Immagini della pagina
PDF
ePub

8

T. Livii Lib. XXXIV. Cap. 8 11.

salvis suis, exuitur servitus muliebris: et ipsae libertatem, quam viduitas et orbitas facit, detestantur. In vestro arbitrio suum ornatum, quam in legis, malunt esse. Et vos in manu et tutela, non in servitio, debetis habere éas; et malle 7 patres vos aut viros, quam dominos, dici. Invidiosis nominibus utebatur modo consul, seditionem muliebrem et secessionem appellando. Id enim periculum est, ne Sacrum montem, sicut quondam irata plebs, aut Aventinum capiant. Patiendum huic infirmitati est, quodcunque vos censueritis. Quo plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis.

VIII. Haec quum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto major frequentia mulierum postero die sese in publicum effudit, unoque agmine omnes tribunorum januas obsederunt, qui collegarum rogationi intercedebant: nec ante abstiterunt, quam remissa intercessio ab 2 tribunis esset. Nulla deinde dubitatio fuit, quin omnes tribus legem abrogarent. Anno vigesimo post abrogata est, quam lata. M. Porcius consul, postquam abrogata est Oppia lex, extemplo viginti quinque navibus longis (quinque sociorum erant) ad Lunae portum profectus, eodem exercitu convenire jusso, et, edicto per oram maritimam misso, navibus omnis generis contractis, ab Luna proficiscens edixit, ut ad portum Pyrenaei sequerentur: 3 inde se frequenti classe ad hostes iturum. Praetervecti Ligustinos montes sinumque Gallicum, ad diem, quam edixerat, convenerunt. Inde Rhodam ventum, et praesidiam. Hispanorum, quod in castello erat, vi dejectum. Ab Rhoda secundo vento Emporias perventum. Ibi copiae omnes, praeter socios navales, in terram expositae.

IX. Jam tunc Emporiae duo oppida erant muro divisa. Unum Graeci habebant, a Phocaea, unde et Massilienses, oriundi: alterum Hispani. Sed Graecum oppidum in mare expositum, totum orbem muri minus quadringentos passus patentem habebat: Hispanis retractior a mari 2 trium millium passuum in circuitu murus erat. Tertium genus, Romani coloni ab Divo Caesare, post devictos Pompeji liberos, adjecti. Nunc in corpus unum confusi omnes; Hispanis prius, postremo et Graecis in civitatem Romanam ascitis. Miraretur, qui tum cerneret, aperto mari ab altera parte, ab altera Hispanis, tam ferae et bellicosae genti, objectos, quae res eos tutaretur. Disciplina erat custos infirmitatis, quam inter validiores optime 3 timor continet. Partem muri versam in agros egregie munitam habebant, una tantum in eam regionem porta imposita: cujus assiduus custos semper aliquis ex magistratibus erat. Nocte pars tertia civium in muris excubabant: neque moris tantum aut legis causa, sed, quanta si hostis ad portas esset, et servabant vigilias, et circumibant, cura. 4 Hispanum neminem in urbem recipiebant. Ne ipsi qui

[ocr errors]
[ocr errors]

dem temere urbe excedebant: ad mare patebat omnibus exitus. Porta ad Hispanorum oppidum versa nunquam nisi frequentes, pars tertia fere, cujus proxima nocte vigiliae in muris fuerant, egrediebantur. 'Causa exeundi haec erat: commercio eorum Hispani, imprudentes maris, gaudebant: mercarique et ipsi ea, quae externa navibus inveherentur, et agrorum exigere fructus, volebant. Hu- 5 jus mutui usus desiderium, ut Hispana urbs Graecis pateret, faciebat. Erant etiam eo tutiores, quod sub umbra Romanae amicitiae latebant: quam sicut minoribus viribus, quam Massilienses, pari colebant fide. Tunc quoque consulem exercitumque comiter ac benigne acceperunt. Paucos ibi moratus dies Cato, dum exploraret, ubi et. quantae hostium copiae essent; ut ne mora quidem segnis esset, omne id tempus exercendis militibus consumpsit. Id erat forte tempus anni, ut frumentum in areis habe- 6 rent. Itaque, redemptoribus vetitis frumentum parare, ac Romam dimissis, Bellum, inquit, se ipsum alet. Profectus ab Emporiis agros hostium urit vastatque: omnia fuga et terrore complet.

X. Eodem tempore M. Helvio, decedenti ex ulteriore Hispania cum praesidio sex millium, dato ab Ap. Claudio praetore, Celtiberi agmine ingenti ad oppidum Illiturgi occurrerunt. Viginti millia armatorum fuisse, Valerius scribit; duodecim millia ex iis caesa, oppidum Illiturgi receptum, et puberes omnes interfectos. Inde ad castra 2 Catonis Helvius pervenit; et, quia tuta jam ab hostibus regio erat, praesidio in ulteriorem Hispaniam remisso, Romam est profectus, et ob rem feliciter gestam ovans urbem est ingressus. Argenti infecti tulit in aerarium quatuordecim millia pondo septingenta triginta duo: et, signati bigatorum septemdecim millia viginti tria: et Oscensis argenti centum viginti millia quadringentos triginta octo. Causa triumphi negandi senatui fuit, quod alieno 3 auspicio et in aliena provincia pugnasset. Ceterum biennio post redierat, quum, provincia successori Q. Minucio tradita, annum insequentem retentus ibi longo et gravi morbo fuisset. Itaque duobus modo mensibus ante Helvius ovans urbem est ingressus, quam successor ejus Q. Minucius triumpharet. Hic quoque tulit argenti pondo triginta quatuor millia octingenta, bigatorum septuaginta octo millia, et Oscensis argenti ducenta septuaginta octo millia.

XI. In Hispania interim consul haud procul Emporiis castra habebat. Eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus filius ejus erat, venerunt, querentes, castella sua oppugnari, nec spem ullam esse resistendi, nisi praesidio Romanus miles esset. Tria millia militum satis esse: nec hostes, si tanta manus venisset, man-、

L

2 suros. Ad ea consul, Moveri quidem se vel periculo eorum, vel metu, dicere: sed sibi nequaquam tantum copiarum esse, ut, quum magna vis hostium haud procul absit, et quam mox signis collatis dimicandum sit, in dies exspectet, dividendo exercitum minuere tuto vires posset. Legati, ubi haec 3 andierunt, flentes ad genua consulis provolvuntur. Orant, Ne se in rebus tam trepidis deserat. Quo enim se, repulsos ab Romanis, ituros? Nullos se socios, nihil usquam in terris aliud spei habere. Potuisse se extra id periculum esse, si decedere fide, si conjurare cum ceteris voluissent; nullis minis, nullis terriculis se motos, sperantes satis opis 4 et auxilii sibi in Romanis esse. Id si nullum sit, si sibi a consule negetur, deos hominesque se testes facere, invitos et coactos se, ne eadem, quae Saguntini passi sint, patiantur, defecturos: et cum ceteris potius Hispanis, quum solos, perituros esse.

[ocr errors]

XII. Et illo quidem die sic sine responso dimissi. Consulem nocte, quae insecuta est, anceps cara agitare: nolle deserere socios, nolle minuere exercitum; quod aut moram sibi ad dimicandum, aut in dimicando periculum 2 afferre posset. Stat sententia, non minuere copias, ne quid interim hostes inferant ignominiae: sociis spem pro re ostendendam censet. Saepe vana pro veris, maxime in bello, valuisse: et credentem se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia, et sperando atque au3 dendo, servatum. Postero die legatis respondit, Quanquam vereatur, ne suas vires, aliis eas commodando, minuat; tamen illorum se temporis ac periculi magis, quam sui, rationem habere. Denunciari militum parti tertiae ex omnibus cohortibus jubet, ut cibum, quem in naves imponant, mature coquant: navesque in diem tertium ex4 pediri jussit. Duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nunciare ea jubet; filium reguli comiter habendo, et muneribus apud se retinet. Legati non ante profecti, quam impositos in naves milites viderunt: id pro haud dubio jam nunciantes, non suos modo, sed etiam hostes, fama. Romani auxilii adventantis impleverunt.

XIII. Consul, ubi satis, quod in speciem fuit, osten-. tatum est, revocari ex navibus milites jubet. Ipse, quum jam id tempus anni appeteret, quo geri res possent, castra hiberna tria millia passuum ab Emporiis posuit. Inde per occasiones, nunc hac parte, nunc illa, modico praesidio castris relicto, praedatum milites in hostium agros a educebat. Nocte ferme proficiscebantur, ut et quam longissime a castris procederent, et inopinatos opprimerent. Et exercebat ea res novos milites, et hostium magna vis excipiebatur: nec jam egredi extra munimenta castellorum audebant. Ubi satis admodum et suorum et hostium animos est expertus, convocari tribunos, praefectosque, et

equites omnes, et centuriones jussit. Tempus, inquit, quod 3 saepe optastis, venit, quo vobis potestas fieret virtutem vestram ostendendi. Adhuc praedonum magis, quam bellantium, militastis more: nunc justa pugna hostes cum hostibus conseretis manum: non agros inde populari, sed urbium opes exhaurire licebit. Patres nostri, quum Hispania Car-. thaginiensium, et imperatores ibi et exercitus essent, ipsi nullum imperatorem, nullos in ea milites haberent; tamen addere hoc in foedere voluerunt, Ut imperii sui Iberus fluvius esset finis. Nunc, quum duo praetores, quum consul, 4 quum tres exercitus Romani Hispaniam obtineant, Carthaginiensium jam prope decem annis nemo in his provinciis sit, imperium nobis citra Iberum amissum est. Hoc armis et virtute recuperetis oportet: et nationem, rebellantem magis temere, quam constanter bellantem, jugum, quo se exuit, accipere rursus cogatis. In hunc modum maxime adhor tatus pronunciat, se nocte ad castra hostium ducturum. Ita ad corpora curanda dimissi.

XIV. Nocte media, quum auspicio operam dedisset, profectus, ut locum, quem vellet, priusquam hostes sentirent, caperet, praeter castra hostium circumducit, et prima luce, acie instructa, sub ipsum vallum tres cohortes mittit. Mirantes barbari ab tergo apparuisse Romanum, discurrere ipsi ad arma. Interim consul apud suos, "Nus- 2 quam, nisi in virtute, spes est, milites, inquit, et ego sedulo, ne esset, feci. Inter castra nostra et nos medii hostes: ab tergo hostium ager est: quod pulcherrimum, idem tutissimum est, in virtute spem positam habere. Sub haec cohortes recipi jubet, ut, barbaros simulatione fugae eliceret. Id, quod crediderat, evenit. Pertimuisse et cedere 3 rati, Romanos, porta erumpunt: et, quantum inter castra sua et hostium aciem relictum erat loci, armatis complent. Dum trepidant acie instruenda, consul, jam paratis ordinatisque omnibus, incompositos aggreditur. Equites primos ab utroque cornu in pugnam educit, sed in dextro extemplo pulsi, cedentesque trepidi etiam pediti terrorem intulere. Quod ubi vidit consul, duas cohortes 4 delectas ab dextro latere hostium circumduci jubet, et ab tergo se ostendere, priusquam concurrerent peditum acies. Is terror objectus hosti rem, metu Romanorum equitum inclinatam, aequavit. Tamen adeo turbati erant dexterae alae equites peditesque, ut quosdam consul manu ipse reprehenderit, verteritque in hostem. Ita, et quam diu mis- 5 silibus pugnatum est, anceps pugna erat: et jam ab dextra parte, unde terror et fuga coeperat, aegre Romanus restabat. Ab sinistro cornu et ab fronte urgebantur barbari, et cohortes ab tergo instantes pavidi respiciebant. Ut, emissis soliferreis falaricisque, gladios strinxerunt, tum velut redintegrata est pugna. Non caecis ictibus procul

ex improviso vulnerabantur: sed, pede collato, tota in virtute ac, viribus spes erat.

XV. Fessos jam suos consul, ex secunda acie subsidiariis cohortibus in pugnam inductis, accendit. Nova acies facta. Integri recentibus telis fatigatos adortì hostes primum acri impetu, velut cuneo, perculerunt: deinde dissipatos in fugam averterunt: effuso que per agros 2 cursu, castra repetebantur. Ubi omnia fuga completa vidit Cato, ipse ad secundam legionem, quae in subsidio posita erat, equo revehitur: et signa prae se ferri, plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere jubet. "Si quis extra ordinem avidius procurrit, et ipse interequitans sparo percutit, et tribunos centurionesque castigare jubet. Jam castra hostium oppugnabantur: saxisque, et sudibus, et omni genere telorum summovebantur a vallo 3 Romani. Ubi recens admóta legio est, tum et oppugnantibus animus crevit, et infensius hostes pro vallo pugnabant. Consul omnia oculis perlustrat, ut, qua minima vi restatur, ea parte irrumpat. Ad sinistram portam infrequentes videt: eo secundae legionis principes hastatosque inducit. Non sustinuit impetum eorum statio, quae portae apposita erat, et ceteri, postquam intra vallum hostes 4 vident, ipsis castris exuti, signa armaque abjiciunt. Caeduntur in portis, suomet ipsi agmine in arto haerentes: secundani terga hostium caedunt, ceteri castra diripiunt. Valerius Antias supra quadraginta millia hostium caesa eo die scribit. Cato ipse, haud sane detractator laudum suarum, multos caesos ait; numerum non ascribit.

XVI. Tria eo die laudabilia fecisse putatur: unum, quod, circumducto exercitu, procul navibus suis castrisque, ubi spem nisi in virtute haberent, inter medios hostes proelium commisit: alterum, quod cohortes ab tergo hostibus objecit: tertium, quod secundam legionem, ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes, pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castro2 rum jussit. Nihil deinde a victoria cessatum. Quum, receptui signo dato, suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis, ad praedandum in agros duxit. Effusius, ut sparsis hostibus fuga, praedati sunt. Quae res non minus, quam pugna pridie adversa, Emporitanos Hispanos accolasque eorum in deditionem compulit. Multi et aliarum civitatium, qui Emporias per-fugerant, dediderunt se. Quos omnes, appellatos benigne, 3 vinoque et cibo curatos, domos dimisit. Confestim inde castra movit: et, quacunque incedebat agmen, legati dedentium civitates suas occurrebant: et quam Tarraconem venit, jam omnis cis Iberum Hispania perdomita erat, captivique et Romani, et socium ac Latini nominis, variis casibus in Hispania oppressi, donum consuli a barbaris

« IndietroContinua »