Immagini della pagina
PDF
ePub

5

conjuratos, qui aderant, ut potius, quam extorti morerentur, arma secum caperent: atque ita cum paucis in forum ire pergit, clamitans, ut, qui salvam rempublicam vellent, auctorem et ducem se libertatis sequerentur. Haud sane movit quemquam, quia nihil usquam spei propinquae, nedum satis firmi praesidii, cernebant. Haec vociferantem eum Lacedaemonii, circumventum cum suis, interfecerunt. Comprehensi deinde quidam et alii. Ex iis occisi plures, pauci in custodiam conjecti. Multi proxima nocte, fanibus per murum demissi, ad Romanos transfugerunt.

XXVI. Quinctius, affirmantibus iis, si ad portas Romanus exercitus fuisset, non sine effectu futurum eam motum fuisse, et, si propius castra admoverentur, non quieturos Argivos, misit expeditos pedites equitesque, qui circa Cylarabin (gymnasium id est minus trecentos passus ab urbe) cum erumpentibus a porta Lacedaemoniis proelium commiserunt, atque eos haud magno certamine compulerunt in urbem: et castra eo ipso loco, ubi pugnatum 2 erat, imperator Romanus posuit. Diem inde unum in speculis fuit, si quid novi motus oriretur. Postquam oppressam metu civitatem vidit, advocat consilium de oppugnandis Argis. Omnium principum Graeciae, praeter Aristaenum, eadem sententia erat, quum causa belli non 3 alia esset, inde potissimum ordiundi bellum. Quinctio id nequaquam placebat, sed Aristaenum, contra omnium cònsensum disserentem, cum haud dubia approbatione audivit: et ipse adjecit, quum pro Argivis adversus tyrannum bellum susceptum sit, quid minus conveniens esse, quam omisso hoste Argos oppugnari? Se vero caput belli Lacedaemonem et tyrannum petiturum. Et, dimisso consilio, frumentatum expeditas cohortes misit. Quod maturi erat circa, demessum et convectum est: viride, ne hostes mox 4 haberent, protritum et corruptum. Castra deinde movit, et, Parthenio superato monte, praeter Tegeam tertio die ad Caryas posuit castra. Ibi, priusquam hostium intraret agrum, sociorum auxilia exspectavit. Venerunt Macedones a Philippo mille quingenti, et Thessalorum equites quadringenti. Nec jam auxilia, quorum affatim erat, sed commeatus finitimis urbibus imperati morabantur Roma5 num. Navales quoque magnae copiae conveniebant. Jam ab Leucade L. Quinctius quadraginta navibus venerat: jam Rhodiae decem et octo tectae naves, jam Eumenes rex circa Cycladas insulas erat cum decem tectis navibus, triginta lembis, mixtisque aliis minoris formae navigiis. Ipsorum quoque Lacedaemoniorum exsules permulti, tyrannorum injuria pulsi, spe recuperandae patriae in ca6 stra Romana convenerant. Multi autem erant, jam per aliquot aetates, ex quo tyranni tenebant Lacedaemonem,

alii ab aliis pulsi. Princeps erat exsulum Agesipolis, cujus jure gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis, qui primus tyrannus Lacedaemone fuit.

XXVII. Quum terra marique tantum belli circumsta ret tyrannum, et prope nulla spes esset vere suas hostiumque aestimanti vires, non tamen omisit bellum: sed et a Creta mille delectos juventutis eorum excivit, quam mille jam haberet: et tria millia mercenariorum militum, decem millia popularium cum castellanis agrestibus in ar mis habuit: et fossa valloque urbem communivit: et, ne quid intestini motus oriretur, metu et acerbitate poenarum tenebat animos, quoniam, ut salvum vellent tyrannum, sperare non poterat. Quum suspectos quosdam civi- 2 um haberet, eductis in campum omnibus copiis, (Dromon ipsi vocant) positis armis, ad concionem vocari jussit La. cedaemonios, atque eorum concioni satellites armatos circumdedit, et pauca praefatus, Cur sibi omnia timenti caventique ignoscendum in tali tempore foret: et ipsorum referre, si quos suspectos status praesens rerum faceret, prohiberi potius, ne quid moliri possint, quam puniri molientes. Itaque quosdam se in custodia habiturum, donec ea, 3 quae instet, tempestas praetereat. Hostibus repulsis, (a quibus, si modo proditio intestina satis caveatur, minus periculi esse) extemplo eos emissurum. Sub haec citari nomina octoginta ferme principum juventutis jussit: atque eos, ut quisque ad nomen responderat, in custodiam tradidit: nocte insequenti omnes interfecti. Ilotarum deinde quidam, (hi sunt jam inde antiquitus castellani, agreste genus) transfugere voluisse insimulati, per omnes vicos sub verberibus acti necantur. Hoc terrore obstupuerant mul- 4 titudinis animi ab omni conatu novorum consiliorum. Intra munitiones copias continebat, nec parem se ratus, si dimicare acie vellet, et urbem relinquere, tam suspensis et in. certis omnium animis, metuens.

XXVIII. Quinctius, satis jam omnibus paratis, profectus ab stativis, die altero ad Sellasiam super Oenunta fluvium pervenit: quo in loco Antigonus, Macedonum rex, cum Cleomene, Lacedaemoniorum tyranno, signis collatis dimicasse dicebatur. Inde, quum audisset ascensum diffi- 2 cilis et artae viae esse, brevi per montes circuitu praemissis, qui munirent viam, lato satis et patenti limite ad Eurotam amnem, sub ipsis prope fluentem moenibus, pervenit; ubi castra metantes Romanos Quinctiumque ipsum, cum equitibus atque expeditis praegressum, auxiliares tyranni adorti, in terrorem ac tumultum conjecerunt, nihil tale exspectantes, quia nemo his obvins toto itinere faerat, ac veluti pacato agro transierant. Aliquamdiu pedi- 3 tibus equites, equitibus pedites vocantibus, quum in se

[ocr errors]
[ocr errors]

cuique minimum fiduciae esset, trepidatum est. Tandem signa legionum supervenerunt: et, quum primi agminis cohortes inductae in proelium essent, qui modo_terrori fuerant, trepidantes in urbem compulsi sunt. Romani, quum tantum a muro recessissent, ut extra ictum teli essent, acie directa paullisper steterunt. Postquam nemo 4 hostium contra exibat, redierunt in castra. Postero die Quinctius prope flumen praeter urbem sub ipsas Menelaji montis radices ducere copias instructas pergit. Primae legionariae cohortes ibant: levis armatura et equites agmen cogebant. Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat mercenarios milites, (in quibus omnis fiducia erat) ut ab tergo hostem aggrederetur. Postquam extremum agmen praeteriit, tum ab oppido, eodem quo pridie eruperant tumultu, pluribus simul locis erumpunt. 5 Ap. Claudius agmen cogebat: qui ad id, quod futurum erat, ne inopinatum accideret, praeparatis suorum animis, signa extemplo convertit, totumque in hostem agmen circumegit. Itaque, velut rectae acies concurrissent, justum aliquamdiu proelium fuit. Tandem Nabidis milites in fugam inclinarunt; quae minus infida ac trepida fuisset, ni 6 Achaei locorum prudentes institissent. Hi et caedem ingentem ediderunt, et dispersos passim fuga plerosque armis exuerunt. Quinctius prope Amyclas posuit castra. Inde, quum perpopulatus omnia circumjecta urbi frequentis et amoeni agri loca esset, nullo jam hostium porta excedente, movit castra ad flumen Eurotam. Inde vallem Taygeto subjectam agrosque ad mare pertinentes evastat.

XXIX. Eodem fere tempore L. Quinctius maritimae orae oppida, partim voluntate, partim metu aut vi, recepit. Certior deinde factus, Gythium oppidum omnium maritimarum rerum Lacedaemoniis receptaculum esse, nec procul a mari castra Romana abesse, omnibus id co2 piis aggredi constituit. Erat eo tempore valida urbs, et multitudine civium incolarumque et omni bellico apparatu instructa. In tempore Quinctio, rem haud facilem aggredienti, rex Eumenes et classis Rhodiorum supervenerunt. Ingens multitudo navalium sociorum, e tribus contracta classibus, intra paucos dies omnia, quae ad oppugnationem urbis terra marique munitae facienda opera erant, 3 effecit. Jam testudinibus admotis murus subruebatur: jam arietibus quatiebatur. Itaque una crebris ictibus eversa est turris, quodque circa muri erat, casu ejus prostratum: et Romani simul a portu, unde aditus planior erat, ut distenderent ab apertiore loco hostes, simul per patefactum ruina iter irrumpere conabantur. Nec mul4 tum abfuit, quin, qua intenderant, penetrarent. Sed tardavit impetum eorum spes objecta dedendae urbis, mox deinde eadem turbata. Dexagoridas et Gorgopas pari im

perio praeerant urbi. Dexagoridas miserat ad legatum Romanum, traditurum se urbem: et quum ad eam rem tempus et ratio convenisset, a Gorgopa proditor interficitur. Intentiusque ab uno urbs defendebatur: et difficilior facta oppugnatio erat, ni T. Quinctius cum quatuor millibus delectorum militum supervenisset. Is quam supercilio 5 haud procul distantis tumuli ab urbe instructam aciem ostendisset, et ex altera parte L. Quinctius ab operibus suis terra marique instaret; tum vero desperatio Gorgopam quoque coëgit id consilii, quod in altero morte vindicaverat, capere: et pactus, ut abducere inde milites, quos praesidii causa habebat, liceret, tradidit Quinctio urbem. Priusquam Gythium traderetur, Pythagoras, prae- 6 fectus Argis relictus, tradita custodia urbis Timocrati Pellenensi, cum mille mercenariis militibus, et duobus millibus Argivorum, Lacedaemonem ad Nabin venit.

XXX. Nabis, sicut primo adventu Romanae classis et traditione oppidoram maritimae orae conterritus erat, sic, parva spe quum acquievisset, Gythio ab suis retento, postquam id quoque traditum Romanis audivit esse, quum ab terra, omnibus circa hostibus, nihil spei esset, a mari quoque toto se interclusum, cedendum fortunae ratus, caduceatorem primum in castra misit ad explorandum, si paterentur legatos ad se mitti. Qua impetrata re, Pytha- 2 goras ad imperatorem venit, nullis cum aliis mandatis, quam ut tyranno colloqui cum imperatore liceret. Consilio advocato, quum omnes dandum colloquium censuissent, dies locusque constituitur. In mediae regionis tumulos, modicis copiis sequentibus, quum venissent, relictis ibi in statione conspecta utrinque cohortibus, Nabis cum delectis custodibus corporis, Quinctius cum fratre et Eumene rege, et Sosilao Rhodio, et Aristaeno Achaeorum praetore, tribunisque militum paucis descendit.

XXXI. Ibi permisso, ut, seu dicere prius, seu audire mallet, ita coepit tyrannus. Si ipse per me, T. Quincti, vosque, qui adestis, causam excogitare, cur mihi aut indixissetis bellum, aut inferretis, possem; tacitus eventum fortu nae meae exspectassem. Nunc imperare animo nequivi, quin, priusquam perirem, cur periturus essem, scirem. Et, Her- 2 cule, si tales essetis, quales esse Carthaginienses fama est, apud quos nihil societatis fides sancti haberet; in me quoque vobis quid faceretis minus pensi esse, non mirarer. Nunc, quum vos intueor, Romanos esse video, qui rerum divinarum foedera, humanarum fidem socialem sanctissimam habeatis. Quum me ipse respexi, eum esse spero, cui et publice, sicut, ceteris Lacedaemoniis, vobiscum vetustissimum foedus sit: et meo nomine privatim amicitia ac societas, nuper Philippi bello renovata. At enim ego eam violavi et 3 everti, quod Argivorum civitatem teneo. Quomodo hoc tue

[ocr errors]

ar? re, an tempore? Res mihi duplicem defensionem praebet. Nam et, ipsis vocantibus ac tradentibus, urbem eam accepi, non occupavi: et accepi, quum Philippi partium, non, in vestra societate esset. Tempus autem eo me liberat, quod, quum jam Argos haberem, societas mihi vobiscum con venit: et, ut vobis mitterem ad bellum auxilia, non ut Ar4 gis praesidium deducerem, pepigistis. At, Hercle, in ea controversia, quae de Argis est, superior sum et aequitate rei, quod non vestram urbem, sed hostium; quod volentem, non vi coactam, accepi; et vestra confessione, quod in conditionibus societatis mihi Argos reliquistis. Ceterum nomen tyranni et facta me premunt, quod servos ad libertatem voco, quod in agros inopem plebem deduco. De nomine hoc respondere possum, me, qualiscunque sum, eundem esse, qui fui, quum tu ipse mecum, T. Quincti, societatem pepigisti. 5 Tum me regem appellari a vobis memini: nunc tyrannum vocari video. Itaque si ego nomen imperii mutassem, mihi meae inconstantiae; quum vos mutetis, vobis vestrae reddenda ratio est. Quod ad multitudinem servis liberandis. auctam, et egentibus divisum agrum attinet, possum quidem et in hoc me jure temporis tutari. Jam feceram haec, qualiacunque sunt, quum societatem mecum pepigistis, et auxi6 lia in bello adversus Philippum accepistis. Sed si nunc ea, fecissem, non dico, quid in eo vos laesissem, aut vestram amicitiam violassem? sed illud, me more atque instituto majorum fecisse. Nolite ad vestras leges atque instituta exigere ea, quae Lacedaemone fiunt. Nihil comparare singula necesse est. Vos a censu equitem, a censu peditem legitis: et paucos excellere opibus, plebem subjectam esse illis, vul7 tis. Noster legumlator non in paucorum manu rempublicam esse voluit, quem vos senatum appellatis; nec excellere unum aut alterum ordinem in civitate: sed per aequationem fortunae ac dignitatis fore credidit, ut multi essent, qui arma pro patria ferrent. Pluribus me peregisse, quam pro patrio sermone, fateor. Et breviter peroratum esse potuit; Nihil me, postquam vobiscum amicitiam institui, cur ejus vos poeniteret, commisisse.

XXXII. Ad haec imperator Romanus: Amicitia et societas nobis nulla tecum, sed cum Pelope, rege Lacedaemoniorum justo ac legitimo, facta est. Cujus jus tyranni quoque, qui postea per vim tenuerunt Lacedaemone imperium, (quia nos bella nunc Punica, nunc Gallica, nunc alia ex aliis occupaverant) usurparunt; sicut tu quoque hoc Mace2 donico bello fecisti. Nam quid minus conveniret, quam eos, qui pro libertate Graeciae adversus Philippum gereremus bellum, cum tyranno instituere amicitiam? et tyranno quam, qui unquam, saevissimo et violentissimo in suos? Nobis vero, etiamsi Argos nec cepisses per fraudem, nec teneres, liberantibus omnem Graeciam, Lacedaemon quoque vin

« IndietroContinua »