Immagini della pagina
PDF
ePub

Altinii, dein quantum auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus vivos combussit.

XLVI. Fabius ab Suessula profectus Arpos primum institit oppugnare. ubi cum a quingentis fere passibus castra posuisset, contemplatus ex propinquo situm urbis moeniaque, quae pars tutissima moenibus erat, quia maxime neglectam custodia vidit, ea potissimum adgredi statuit. comparatis omnibus, quae ad urbes oppugnandas usui sunt, centurionum robora ex toto exercitu delegit, tribunosque viros fortes eis praefecit, et milites sexcentos, quantum satis visum est, attribuit, eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eum locum scalas iussit ferre. porta ibi humilis et angusta erat infrequenti via per desertam partem urbis. eam portam scalis prius transgressos murum aperire ex interiore parte aut claustra refringere iubet, et tenentes partem urbis cornu signum dare, ut ceterae copiae admoverentur: parata omnia atque instructa sese habiturum. ea impigre facta, et quod impedimentum agentibus fore videbatur, id maxime ad fallendum adiuvit. imber ab nocte media coortus custodes vigilesque dilapsos e stationibus suffugere in tecta coegit, sonituque primo largioris procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem hominum sopivit. postquam portam tenebant, cornicines in via paribus intervallis dispositos canere iubent, ut consulem excirent. id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet, ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur. XLVII. tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquiescente et propinqua luce. praesidium in urbe erat Hannibalis quinque milia ferme armatorum, et ipsi Arpini tria milia hominum armabant. eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti opposuerunt. pugnatum primo in tenebris angustisque viis est. cum Romani non vias tantum sed tecta etiam proxima portae occupassent, ne peti superne ac vulnerari possent, cogniti inter se quidam Arpinique et Romani atque inde colloquia coepta fieri, percunctantibus Romanis, quid sibi vellent

Arpini, quam ob noxam Romanorum, quod aut meritum Poenorum pro alienigenis ac barbaris Italici adversus veteres socios Romanos bellum gererent, et vectigalem ac stipendiariam Italiam Africae facerent: Arpinis purgantibus ignaros omnium se venum a principibus datos Poeno, captos oppressosque a paucis esse. initio orto plures cum pluribus colloqui; postremo praetor Arpinus ab suis ad consulem deductus, fideque data inter signa aciesque Arpini repente pro Romanis adversus Carthaginiensem arma verterunt. Hispani quoque, paulo minus mille homines, nihil praeterea cum consule pacti, quam ut sine fraude Punicum emitteretur praesidium, ad consulem transtulerunt signa. Carthaginiensibus portae patefactae einissique cum fide incolumes ad Hannibalem Salapiam venerunt. Arpi sine clade ullius praeterquam unius veteris proditoris, novi perfugae, restituti ad Romanos. Hispanis duplicia cibaria dari iussa; operaque eorum forti ac fideli persaepe res publica usa est.

Cum consul alter in Apulia alter in Lucanis esset, equites centum duodecim nobiles Campani per speciem praedandi ex hostium agro permissu magistratuum ab Capua profecti ad castra Romana, quae super Suessulam erant, venerunt, stationi militum qui essent dixerunt: colloqui sese cum praetore velle. Cn. Fulvius castris praeerat; cui ubi nuntiatum est, decem ex eo numero iussis inermibus deduci ad se, ubi quae postularent audivit

[ocr errors]

nihil autem aliud petebant, quam ut Capua recepta bona sibi restituerentur, in fidem omnes accepti. et ab altero praetore Sempronio Tuditano oppidum Atrinum expugnatum. amplius sex milia hominum capta, et aeris argentique signati aliquantum. Romae foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit: solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum Aequimaelio Iugarioque vico. in templis Fortunae ac matris Matutae et Spei extra portam late vagatus ignis sacra profanaque multa absumpsit.

XLVIII. Eodem anno P. et Cn. Cornelii, cum in Hispania res prosperae essent multosque et veteres reci

perent socios et novos adicerent, in Africam quoque spem extenderunt. Syphax erat rex Numidarum, subito Carthaginiensibus hostis factus: ad eum centuriones tres legatos miserunt, qui cum eo amicitiam societatemque facerent et pollicerentur, si perseveraret urgere bello Carthaginienses, gratam eam rem fore senatui populoque Romano, et adnisuros, ut in tempore et bene cumulatam gratiam referant. grata ea legatio barbaro fuit; collocutusque cum legatis de ratione belli gerundi, ut veterum militum verba audivit, quam multarum rerum ipse ignarus esset, ex comparatione tam ordinatae disciplinae animum advertit. tum primum ut pro bonis ac fidelibus sociis facerent, oravit, ut duo legationem referrent ad imperatores suos, unus apud sese magister rei militaris resideret. rudem ad pedestria bella Numidarum gentem esse, equis tantum habilem: ita iam inde a principiis gentis maiores suos bella gessisse, ita se a pueris insuetum. sed habere hostem pedestri fidentem Marte, cui si aequari robore virium velit, et sibi pedites comparandos esse. et ad id mullitudine hominum regnum abundare, sed armandi ornandique et instruendi eos artem ignorare. omnia velut forte congregata turba sua vasta ac temeraria esse. facturos se in praesentia quod vellet legati respondent, fide accepta, ut remitteret extemplo eum, si imperatores sui non comprobassent factum. Q. Statorio nomen fuit qui ad regem remansit. cum duobus Romanis rex tres Numidas legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab imperatoribus Romanis. isdem mandavit, ut protinus Numidas, qui intra praesidia Carthaginiensium auxiliares essent, ad transitionem perlicerent. et Statorius ex multa iuventute regi pedites conscripsit, ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et servare ordines docuit, et operi aliisque iustis militaribus ita adsuefecit, ut brevi rex non equiti magis fideret quam pediti, collatisque aequo campo signis iusto proelio Carthaginiensem hostem superaret. Romanis quoque in Hispania legatorum regis adventus magno emolumento fuit: namque ad famam eorum transitiones crebrae ab T. LIVI PARS III.

4

Numidis coeptae fieri. ita cum Syphace Romanis coepta amicitia est.

Quod ubi Carthaginienses acceperunt, extemplo ad Galam in parte altera Numidiae - Maesulii ea gens vocatur regnantem legatos mittunt. XLIX. filium Gala Ma sinissam habebat septemdecem annos natum, ceterum iuvenem ea indole, ut iam tum appareret maius regnum opulentiusque quam quod accepisset facturum. legati, quoniam Syphax se Romanis iunxisset, ut potentior societate eorum adversus reges populosque Africae esset, docent melius fore Galae quoque Carthaginiensibus iungi quam primum antequam Syphax in Hispaniam aut Romani in Africam transeant, opprimi Syphacem nihildum praeter nomen ex foedere Romano habentem posse. facile persuasum Galae, filio deposcente id bellum, ut mitteret exercitum, qui Carthaginiensibus legionibus coniunctus magno proelio Syphacem devicit. triginta milia eo proelio hominum caesa dicuntur. Syphax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas extremi prope Oceanum adversus Gades colunt refugit, adfluentibusque ad famam eius undique barbaris ingentes brevi copias armavit. cum quibus priusquam in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret, Masinissa cum victore exercitu advenit; isque ibi cum Syphace ingenti gloria per se sine ullis Carthaginiensium opibus gessit bellum.

[ocr errors]

In Hispania nihil memorabile gestum praeterquam quod Celtiberum iuventutem eadem mercede, qua pacta cum Carthaginiensibus erat, imperatores Romani ad se perduxerunt, et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad sollicitandos populares, qui inter auxilia Hannibalis erant, miserunt. id modo eius anni in Hispania ad memoriam insigne est, quod mercennarium militem In castris neminem ante quam tum Celtiberos Romani nabuerunt.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA
LIBER XXV.

EPITOME. Cornelius Scipio, postea Africanus, ante annos aedilis factus. Hannibal urbem Tarentum praeter arcem, in quam praesidium Romanorum fugerat, per Tarentinos iuvenes, qui se noctu venatum ire simulabant, cepit. ludi Apollinares ex Marcii carminibus, quibus Cannensis clades praedicta fuerat, instituti sunt. a Q. Fulvio et Ap. Claudio consulibus adversus Hannonem Poenorum ducem prospere pugnatum est. Tib. Sempronius Gracchus proconsul, ab hospite suo Lucano in insidias deductus, a Magone interfectus est. Centenius Penula, qui centurio militaverat, cum petivisset a senatu, ut sibi exercitus daretur, pollicitusque esset, si hoc impetrasset, de Hannibale victoriam, octo milibus acceptis militum dux factus conflixit acie cum Hannibale, et cum exerci u caesus est. Cn. Fulvius praetor male adversus Hannibalem pugnavit, in quo proelio hominum sedecim milia ceciderunt, ipse cum equitibus ducentis effugit. Capua obsessa est a Q. Fulvio et Ap. Claudio consulibus. Claudius Marcellus Syracusas expugnavit anno tertio, et ingentem se virum gessit; in eo tumultu urbis captae Archimedes intentus formis, quas in pulvere descripserat, interfectus est. P. et Cn. Scipiones in Hispania tot rerum feliciter gestarum tristem exitum tulerunt, prope cum totis exercitibus caesi anno octavo quam in Hispaniam ierunt; amissaque eius provinciae possessio foret, nisi L. Marcii equitis Romani virtute et industria contractis exercituum reliquiis, eiusdem hortatu bina castra hostium expugnata essent. ad triginta septem milia caesa, ad mille octingenti triginta capti, praeda ingens parta; dux Marcius appellatus est.

I. Dum haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Tarentino aestatem consumpsit spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundae. ipsorum interim et Salentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt. eodem tempore in Bruttiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciverant, Consentini et Terinaei in fidem populi Romani redierunt; et plures redissent, ni T. Pomponius Veientanus praefectus socium, prosperis aliquot populationibus et in agro Bruttio iusti ducis spe

« IndietroContinua »