Immagini della pagina
PDF
ePub

fuit, antequam lex de hoc ferretur. Et, hominem improbum non accusari, tutius est, quam absolvi: et luxuria non mota tolerabilior esset, quam erit nunc, ipsis vinculis, sicut fera bestia, irritata, deinde emissa. Ego nullo modo abrogandam legem Oppiam censeo. Vos quod faxitis, deos omnes fortunare velim.

3

V. Post haec tribuni quoque plebei, qui se intercessuros professi erant, quum pauca in eandem sententiam adjecissent; tum L. Valerius pro rogatione ab se promulgata ita disseruit. Si privati tantummodo ad suadendum dissuadendumque id, quod a nobis rogatur, processissent, ego quoque, quum satis dictum pro utraque parte existimarem, tacitus suffragia vestra exspectassem. Nunc, quum 2 vir gravissimus consul M. Porcius, non auctoritate solum, quae tacita satis momenti habuisset, sed oratione etiam longa et accurata insectatus sit rogationem nostram, necessum est paucis respondere: qui tamen plura verba in castigandis matronis, quam in rogatione nostra dissuadenda, consumpsit: et quidem, ut in dubio poneret, utrum id, quod reprehenderet, matronae sua sponte, an nobis auctoribus, fecissent. Rem defendam, non nos; in quos jecit magis hoc consul verbo tenus, quam ut re insimularet. Coetum, et seditionem, et interdum secessionem muliebrem appellavit, quod matronae in publico vos rogassent, ut legem, in se latam per bellum temporibus duris, in pace et florente ac beata republica abrogaretis. Verba magna, quae rei augendae causa conquirantur, et haec et alia esse scio: et M. Catonem oratorem non solum gravem, sed interdum etiam trucem, esse scimus omnes, quum ingenio sit mitis. Nam quid 4 tandem novi matronae fecerunt, quod frequentes in causa ad se pertinente in publicum processerunt? Nunquam ante hoc tempus in publico apparuerunt? Tuas adversus te Origines revolvam. Accipe, quoties id fecerint, et quidem semper bono publico. Jam a principio, regnante Romulo, quum, Capitolio ab Sabinis capto, medio in foro signis collatis dimicaretur, nonne intercursu matronarum inter acies duas proelium sedatum est? Quid? regibus exactis, quum Corio- 5 lano Marcio duce, legiones Volscorum castra ad quintum lapidem posuissent, nonne id agmen, quo obruta haec urbs esset, matronae averterunt? Jam, urbe capta a Gallis, quo redempta urbs est? nempe aurum matronae consensu omnium in publicum contulerunt. Proximo bello (ne antiqua repetam) nonne et, quum pecunia opus fuit, viduarum pecuniae adjuverunt aerarium, et, quum dii quoque novi ad opem ferendam dubiis rebus arcesserentur, matronae universae ad mare profectae sunt ad matrem Idaeam accipiendam ? Dissimiles, inquis, causae sunt. Nec mihi causas aequare 6 propositum est: nihil novi factum, purgare satis est. Ceterum, quod in rebus ad omnes pariter viros feminasque per

4

tinentibus fecisse eas nemo miratus est, in causa proprie ad ipsas pertinente miramur fecisse? Quid autem fecerunt? superbas, me dius fidius, aures habemus, si, quum domini servorum non fastidiant preces, nos rogari ab honestis feminis indignamur.

VI. Venio nunc ad id, de quo agitur: in quo duplex consulis oratio fuit. Nam et legem ullam omnino abrogari est indignatus; et eam praecipue legem, quae luxuriae muliebris coërcendae causa lata esset. Et illa communis `pro legibus visa consularis oratio est: et haec adversus luxu2 riam severissimis moribus conveniebat. Itaque periculum est, nisi, quid in utraque re vani sit, docuerimus, ne quis error vobis offundatur. Ego enim, quemadmodum ex his legibus, quae non in tempus aliquod, sed perpetuae utilitatis causa in aeternum latae sunt, nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus coarguit, aut status aliquis reipublicae inutilem fecit; sic, quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales (ut ita dicam) et temporibus ipsis mu3 tabiles esse video. Quae in pace latae sunt, plerumque bel-. lum abrogat; quae in bello, pax: ut in navis administratione alia in secundam, alia in adversam tempestatem usui sunt. Haec quum ita natura distincta sint, ex utro tandem genere ea lex esse videtur, quam abrogamus? An vetus regia lex, simul cum ipsa urbe nata? An (quod secundum est) ab decemviris ad condenda jura creatis in duodecim tabulis scripta? Sine qua quum majores nostri non existimarint decus matronale servari posse, nobis quoque verendum sit, ne cum ea pudorem sanctitatemque feminarum abrogemus? Quis igitur nescit, novam istam legem esse, Q. Fabio et Ti. Sempronio consulibus viginti annis ante latam? sine qua quum per tot annos matronae optimis moribus vixerint, quod tandem, ne abrogata ea effundantur ad luxu 5 riam, periculum est? Nam si ista lex ideo lata esset, ut finiret libidinem muliebrem, verendum foret, ne abrogatu incitaret: cur sit autem lata, ipsum indicavit tempus. Hannibal in Italia erat victor ad Cannas: jam Tarentum, jam Arpos, jam Capuam habebat: ad urbem Romam admoturus exercitum videbatur: defecerant socii: non milites in supplementum, non socios navales ad classem tuendam, pecuniam in aerario habebamus: servi, quibus arma darentur, ita ut pretium pro iis bello perfecto dominis solveretur, 6 emebantur: in eandem diem pecuniae, frumentum et cetera, quae belli usus postulabant, praebenda publicani se conducturos professi erant: servos ad remum, numero ex censu constituto, cum stipendio nostro dabamus; aurum et argentum omne, ab senatoribus ejus rei initio orto, in publicum conferebamus: viduae et pupilli pecunias suas in aerarium deferebant: cautum erat, quo ne plus auri et argenti facti, 7 quo ne plus signati argenti et aeris domi haberemus. Tali

[ocr errors]

non

ut

tempore in luxuria et ornatu matronae occupatae erant, ad eam coërcendam lex Oppia desiderata sit? quum, quia Cereris sacrificium, lugentibus omnibus matronis, intermissum erat, senatus finiri luctum triginta diebus jussit. Cur non apparet, inopiam et miseriam civitatis, et quia omnium privatorum pecuniae in usum publicum vertendae erant, istam legem scripsisse, tam diu mansuram, quam diu causa scribendae legis mansisset? Nam si, quae tunc temporis 8 causa aut decrevit senatus, aut populus jussit, in perpe tuum servari oportet, cur pecunias reddimus privatis? cur publica praesenti pecunia locamus? cur servi, qui militent, non emuntur? cur privati non damus remiges, sicut tunc dedimus?

[ocr errors]

VII. Omnes alii ordines, omnes homines mutationem in meliorem statum reipublicae sentient: ad conjuges tantum nostras pacis et tranquillitatis publicae fructus non perveniet? Purpura viri utemur, praetextati in magistratibus, 2 in sacerdotiis; liberi nostri praetextis purpura togis utentur; magistratibus in coloniis municipiisque, hic Romae infimo generi magistris vicorum togae praetextae habendae jus permittemus; nec id ut vivi solum habeant tantum insigne, sed etiam ut cum eo crementur mortui: feminis duntaxat purpurae usum interdicemus? et, quum tibi viro liceat purpura in veste stragula uti, matrem familiae tuam purpureum amiculum habere non sines? et equus tuus speciosius instratus erit, quam uxor vestita? Sed in purpura, quae teritur, 3 absumitur, injustam quidem, sed aliquam tamen causam tenacitatis video: in auro vero, in quo praeter manus pretium nihil intertrimenti fit, quae malignitas est? praesidium potius in eo est et ad privatos, et ad publicos usus sicut experti estis. Nullam aemulationem inter se singularum, quando nulla haberet, esse ajebat. At, Hercule, universis 4 dolor et indignatio est, quum sociorum Latini nominis uxoribus vident ea concessa ornamenta, quae sibi adempta sint; quum insignes eas esse auro et purpura; quum illas vehi per urbem, se pedibus sequi: tanquam in illarum civitatibus, non in sua, imperium sit. Virorum, hoc animos vulne rare posset: quid muliercularum censetis, quas etiam parva movent? Non magistratus, nec sacerdotia, nec triumphi, nec insignia, nec dona, aut spolia bellica his contingere possunt. Munditiae, et ornatus, et cultus, haec feminarum 5 insignia sunt: his gaudent et gloriantur; hunc mundum muliebrem appellarunt majores nostri. Quid aliud in luctu, quam purpuram atque aurum deponunt? quid, quum eluxerunt, sumunt? quid in gratulationibus supplicationibusque, nisi excellentiores ornatus, adjiciunt? Scilicet, si legem Oppiam abrogaveritis, non vestri arbitrii erit, si quid ejus vetare volueritis, quod nunc lex vetat. Minus filiae, uxo- 6 res, sorores etiam quibusdam in manu erunt. Nunquam,

8

T. Livii Lib. XXXIV. Cap. 8- 11.

salvis suis, exuitur servitus muliebris: et ipsae libertatem, quam viduitas et orbitas facit, detestantur. In vestro arbitrio suum ornatum, quam in legis, malunt esse. Et vos in manu et tutela, non in servitio, debetis habere eas; et malle 7 patres vos aut viros, quam dominos, dici. Invidiosis nominibus utebatur modo consul, seditionem muliebrem et secessionem appellando. Id enim periculum est, ne Sacrum montem, sicut quondam irata plebs, aut Aventinum capiant. Patiendum huic infirmitati est, quodcunque vos censueritis. Quo plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis,

VIII. Haec quum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto major frequentia mulierum postero die sese in publicum effudit, unoque agmine omnes tribunorum januas obsederunt, qui collegarum rogationi intercedebant: nec ante abstiterunt, quam remissa intercessio ab 2 tribunis esset. Nulla deinde dubitatio fuit, quin omnes tribus legem abrogarent. Anno vigesimo post abrogata est, quam lata. M. Porcius consul, postquam abrogata est Oppia lex, extemplo viginti quinque navibus longis (quinque sociorum erant) ad Lunae portum profectus, eodem exercitu convenire jusso, et, edicto per oram maritimam misso, navibus omnis generis contractis, ab Luna proficiscens edixit, ut ad portum Pyrenaei sequerentur: 3 inde se frequenti classe ad hostes iturum. Praetervecti Ligustinos montes sinumque Gallicum, ad diem, quam edixerat, convenerunt. Inde Rhodam ventum, et praesidiam Hispanorum, quod in castello erat, vi dejectum. Ab Rhoda secundo vento Emporias perventum. Ibi copiae omnes, praeter socios navales, in terram expositae.

IX. Jam tunc Emporiae duo oppida erant muro divisa. Unum Graeci habebant, a Phocaea, unde et Massilienses, oriundi: alterum Hispani. Sed Graecum oppidum in mare expositum, totum orbem muri minus quadringentos passus patentem habebat: Hispanis retractior a mari 2 trium millium passuum in circuitu murus erat. Tertium genus, Romani coloni ab Divo Caesare, post devictos Pompeji liberos, adjecti. Nunc in corpus unum confusi omnes; Hispanis prius, postremo et Graecis in civitatem Romanam ascitis. Miraretur, qui tum cerneret, aperto mari ab altera parte, ab altera Hispanis, tam ferae et bellicosae genti, objectos, quae res eos tutaretur. Disciplina erat custos infirmitatis, quam inter validiores optime 3 timor continet. Partem muri versam in agros egregie munitam habebant, una tantum in eam regionem porta imposita: cujus assiduus custos semper aliquis ex magistratibus erat. Nocte pars tertia civium in muris excubabant: neque moris tantum aut legis causa, sed, quanta si hostis ad portas esset, et servabant vigilias, et circumibant, cura. 4 Hispanum neminem in urbem recipiebant. Ne ipsi qui

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

dem temere urbe excedebant: ad mare patebat omnibus exitus. Porta ad Hispanorum oppidum versa nunquam nisi frequentes, pars tertia fere, cujus proxima nocte vigiliae in muris fuerant, egrediebantur. Causa exeundi haec erat: commercio eorum Hispani, imprudentes maris, gaudebant: mercarique et ipsi ea, quae externa navibus inveherentur, et agrorum exigere fructus, volebant. Hu- 5 jus mutui usus desiderium, ut Hispana urbs Graecis pateret, faciebat. Erant etiam eo tutiores, quod sub umbra Romanae amicitiae latebant: quam sicut minoribus viribus, quam Massilienses, pari colebant fide. Tunc quoque consulem exercitumque comiter ac benigne acceperunt. Paucos ibi moratus dies Cato, dum exploraret, ubi et quantae hostium copiae essent; ut ne mora quidem segnis esset, omne id tempus exercendis militibus consumpsit. Id erat forte tempus anni, ut frumentum in areis habe- 6 rent. Itaque, redemptoribus vetitis frumentum parare, ac Romam dimissis, Bellum, inquit, se ipsum alet. Profectus ab Emporiis agros hostium urit vastatque: omnia fuga et terrore complet.

X. Eodem tempore M. Helvio, decedenti ex ulteriore Hispania cum praesidio sex millium, dato ab Ap. Claudio praetore, Celtiberi agmine ingenti ad oppidum Illiturgi occurrerunt. Viginti millia armatorum fuisse, Valerius scribit; duodecim millia ex iis caesa, oppidum Illiturgi receptum, et puberes omnes interfectos. Inde ad castra 2 Catonis Helvius pervenit; et, quia tuta jam ab hostibus regio erat, praesidio in ulteriorem Hispaniam remisso, Romam est profectus, et ob rem feliciter gestam ovans urbem est ingressus. Argenti infecti tulit in aerarium quatuordecim millia pondo septingenta triginta duo: et signati bigatorum septemdecim millia viginti tria: et Oscensis argenti centum viginti millia quadringentos triginta octo. Causa triumphi negandi senatui fuit, quod alieno 3 auspicio et in aliena provincia pugnasset. Ceterum biennio post redierat, quum, provincia successori Q. Minucio tradita, annum insequentem retentus ibi longo et gravi morbo fuisset. Itaque duobus modo mensibus ante Helvius ovans urbem est ingressus, quam successor ejus Q. Minucius triumpharet. Hic quoque tulit argenti pondo triginta quatuor millia octingenta, bigatorum septuaginta octo millia, et Oscensis argenti ducenta septuaginta octo millia.

XI. In Hispania interim consul haud procul Emporiis castra habebat. Eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus filius ejus erat, venerunt, querentes, castella sua oppugnari, nec spem ullam esse resistendi, nisi praesidio Romanus miles esset.

Tria millia mi

litum satis esse: nec hostes, si tanta manus venisset, man

1

« IndietroContinua »