Immagini della pagina
PDF
ePub

1

ferre solent, ruere in Romanos tecta: nec tegularum modo fragmenta, sed etiam ambusta tigna, ad armatos pervenire, et flamma late fundi, fumus terrorem etiam ma6 jorem, quam periculum, facere. Itaque et qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime impetus facientes, recessere a muro: et, qui jam intraverant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese: et Quinctius, postquam, quid rei esset, vidit, receptui canere jussit. Ita jam a capta prope urbe revocati redierunt in castra.

[ocr errors]

XL. Quinctius plus ex timore hostium, quam ex re ipsa, spei nactus, per triduum insequens territavit eos, nunc proeliis lacessendo, nunc operibus intersepiendo quaedam, ne exitus ad fugam esset. His comminationibus compulsus tyrannus Pythagoram rursus oratorem misit, quem Quinctius primo aspernatus excedere castris jussit; deinde suppliciter orantem, advolutumque genibus, tan2 dem audivit. Prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum: dein, quum ea velut vana et sine effectu nihil proficerent, eo deducta res est, ut his conditionibus, quae ex scripto paucis ante diebus editae erant, 3 indutiae fierent: pecuniaque et obsides accepti. Dum oppugnatur tyrannus, Argivi, nunciis aliis prope super alios afferentibus, tantum non jam captam Lacedaemonem esse, erecti et ipsi, simul eo quod Pythagoras cum parte validissima praesidii excesserat, contempta paucitate eorum, qui in arce erant, duce Archippo quodam, praesidium ex4 palerunt. Timocratem Pellenensem, quia clementer praefuerat, vivum fide data emiserunt. Huic laetitiae Quinctius supervenit, pace data tyranno, dimissisque ab Lacedaemone Eumene, et Rhodiis, et L. Quinctio fratre ad classem.

XLI. Laeta civitas celeberrimum festorum dierum ac nobile ludicrum Nemeorum, die stata propter belli mala praetermissum, in adventum Romani exercitus ducisque indixerunt, praefeceruntque ludis ipsum imperatorem. 2 Multa erant, quae gaudium cumularent. Reducti cives ab Lacedaemone erant, quos nuper Pythagoras, quosque ante Nabis abduxerant: redierant, qui post compertam a Pythagora conjurationem, et caede jam coepta, effugerant: libertatem ex longo intervallo, libertatisque auctores Romanos, quibus causa bellandi cum tyranno ipsi fuissent, 3 cernebant, Testata quoque ipso Nemeorum die voce praeconis libertas est Argivorum. Achaeis quantum restituti Argi in commune Achajae concilium laetitiae afferebant, tantum serva Lacedaemon relicta, et lateri adhaerens ty rannus, non sincerum gaudium praebebant. Aetoli vero cam rem omnibus conciliis lacerare. Cum Philippo non ante desitum bellari, quam omnibus excederet Graeciae ur

bibus. Tyranno relictam Lacedaemonem: regem autem legitimum, qui in Romanis fuerit castris, ceterosque nobilissimos cives in exsilio victuros. Nabidis dominantis satellitem factum populum Romanum. Quinctius ab Argis Elatiam, unde ad bellum Spartanum profectus erat, copias reduxit. Sunt, qui non ex oppido proficiscentem bellum 5 gessisse tyrannum tradant, sed castris adversus Romana castra positis, diuque cunctatum, quum Aetolorum auxilia exspectasset, coactum ad extremum acie confligere, impetu in pabulatores suos ab Romanis facto: eo proelio victum, castrisque exutam pacem petisse; quum cecidissent quindecim millia militum, capta plus quatuor millia

essent.

XLII. Eodem fere tempore et a T. Quinctio de rebus ad Lacedaemonem gestis, et ab M. Porcio consule ex Hispania literae allatae. Utriusque nomine in dies ternos supplicatio a senatu decreta est. L. Valerias consul, quum 2 post fusos circa Litanam silvam Bojos, quietam provinciam habuisset, comitiorum causa Romam rediit; et creavit consules P. Cornelium Scipionem Africanum iterum et Ti. Sempronium Longum. Horum patres primo anno secundi Punici belli consules fuerant. Praetoria inde comitia habita. Creati P. Cornelius Scipio, et duo Cn. Cornelii, Merenda et Blasio, et Cn. Domitius Ahenobarbus, et Sex. Digitius, et T. Juventius Thalna. Comitiis perfectis, con- 3 sul in provinciam rediit. Novum jus eo anno a Ferentinatibus tentatum, ut Latini, qui in coloniam Romanam nomina dedissent, cives Romani essent. Puteolos, Salernumque, et Buxentum ascripti coloni, qui nomina dederant, quum ob id se pro civibus Romanis ferrent, senatus judicavit, non esse eos cives Romanos.

XLIII. Principio anni, quo P. Scipio Africanus iterum et Ti. Sempronius Longus consules fuerunt, legati Nabidis tyranni Romam venerunt. Ţis extra urbem in aede Apollinis senatus datus est. Pax, quae cum T. Quinctio convenisset, ut rata esset, petierunt, impetraveruntque. De provinciis quum relatum esset, senatus frequens in 2 eam sententiam ibat; ut, quoniam in Hispania et Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus Italia provincia esset. Scipio, satis esse Italiae unum consulem, censebat: alteri decernendam Macedoniam esse. Bellum grave ab Antiocho imminere: jam ipsum sua sponte in Europam transgressum. Quid deinde facturum censerent, quum hing Aetoli haud dubie hostes vocarent ad bellum, illinc Hannibal, Romanis cladibus insignis imperator, stimularet? Dum 3 de provinciis consulum disceptatur, praetores sortiti sunt. Cn. Domitio urbana jurisdictio, T. Juventio peregrina evenit. P. Cornelio Hispania ulterior, Sex. Digitio citerior: duobus Cn. Corneliis, Blasioni Sicilia, Merendae

[ocr errors]

Sardinia. In Macedoniam novum exercitum transportari non placuit: eam, qui esset ibi, reduci in Italiam a Quinctio, ac dimitti: item eam exercitum dimitti, qui 4 cum M. Porcio Catone in Hispania esset. Consulibus ambobus Italiam provinciam esse, et duas urbanas. eos legiones scribere: ut, dimissis, quos senatus censuisset, exercitibus, octo omnino Romanae legiones essent,

XLIV. Ver sacrum factum erat priore anno, M. Porcio et L. Valerio consulibus. Id quum P. Licinius pontifex non esse recte factum collegio primum, deinde ex auctoritate collegii Patribus, renunciasset, de integro faciendum arbitratu pontificum censuerunt; ludosque magnos, qui una voti essent, tanta pecunia, quanta assoleret, 2 faciendos. Ver sacrum videri pecus, quod natum esset inter Calendas Martias, et pridie Calendas Majas, P. Cornelio Scipione et Ti. Sempronio Longo consulibus. Censorum inde comitia habita sunt. Creati censores Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus principem senatus P. Scipionem consulem, quem et priores censores legerant, legerunt. Tres omnino senatores, neminem caruli 3 honore usum praeterierunt. Gratiam quoque ingentem apud eum ordinem pepererunt, quod, ludis Romanis, aedilibus curulibus imperarunt, ut loca senatoria secerne rent a populo; nam antea in promiscuo spectabant. Equitibus quoque perpaucis adempti equi, nec in ullum ordinem saevitum. Atrium Libertatis et Villa publica ab eisdem refecta amplificataque. Ver sacrum ludique votivi, 4 quos voverat P. Sulpicius Galba consul, facti. Qaum

spectaculo eorum occupati animi omnium essent, Q. Ple minius, qui propter multa in deos hominesque scelera, Locris admissa, in carcerem conjectus fuerat, comparave. rat homines, qui pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent; ut in consternata nocturno tumultu civitate refringi carcer posset. Ea res indicio consciorum palam factă, delataque ad senatum est. Pleminius in inferiorem demissus carcerem est, necatusque.

XLV. Coloniae civium Romanorum eo anno deductae sunt Puteolos, Vulturnum, Liternum; treceni homines in singulas. Item Salernum Buxentumque coloniae civium Romanorum deductae sunt. Deduxere triumviri, Ti. Sempronius Longus, qui tum consul erat; M. Servilius, Q. a Minucius Thermus. Ager divisus est, qui Campanorum fuerat. Sipontum item in agrum, qui Arpinorum fuerat, coloniam civium Romanorum alii triumviri, D. Junius Brutus, M. Baebius Tamphilus, M. Helvius deduxerunt. Tempsam item et Crotonem civium Romanorum coloniae deductae. Tempsanus ager de Bruttiis captus erat: Brut3 tii Graecos expulerant. Crotonem Graeci habebant. Triumviri Cn. Octavius, L. Aemilius Paullus. C. Plaetorius

1

[ocr errors]

Crotonem; Tempsam L. Cornelius Merala et C. Salonius deduxerunt. Prodigia quoque alia visa eo anno Romae sunt, alia nunciata. In foro, et comitio, et Capitolio sanguinis guttae visae sunt: et terra aliquoties pluit: et caput Vulcani arsit. Nunciatum est, Nare amni lac flu- 4 xisse: pueros ingenuos Arimini sine oculis ac naso; et in Piceno agro non manus, non pedes habentem natum. Ea prodigia ex pontificum decreto procurata. Et sacrificium novemdiale factum, quod Hadriani nunciaverant, in agro suo lapidibus pluisse.

XLVI. In Gallia L. Valerius Flaccus proconsul circa Mediolanum cum Gallis Insubribus, et Bojis, qui Dorulaco duce ad concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis collatis depugnavit. Decem millia hostium sunt caesa. Per eos dies collega ejus M. Porcius Cato ex Hispania triumphavit: tulit in eo triumpho argenti infecti viginti quinque millia pondo, bigati centum viginti tria millia, Oscensis quingenta quadraginta: auri pondo mille quadringenta. Militibus ex praeda divisit în singulos, ducenos septuagenos aeris, triplex equiti. Ti. Sempronius consul, in provinciam profectus, in Bojorum primum agrum legiones duxit. Bojorix tum regulus eorum, cum 3 duobus fratribus tota gente concitata ad rebellandum, stra locis apertis posuit: ut appareret dimicaturos, si hostis fines intrasset. Consul ubi, quantae copiae, quanta fiducia esset hosti, sensit, nuncium ad collegam mittit, ut, si videretur ei, maturaret venire: se tergiversando in adventum ejus rem extracturum. Quae causa consuli cunc- 4 tandi, eadem Gallis (praeterquam quod cunctatio hostium animos faciebat) rei maturandae erat, ut, priusquam conjungerentur consulum copiae, rem transigerent. Per biduum tamen nihil aliud, quam steterunt parati ad pug. nandum, si quis contra egrederetur: tertio subiere ad vallum, castraque ab omni simul parte aggressi sunt. Consul extemplo arma capere milites jussit: armatos inde paullisper continuit, ut et stolidam fiduciam hosti augeret, et disponeret copias, quibus quaeque portis erumperent. Duae legiones duabus principalibus portis signa efferre 5 jussae: sed in ipso exitu ita conferti obstitere Galli, ut clauderent viam. Diu in angustiis pugnatum est: neo dextris magis gladiisque gerebatur res, quam scutis corporibusque ipsis obnisi urgebant; Romani, ut signa foras efferrent; Galli, ut aut ipsi in castra penetrarent, aut exire Romanos prohiberent. Nec ante in hanc aut illam 6 partem moveri acies potuerunt, quam Q. Victorius primi pili centurio, et C. Atinius tribunus militum, quartae hic, ille secundae legionis, (rem in asperis proeliis saepe tentatam) signa adempta signiferis in hostes injecerunt.

.

Dum repetunt enise signum, priores secundani se porta ejecere.

XLVII. Jam hi extra vallum pugnabant, quarta legione in porta haerente, quum alius tumultus ex aversa parte castrorum est exortus. In portam quaestoriam irruperant Galli: resistentesque pertinacius occiderant L. Postumium quaestorem, cui Tympano fuit cognomen, et M. Atinium, et P. Sempronium, praefectos socium, et ducentos ferme milites. Capta ab ea parte castra erant, donec cohors extraordinaria, missa a consule ad tuendam quae. storiam portam, et eos, qui intra vallum erant, partim. occidit, partim expulit castris, et irrumpentibus obstitit. Eodem fere tempore et quarta legio cum duabus extraordinariis cohortibus porta erupit. Ita simul tria proelia circa castra locis distantibus erant: clamoresque dissoni ad incertos suorum eventus a praesenti certamine animos 3 pugnantium avertebant. Usque ad meridiem aequis viribus, ac prope pari spe, pugnatum est. Labor et aestus mollia et fluida corpora Gallorum, et minime patientia sitis, quum decedere pugna coëgisset, in paucos restantes impetum Romani fecerunt, fusosque compulerunt in castra. Signum inde receptui a consule datum est; ad quod pars major receperunt sese; pars, certaminis studio et spe po4 tiundi castris hostium, perstitit ad vallum. Eorum paucitáte contempta, Galli universi ex castris eruperunt: fusi inde Romani, quae imperio consulis noluerant, suo pavore ac terrore castra repetunt. Ita varia hinc atque illinc nunc fuga, nunc victoria fuit. Gallorum tamen ad undecim millia, Romanorum quinque millia, sunt occisa. Galli recepere in intima finium sese.

XLVIII. Consul Placentiam legiones duxit. Scipionem alii, conjuncto exercitu cum collega, per Bojorum Ligurumque agros populantem isse, quoad progredi silvae paludesque passae sint, scribunt: alii, nulla memorabili 2 re gesta, comitiorum causa rediisse Romam. Eodem hoc anno T. Quinctius Elatiae, quo in hiberna reduxerat copras, totum hiemis tempus jure dicundo consumpsit, mutandisque iis, quae ant ipsius Philippi, aut praefectorum ejus licentia in civitatibus facta erant, quum, suae factionis hominum vires augendo, jus ac libertatem aliorum de3 primeret. Veris initio Corinthum, conventu edicto, venit. İbi omnium civitatium legationes in concionis modum circumfusas est allocutus; orsus ab inita primum Romanis amicitia cum Graecorum gente, et imperatorum, qui ante 4 se in Macedonia fuissent, suisque rebus gestis. Omnia cum approbatione ingenti sunt andita, praeterquam quum ad mentionem Nabidis ventum esset, id minime conveniens liberanti Graeciam videbatur, tyrannum reliquisse, non suae solum patriae gravem, sed omnibus circa civitati

14

bus

« IndietroContinua »