puero quondam milite, vixdum iuvene imperatore; qui senex vincendo factus Hispanias Gallias Italiam ab Alpibus ad fretum monumentis ingentium rerum complesset. ducere exercitum aequalem stipendiis suis, duratum omnium rerum patientia, quas vix fides fiat homines passos, perfusum milliens cruore Romano, exuvias non militum tantum sed etiam imperatorum portantem. multos occursuros Scipioni in acie, qui praetores, qui imperatores, qui consules Romanos sua manu occidissent, muralibus vallaribusque insignes coronis, pervagatos capta castra, captas urbes Romanas. non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani, quot captos ex caede imperatorum praeferre posset Hannibal. has formidines agitando animis ipsi curas et metus augebant, etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum ante oculos aliis atque aliis in Italiae partibus lenta spe in nullum propinquum debellandi finem gerere, erexerant omnium animos Scipio et Hannibal, velut ad supremum certamen comparati duces. ei quoque, quibus erat ingens in Scipione fiducia et victoriae spes, quo magis in propinquam eam imminebant animis, eo curae erant intentioris. haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat, quos modo petisse pacem, intuentes

Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem, paenitebat, modo, cum respicerent bis sese acie victos, Syphacem captum, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius virtute et consilio Scipionis facta, veluț fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.

XXIX. Iam Hadrumetum venerat Hannibal, unde, ad reficiendum ex iactatione maritima militem paucis diebus sumptis, excitus pavidis nuntiis omnia circa Carthaginem obtineri armis adferentium, magnis itineribus Zamam contendit. Zama quinque dierum iter a Carthagine abest. inde praemissi speculatores cum excepti a custodibus Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribunis militum iussosque omisso metu visere omnia per castra, qua vellent circumduci iussit; percunctatusque, satin' per commodum omnia explorassent, datis qui prosequerentur, retro ad Hannibalem dimisit. Hannibal nihil quidem eorum quae nuntiabantur nam et Masinissam cum sex milibus peditum, quattuor equitum venisse eo ipso forte die adferebant - laeto animo audit, maxime hostis fiducia, quae non de nilo profecto concepta esset percussus est. itaque quamquam et ipse causa belli erat, et adventu suo turbaverat et pactas indutias et spem foederum, tamen, si integer quam si victus peteret pacem, aequiora impetrari posse ratus, nuntium ad Scipionem misit, ut colloquendi secum potestatem faceret. id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo. Valerius Antias primo proelio victum eum a Scipione, quo duode cim milia armatorum in acie sint caesa, mille et septingenti capti, legatum cum aliis decem legatis tradit in castra ad Scipionem venisse. ceterum Scipio cum colloquium haud abnuisset, ambo ex composito duces castra protulerunt, ut coire ex propinquo possent. Scipio haud procul Naraggara urbe cum ad cetera loco opportuno, tum quod aquatio intra teli coniectum erat, consedit. Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, tutum commodumque alioqui, nisi quod longir quae aquationis erat, cepit. ibi in medio locus conspectus undique, ne quid insidiarum esset, delectus.

[ocr errors]

XXX. Summotis pari spatio armatis cum singulis interpretibus congressi sunt, non suae modo aetatis maximi duces, sed omnis ante se memoriae, omnium gentium cui libet regum imperatorumve pares. paulisper alter alterius conspectu, admiratione mutua prope attoniti conticuere. tum Hannibal prior: si hoc ita fato datum erat, ut qui primus bellum intuli populo Romano, quique totiens prope in manibus victoriam habui, is ultro ad pacem petendam venirem, laetor te mihi sorte potissimum datum, a quo peterem. tibi quoque inter multa egregia non in ultimis laudum hoc fuerit, Hannibalem, cui tot de Romanis ducibus victoriam di dedissent, tibi cessisse, teque huic bello, vestris plus quam nostris cladibus insigni, finem imposuisse. hoc quoque ludibrium casus ediderit fortuna, ut cum patre tuo consule ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore signa contulerim, ad filium eius inermis ad pacem petendam veniam. optimum quidem fuerat eam patribus nostris mentem datam ab dis esse, ut et vos Italiae et nos Africae imperio contenti essemus: neque enim ne vobis quidem Sicilia ac Sardinia satis digna pretia sunt pro tot classibus, tot exercitibus, tot tam egregiis amissis ducibus. sed praeterita magis reprehendi possunt quam corrigi. ita aliena appetiimus ut de nostris dimicaremus, nec in Italia solum vobis bellum, nobis in Africa esset, sed et vos in portis vestris prope ac moenibus signa armaque hostium vidistis, et nos ab Carthagine fremitum castrorum Romanorum exaudimus. quod igitur nos maxime abominamur, vos autem ante omnia optaretis, in meliore vestra fortuna de pace agitur. agimus ei, quorum maxime interest pacem esse, et qui quodcumque egerimus, ratum civitates nostrae habiturae sint. animo tantum nobis opus est non abhorrente a quietis consiliis.. quod ad me attinet, iam aetas senem in patriam revertentem, unde puer profectus sum, iam secundae, iam adversae res ita fraudaverunt, ut rationem sequi quam fortunam malim tuam et adolescentiam et perpetuam felicitatem, ferociora utraque quam quietis opus est consiliis, metuo. non temere incerta casuum reputat, quem fortuna numquam

« IndietroContinua »