Titi Livi Ab urbe condita libri, Volume 105

Copertina anteriore
In aedibus B.G. Teubneri, 1878 - 370 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 187 - Virtuti vovisset, dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam cellam duobus recte dedicari, quia, si de caeto tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset , difficilis procuratio foret, quod utri deo res divina fieret, sciri non posset: neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri.
Pagina 119 - ... agens, sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur. Ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret.
Pagina 201 - ... nunc abhorrens et inconditum, si referatur. virginum ordinem sequebantur decemviri coronati laurea praetextatique. a porta lugario vico in forum venere, in foro pompa constitit, et per manus reste data virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt. inde vico Tusco Velabroque per Bovarium forum in clivum Publicium atque aedem lunonis reginae perrectum. ibi duae hostiae ab decemviris immolatae, et simulacra cupressea in aedem illata.
Pagina 323 - Hasdrubale atque exercitu suo spei repo3 suerant, perculsi, iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes ; id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum 4 vis.
Pagina 33 - Quae propius subibant naves, quo interiores ictibus tormentorum essent, in eas tollenone super murum eminente ferrea manus, firmae catenae inligata, cum iniecta prorae esset gravique libramento plumbi recelleret ad solum, suspensa prora navem in puppim statuebat; dein remissa subito velut ex muro cadentem navem cum ingenti trepidatione nautarum ita undae adfligebat ut, etiamsi recta reciderat aliquantum aquae acciperet. Ita maritima oppugnatio est elusa omnisque spes eo versa ut totis viribus terra...
Pagina 349 - Raro simul hominibus 30 bonam fortunam bonamque mentem dari : populum Romanum eo invictum esse, quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit; et hercule mirandum fuisse, si aliter...
Pagina 295 - Pulchri promontorium id vocari audisset , „placet omen" inquit; „hue dirigite naves". eo classis decurrit, copiaeque omnes in terram expositae sunt. Prosperam navigationem sine terrore ac tumultu fuisse permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi. Coelius , praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum, inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis navibus iniussu imperatoris...
Pagina 23 - Gelonis filia nupta erat, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute aperit. huic et genus et fortuna honesta erant, nec ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat.
Pagina 255 - ... an Syphaci Numidisque credis? satis sit semel creditum: non semper temeritas est felix, et fraus fidem in parvis sibi praestruit, ut, cum 8 operae pretium sit, cum mercede magna fallat.
Pagina 33 - Marcellus oppugnabat. ex ceteris navibus sagittarii funditoresque et velites etiam, quorum telum ad remittendum inhabile imperitis est, vix quemquam sine vulnere consistere in muro patiebantur. hi, quia spatio missilibus opus est, procul muro tenebant naves. iunctae aliae binae...

Informazioni bibliografiche