Immagini della pagina
PDF
ePub

Q. Fabio, Ti. Sempronio consulibus, in medio ardore Punici belli, Ne qua mulier plus semunciam auri haberet : neu vestimento versicolori uteretur: neu juncto vehiculo in urbe oppidove, aut propius inde mille passus, nisi sacrorum publicorum causa, veheretur. M. et P. Junii Bruti

tribuni plebis legem Oppiam tuebantur, nec eam se abro3 gari passuros ajebant. Ad suadendum dissuadendumque

multi nobiles prodibant. Capitolium turba huminnm faventium adversantiumque legi complebatur, Matronae nulla nec auctoritate, nec verecundia, nec imperio virorom contineri limine poterant: omnes vias urbis aditusque in forum obsidebant, viros descendentes ad forum orantes, ut, florente republica, crescente in dies privata

omnium fortuna, matronis quoque pristinum ornatum 4 reddi paterentur. Augebatur haec frequentia mulierum in dies. Nam etiam ex oppidis conciliabulisque conveniebant. Jam et consules praetoresque et alios magistratus adire et rogare audebant. Ceteram minime exorabilem alterum utique consulem M. Porcium Catonem habebant, qui pro lege, quae abrogabatur, ita disseruit.

II. Si in sua quisque nostrum matre familiae, Quirites, jus et majestatem viri retinere instituisset, minus cum universis feminis negotii haberemus. Nunc domi victa li. bertas nostra impotentia muliebri, hic quoque in foro obte

ritur et calcatur: et, quia singulas sustinere non potuimus, 2 universas horremus. Equidem fabulam et fictam rem duce

bam esse, virorum omne genus in aliqua insula conjuratione muliebri ab stirpe sublatum esse. - Ab nullo genere non summum periculum est, si coetus, et concilia, et secretas consultationes esse sinas. Atque ego vix statuere apud animum meum possum , utrum pejor ipsa res, an pejore exemplo agatur. Quorum alterum ad nos consules reliquosque

magistratus, alterum ad vos, Quirites, magis pertineret. 3 Nam utrum e republica sit, necne, id, quod ad vos fertur,

vestra existimatio est, qui in suffragium ituri estis. Haec consternatio muliebris, sive sua sponte, sive auctoribus vobis, M. Fundani et L. Valeri, facta est, haud dubie ad culpam magistratuum pertinens, nescio vobis , tribuni, an consulibus, magis sit deformis : vobis , si feminas ad concitandas tribunicias seditiones jam adduxistis: nobis, si, ut

plebis quondam, sic nunc mulierum secessione leges accipien4 dae sunt. Equidem non sine rubore quodam paullo ante

per medium agmen mulierum in forum perveni. Quod nisi me verecundia singularum magis majestatis et pudoris, quam universarum, tenuisset, ne compellatae a consule viderentur, dixissem: Qui hic mos est in publicum procur.

rendi, et obsidendi vias, et viros alienos appellandi? Istud 5 ipsum suos quaeque domi rogare non potuistis? An blandio.

res in publico, quam in privato, et alienis, quam vestris,

estis ? quanquam ne domi quidem vos, si sui juris finibus matronas contineret pudor, quae leges hic rogarentur, abrogarenturve, curare decuit. Majores nostri, nullam, ne privatam quidem, rem agere feminas sine auctore, voluerunt; in manu esse parentum, fratrum, virorum. Nos (si diis placet) jam etiam rempublicam capessere eas patimur, et foro prope, et concionibus, et comitiis immisceri. Quid 6 enim nunc aliud per vias et compila faciunt, quam rogationem tribunorum plebis suadent, aliae legem abrogandam censent? Date frenos impotenti naturae et indomito animali, et sperate, ipsas modum licentiae facturas, nisi vos feceritis. Minimum hoc eorum est, quae iniquo animo feminae sibi aut moribus aut legibus injuncta patiuntur: omnium rerum libertatem, imo licentiam, (si vera dicere volumus) desiderant. Quid enim, si hoc expugnaverint, non tentabunt?

III. Recensete omnia muliebria jura, quibus licentiam earum alligaverint majores nostri, per quaeque subjecerint viris : quibus omnibus constrictas vix tamen continere potestis. Quid? si carpere singula, et extorquere, et exaequari ad extremum viris patiemini, tolerabiles vobis eas fore cre. ditis ? extemplo, simul pares esse coeperint, superiores erunt. At, Hercule, ne quid novum in eas rogetur, recusant: non > jus, sed injuriam deprecantur. Imo ut, quam accepistis, jussistis suffragiis vestris legem, quam usu tot annoruin et experiendo comprobastis, hanc ut abrogetis: id est, ut unam tollendo legem ceteras infirmetis. Nulla ler satis commoda omnibus est: id modo quaeritur, si majori parti et in summam prodest. Si, quod cuiquam privatim officiet jus, id destruet ac demolietur, quid attinebit universos rogare leges, quas mox abrogare, in quos latae sunt, possint? Volo ta- 3 men audire, quid sit, propter quod matronae consternatae procurrerunt in publicum, ac vix foro se et concione abstinent. Ut captivi ab Hannibale redimantur parentes, viri, liberi, fratres earum ? Procul abest, absitque semper, talis fortuna reipublicae : sed tamen, quum fuit, negastis hoc piis precibus earum. At non pietas nec sollicitudo pro suis, sed religio, congregavit eas. Matrem Idaeam, a Pessinunte

4 er Phrygia venientem, accepturae sunt. Quid honestum dictu saltem seditioni praetenditur muliebri ? Ut auro et purpura fulgeamus, inquit; ut carpentis, festis profestisque diebus, velut triumphantes de lege victa et abrogata, et captis et ereptis suffragiis vestris, per urbem vectemur: ne ullus modus sumptibus, ne luxuriae sit.

IV. Saepe me querentem de feminarum, saepe de vi. rorum, nec de privatorum modo, sed etiam magistratuum, sumptibus audistis; diversisque duobus vitiis, avaritia et luxuria, civitatem laborare: quae pestes omnia magna im.' përia everterunt. Haec ego, quo melior laetiorque in dies ,

Q. Fabio, Ti. Sempronio consulibus, in medio ardore Panici belli, Ne qua mulier plus semunciam auri haberet: neu vestimento versicolori uteretur: neu juncto vehiculo in urbe oppidove, aut propius inde mille passus, nisi sacrorum publicorum causa , veheretur. M. et P. Junii Bruti,

tribuni plebis legem Oppiam tuebantur, nec eam se abro3 gari passuros ajebant. ; Ad suadendum dissuadendumque

multi nobiles prodibant. Capitolium turba huminnm faventium adversantiumque legi complebatur, Matronae nulla nec auctoritate, nec verecundia, nec imperio virorom contineri limine poterant: omnes vias urbis aditusque in forum obsidebant, viros descendentes ad forum orantes, ut, florente republica, crescente in dies privata

omnium fortuna, matronis quoque pristinum ornatum 4 reddi paterentur. Augebatur haec frequentia mulierum

in dies. Nam etiam ex oppidis conciliabulisque conveniebant. Jam et consules praetoresque et alios magistratus adire et rogare audebant. Ceteram minime exorabilem alterum utique consulem M. Porcium Catonem habebant, qui pro lege, quae abrogabatur, ita disseruit.

II. Si in sua quisque nostrum matre familiae, Quiri. tes , jus et majestatem viri retinere instituisset, minus cum universis feminis negotii haberemus. Nunc domi victa li. bertas nostra impotentia muliebri, hic quoque in foro obte

ritur et calcatur: et, quia singulas sustinere non potuimus, 9 universas horremus. Equidem fabulam et fictam rem duce

bam esse, virorum omne genus in aliqua insula conjuratione muliebri ab stirpe sublatum esse. Ab nullo genere non summum periculum est, si coetus, et concilia, et secretas consultationes esse sinas. Atque ego vix statuere apud animum meum possum, utrum pejor ipsa res, an pejore' exemplo agatur. Quorum alterum ad nos consules reliquosque

magistratus, alterum ad vos, Quirites, magis pertineret. 3 Nam utrum e republica sit, necne, id, quod ad vos fertur,

vestra existimatio est, qui in suffragium ituri estis. Haec consternatio muliebris, sive sua sponte, sive auctoribus vobis, M. Fundani et L. Valeri, facta est, haud dubie ad culpam magistratuum pertinens, nescio vobis , tribuni, an consulibus, magis sit deformis : vobis , si feminas ad concitandas tribunicias seditiones jam adduxistis: nobis, si , ut plebis quondam, sic nunc mulierum secessione leges accipien4 dae sunt. Equidem non sine rubore quodam paullo ante

per medium agmen mulierum in forum perveni. Quod nisi me verecundia singularum magis majestatis et pudoris, quam universarum, tenuisset, ne compellatae a consule viderentur, dixissem : Qui hic mos est in publicum procur

rendi, et obsidendi vias, et viros alienos appellandi? Istud 5 ipsum suos quaeque domi rogare non potuistis? An blandio

res in publico, quam in privato, et alienis, quam vestris,

1

estis ? quanquam ne domi quidem vos, si sui juris finibus matronas contineret' pudor, quae leges hic rogarentur, abrogarenturve, curare decuit. Majores nostri, nullam, ne privatam quidem, rem agere feminas sine auctore, voluerunt; in manu esse parentum, fratrum, virorum. Nos (si diis placet) jam etiam rempublicam capessere eas patimur, et foro prope, et concionibus, et comitiis immisceri. 'Quid 6 enim nunc aliud per vias et compita faciunt, quam rogationem tribunorum plebis suadent, aliae legem abrogandam censent? Date frenos impotenti naturae et indomito animali, et sperate, ipsas modum licentiae facturas, nisi vos feceritis. Minimum hoc eorum est, quae iniquo animo feminae sibi aut moribus aut legibus injuncta patiuntur: omnium rerum libertatem, imo licentiam, (si vera dicere volumus) desiderant. Quid enim, si hoc expugnaverint, non tentabunt?

III. Recensete omnia muliebria jura, quibus licentiam earum alligaverint majores nostri, per quaeque subjecerint viris : quibus omnibus constrictas vix tamen continere potestis. Quid? si carpere singula, et extorquere, et exaequari ad extremum viris patiemini, tolerabiles vobis eas fore cre. ditis ? extemplo, simul pares esse coeperint, superiores erunt. At, Hercule , ne quid novum in eas rogetur, recusant: non 2 jus, sed injuriam deprecantur. Imo ut, quam accepistis, jussistis suffragiis vestris legem, quam usu tot annorum et experiendo comprobastis, hanc ut abrogetis: id est, ut unam tollendo legem ceteras infirmetis. Nulla lex satis commoda omnibus est: id modo quaeritur, si majori parti et in summam prodest. Si, quod cuiquam privatim officiet jus, id destruet ac demolietur, quid attinebit universos rogare leges, quas mox abrogare, in quos latae sunt, possint? Volo ta- 3 men audire, quid sit, propter quod matronae consternatae procurrerunt in publicum, ac vir foro se et concione abstinent. Ut captivi ab Hannibale redimantur parentes, viri, liberi, fratres earum? Procul abest, absitque semper, talis fortuna reipublicae: sed tamen, quum fuit, negastis hoc piis precibus earum. At non pietas nec sollicitudo pro suis, sed religio, congregavit eas. Matrem Idaeam, a Pessinunté 4 ex Phrygia venientem, accepturae sunt. Quid honestum dictu saltem seditioni praetenditur muliebri? Ut auro et purpura fulgeamus, inquit; ut carpentis, festis profestisque diebus, velut triumphantes de lege victa et abrogata, et captis et ereptis suffragiis vestris, per urbem vectemur: ne ula lus modus sumptibus, ne luxuriae sit.

IV. Saepe me querentem de feminarum, saepe de virorum, nec de privatorum modo, sed etiam magistratuum, sumptibus audistis; diversisque duobus vitiis, avaritia et luxuria, civitatem laborare: quae pestes omnia magna im.' përia everterunt. Haec ego, quo melior laetiorque in dies ,

fortuna reipublicae est, imperiumque crescit, et jam in Graeciam Asiamque transcendimus, omnibus libidinum illecebris repletas, et regias etiam attrectamus gazas, eo plus horreo, ne illae magis res nos ceperint, quam nos illas. Infesta, mihi credite, signa ab Syracusis illata sunt huic urbi. Jam nimis multos audio Corinthi et Athenarum or

namenta laudantes mirantesque, et antefixa fictilia deorum 3 Romanorum ridentes. Ego hos malo propitios deos; et ita

spero futuros, si in suis manere sedibus patiemur. Patrum nostrorum' memoria per legatum Cineam Pyrrhus, non virorum modo, sed etiam mulierum animos donis tentavit. Nondum lex Oppia ad coërcendam luxuriam muliebrem lata erat.: tamen nulla 'accepit. Quam causam fuisse censetis?

Eadem fuit, quae majoribus nostris nihil de hac re lege 4 sanciendi. Nulla erat luxuria, quae coërceretur. Sicut ante morbos necesse est cognitos esse, quam remedia eorum ;

sic cupiditates prius natae sunt, quam leges, quae iis modum facerent. Quid legem Liciniam excitavit de quingentis jugeribus, nisi ingens cupido agros continuandi? Quid legem Cinciam de donis et muneribus, nisi quia vectigalis jam et stipendiaria plebes esse senatui coeperat? Itaque minime , mirum est, nec Oppiam, nec aliam ullam tum legem desideratam esse, quae modum sumptibus mulierum faceret,

quum aurum et purpuram data et oblata ultro non accipie5 bant. Si nunc

cum illis donis Cineas urbem circumiret ; stantes in publico invenisset, quae acciperent. Atque ego 'nonnullarum cupiditatum ne causam quidem aut rationem inire possum. Nam ut, quod alii liceat, tibi non licere, aliquid fortasse naturalis aut pudoris aụt indignationis habeat; sic, aequato omnium cultu, quid unaquaeque vestrum vere. tur, ne in se conspiciatur? Pessimus quidem pudor est vel

parsimoniae, vel paupertatis : sed utrumque lex vobis demit, 6 quum id, quod habere non licet, non habetis. Hanc, inquit,

ipsam exaequationem non fero, illa locuples. Cur non insignis auro et purpura conspicior ? cur paupertas' aliarum sub hac legis specie latet, ut, quod habere non possunt, habiturae, si liceret, fuisse videantur? Vultis hoc certamen uxoribus vestris injicere, Quirites, ut divites, id habere velint, quod nulla alia possit; pauperes, ne ob hoc ipsum con

temnantur , supra vires se extendant? Nae, simul pudere, 7 quod non oportet, coeperit; quod oportet, non pudebit. Quae

de suo poterit, parabit: quae non poterit, virum rogabit. Miserum illum virum, et qui exoratus, et qui non exoratus erit! quum, quod ipse non dederit, datum ab alio videbit. Nunc vulgo alienos viros rogant, et, quod majus est, legem et suffragia rogant, et a quibusdam impetrant, adversus te, et rem tuam, et liberos tuos inexorabiles. Simul lex modum

sumptibus uxoris tuae facere desierit, tu nunquam facies. 8 Nolite eodem loco existimare, Quirites, futuram rem, quo

« IndietroContinua »