Immagini della pagina
PDF
ePub

atque lasciviam currerent; quem Romani deinde vocarunt Inuum. Huic deditis ludicro, quum sollemne notum esset, insidiatos ob iram prædæ amissæ latrones, quum Romulus vi se defendisset, Remium cepisse; captum regi Amulio tradidisse, 39 ultro accusantes. Crimini maxime dabant, in Numitoris agros ab his inpetum fieri: inde eos, conlecta juvenum manu, hostilem in modum prædas agere. sic Numitori ad supplicium Remus deditur. Jam inde ab initio Faustulo spes fuerat, regiam stirpem apud se educari; nam et expositos jussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere; sed rem inmaturam, nisi aut per occasionem, aut per necessitatem, aperiri noluerat. necessitas prior venit. ita, metu subactus, Romulo rem aperit. Forte et Numitori, quum in custodia Remum haberet, audissetque, geminos esse fratres, 40 comparando et ætatem eorum, et ipsam minime servilem indolem, tetigerat animum memoria nepotum: sciscitandoque 41 eodem pervenit, ut haud procul esset, quin Remum agnosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus, non agniti. cum globo juvenum, (nec enim erat ad vim apertam par) sed aliis alio itinere jussis certo tempore ad regiam venire pastoribus, ad regem inpetum facit: et a domo Amulium Numitoris alia comparata manu adjuvat Remus. ita regem obtruncant, obtruncant.

Romulus

et Remus a

Numitore

et Numito

rem restituunt.

42

VI. Numitor, inter primum tumultum hostes invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, quum pubem Albanam in arcem præsidio armisque obtinendam avocasset; postquam juvenes, perpetrata cæde, pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio, scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, cædem deinceps tyranni, seque ejus auctorem ostendit. Juvenes, per mediam concionem agmine ingressi,

f pro postquam Gron. et Crev. propemodum semper exhibent posteaquam. Id in universum monuisse satius, opinor, erit, quam tædium lectoribus eadem adnotatione prope singulis paginis excitare.

[blocks in formation]

43

'silium capi

unt.

quum avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi effecit. Ita Numitori Albana permissa re, Romulum Remumque Urbis concupido cepit, in iis locis, ubi expositi, ubique educati erant, denda conurbis condendæ. et 13 supererat multitudo Albanorum Latinorumque. ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent, parvam Albam, parvum Lavinium præ ea urbe, quæ conderetur, fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde fœdum certamen coortum a satis miti principio. Quoniam gemini essent, nec ætatis verecundia discrimen facere. posset, ut Dii, quorum tutelæ ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novæ urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum 15 templa capiunt.

45

h

44

47

VII. Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures: jamque, nunciato augurio, quum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo 'consalutaverat. tempore illi præcepto, at hi numero avium, regnum trahebant. Inde, cum altercatione congressi, 17 certamine Remus a irarum ad cædem vertuntur. ibi in turba ictus Remus ceci- fratre occidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transi- ditur. luisse muros inde ab irato Romulo (quum verbis quoque increpitans adjecisset, Sic deinde, quicumque alius transiliet mania mea) interfectum. Ita solus potitus imperio Romu- Roma cond. lus; 48 condita urbs conditoris nomine adpellata. Palatium O. VII. 1. primum, in quo ipse erat educatus, muniit: sacra Diis aliis 2. ante C. Albano ritu, Græco Herculi, ut ab Evandro instituta erant, facit. Herculem in ea loca, Geryone interemto, boves Herculis & principio. Hic minorem interpunctionem habet Gron, conjuncta oratione ad regeret usque. Ibi autem major interpunctio dirimit orationem. tinum Gron. Crev.

[ocr errors]

h Pala

i Herculem etc. Hic initium capitis septimi fecit

43 Supererat multitudo]. Abunda

bat.

44 Principio] Nempe, ut, quoniam essent gemini...dii auguriis legerent...

45 Templa] Templum dicebatur et spatium quoddam in aere ab augure definitum, intra quod auspicia captabat; et ipse locus, ubi sedem ceperat ad captanda auspicia. A templo ita intellecto dictum est contemplari,

46 Tempore illi præcepto] Illi qui Remo favebant, regnum ad eum trahebant, sive ejus esse debere contendebant, quod augurium ei oblatum tempore prius esset: hi, qui Romulo, ad eum pertinere regnum dicebant, quod major sese ei ostendisset avium

numerus.

47 Certamine irarum] Dum certant utriusque iræ, et ex ipso conflictu exardescunt.

48 Condita urbs] Ex Catonis sententia, Roma condita est ipsis Palilibus, XI. Kal. Maii anni 1. Olympiadis VI1. ante Christum 751. Mirum profecto hic non indicasse Livium, quot annos existimaret ab urbe condita ad sua tempora elapsos esse. Quid de ea re noster scriptor senserit, expendit doctissimus Dodwellus, Dissert. X. de Cyclis Romanorum et eum Catonianam æram secutum fuisse, quæ Varroniana duobus annis brevior est, probare nititur. Dodwellum secutus est in sua Livii editione vir multijugæ eruditionis, Jo. Clericus; nos Cleri

cum.

N. 751.

adventus in Latium.

Cacus.

mira specie abegisse memorant, ac prope Tiberim fluvium, qua, præ se armentum agens, nando trajecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo læto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse. ibi quum eum, cibo vinoque gravatum, sopor obpressisset, pastor adcola ejus loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, quum avertere eam prædam vellet; quia, si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quærentem dominum eo deductura erant; aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit. Hercules, ad primam auroram somno excitus, quum gregem perlustrasset oculis, et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent. quæ ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi, ex loco infesto agere porro armentum occepit. Inde quum actæ boves quædam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit. quem quum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset; ictus clava, fidem pastorum nequidquam invocans, morte occubuit. Evander tum ea, profugus ex Peloponneso, 19 auctoritate magis, quam imperio, regebat loca: venerabilis vir miraculo 50 literarum, rei novæ inter rudes artium homines; venerabilior divinitate credita Carmentæ matris, quam fatiloquam, ante Sibyllæ in Italiam adventum, miratæ hæ gentes fuerant. Is tum Evander, concursu pastorum, trepidantium circa advenam manifestæ reum cædis, excitus, postquam facinus facinorisque caussam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat, qui vir esset? Ubi nomen patremque ac patriam accepit; Jove nate, Hercules, salve, inquit; te mihi mater, veridica interpres Deum, aucturum cœlestium numerum cecinit; tibique aram hic dicatum iri, quam opuAra Maxi- lentissima olim in terris gens Maximam vocet, tuoque ritu colat. Dextra Hercules data, accipere se omen inpleturumque fata, 51 ara condita atque dicata, ait. Ibi tum primum bove 52 exCreverius. Similes variationes in sequentibus, ne tanti quidem plerumque momenti, notare non placuit.

Evander
Arcas.

ma.

49 Auctoritate magis quam imperio] Auctoritate suadendi magis, ut loquitur Tac. Germ. 11. quam jubendi potestate. Auctoritas ejus est, cui ætas, merita, genus, venerationem conciliant, ita ut cum reverentia audiatur. Imperium ejus est, qui jubet, cui parere ceteros necesse est.

Нос

50 Litterarum] Hic intellige ipsas
litterarum notas, seu formas.
idem narrant Dion. I. Tac. XI. Ann.

14. et Auctor libri de Or. gentis Rom. cujus hæc sunt verba: Docuit Italos legere et scribere.

51 Ara condita] An Evander aram condidit ac dicavit ? an potius ipse Hercules sibi? Utroque auctores trahunt. Vid. hinc Dionys. 1. I. Virg. VIII. En. v. 271. illinc Ovid. I. Fast. v. 581. Solin. c. 2.

52 Eximia] Vox sacrorum propria. Eximia hostiæ erant, ut legimus

53

[ocr errors]

g

imia capta de grege sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinarijs, quæ tum familiæ 302 dams maxime inclitæ ea loca incolebant, factum. Forte ita evenit, ut Potitii ad tempus præsto essent, iisque exta adpo- Potitii et nerentur; Pinarii, extis adesis, ad ceteram venirent da- Pinarii. pem. inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis sollemnium vescerentur.. Potitii, ab Evandro edocti, antistites sacri ejus per multas ætates fuerunt: 5 donec, tradito 54 servis publicis sollemni familiæ ministerio, genus omne Potitiorum interiit. Hæc tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit; jam tum inmortalitatis vir-se tute partæ, ad quam eum sua fata ducebant, fautor. J. VIII. Rebus divinis rite perpetratis, vocataque ad conci- Rempublilium multitudine, quæ coalescere in populi unius corpus cam ordinat nulla re, præterquam legibus, poterat, 55 jura dedit: quæ ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, quum cetero habitu se augustiorem, tum maxime 56 lictoribus duodecim sumtis, fecit. Alii ab numero avium, quæ augurio regnum portenderant, eum secutum numerum putant. 57 me hauden pœnitet eorum sententiæ esse, quibus et 58 adparitores et cones hoc genus ab Etruscis finitimis, unde 59 sella curulis, unde thol. toga prætexta sumta est, numerum quoque ipsum ductum car Hook makes nomulas offer them three chose instormary thy choose monarchy. ward to it ispore, Chle milles king apud Macrobium 1. III. Saturn. c. 5. qui præsto sunt imperiis seu regum, quæ ad sacrificium destinata eximebantur e grege.

60

[ocr errors]
[ocr errors]

53 Donec tradito] Vid. infra 1. IX.

c. 29.

54 Servis publicis] Servis Reipublicæ, qui non huic illive civi, sed communi Reipublicæ servirent.

55 Jura dedit] Romuli leges, et totum, quem ille descripsit, ordinem civitatis, fuse exponit Dion. II.

56 Lictoribus] Lictores dicebantur, teste Festo, quod fasces virgarum ligatos præferebant regibus, ac deinde magistratibus iis qui imperium habebant. Intra virgas illas securis ita obligata erat, ut ferrum in summo fasce extaret. Eorum munus erat, ut populum summoverent, sontes virgis cæderent et securi ferirent.

57 Me haud pœnitet eorum sententia esse] Hoc nobis suspectum esset loquendi genus, nisi eodem rursus in. fra, c. 39. Livius uteretur: corum magis sententiæ sum: et 1. XXVII. c. 25. cujus sententiæ et Fabius fuit.

58 Et apparitores, et hoc genus] Et apparitores, et hoc apparitorum genus, nempe lictores. Apparitores communi vocabulo appellantur ii omnes,

seu magistratuum exequendis. Li-
ctores unum quoddam apparitorum
genus. Melius tamen fortasse reciso
altero et legeretur, quod monet Jac.
Gronovius, Et apparitores hoc genus,
id est, hoc genus apparitorum. Ne-
que enim verisimile est nullos Albanis
regibus stipatores et apparitores fu-
isse, unde exemplum sumere Romulus
potuerit. Sed hoc genus apparitorum,
illo habitu, illis insignibus, qui fasces
et secures præferrent. lictores deni-
que, ab Etruscis ductos esse facile
credi potest.

59 Sella curulis] Ex ebore. Sellæ
curulis appellatio deducitur apud A.
Gellium 1. III. c. 18. a curru: quia
nempe ii quibus illa utendi jus erat,
eam currui quo vehebantur imponere
solerent.

60 Toga prætexta] Toga propria Romanorum vestis, albo colore. Tunicæ superinjiciebatur. Toga prætexta purpuram in ora habebat: unde eam Græci vocant περιπόρφυρον. Pr texta dicebatur a prætexendo, quia nimirum purpura ei prætexta erat. Ea utebantur magistratus, pueri ingenui, &c.

Romulus.

[ocr errors]

placet: et ita habuisse Etruscos, quod, ex duodecim populis communiter creato rege, singulos singuli populi lictoUrbem aures dederint. Crescebat interim urbs, munitionibus alia get. atque alia adpetendo loca, quum in spem magis futuræ multitudinis, quam 6 ad id, quod tum hominum erat, 62 munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, adjiciendæ multitudinis caussa, vetere consilio condentium urbes, qui, obscuram atque humilem conciendo ad se multitubiar dinem, natam e terra sibi prolem ementiebantur, 65 locum, qui nunc septus descendentibus inter duos lucos est, 64 Asylum aperit. eo ex finitimis populis turba omnis sine discrimine, liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit: idque primum ad cœptam magnitudinem roboris fuit. Quum jam virium haud pœniteret, 65 consilium deinde viribus parat. centum creat senatores: sive quia is numerus satis erat; sive quia soli centum erant, qui creari Patres possent. Patres certe ab honore, patriciique progenies eorum adpellati.

Asylum aperit.

Senatum instituit.

Patres et
Patricii.

66

IX. Jam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed, 67 penuria mulierum, hominis ætatem duratura magnitudo erat. quippe quiConnubia bus nec domi spes prolis, nec cum finitimis connubia essent. Tum ex consilio Patrum Romulus legatos circa timis. vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo

petit a fini

[ocr errors]

Romulus only sister the frost Branton. Who was mi subsktale abowner from te its quum alia a. a. a. loca in spem etc. Gron. Crev. &ack tibs in thealed tour-9.1~ To lack of the thyst Curia tirse 40.10 10060 Et ita habuisse Etruscos] Vid. omissa voce duos, habét inter lucos. Dion. I. III.

61 Ad id quod tum hominum erat] Qui una cum Romulo urbem condere cœperant, non plures fuere, si Dionysio credimus, 1. II. quam ter mille pedites, et pauciores trecentis equitibus. Ad cam paucitatem illos redegerat cruentum inter Romulum ac Remum ob regni cupidinem prælium. Quando autem Romulus excessit e vivis, peditum reliquit sex et quadraginta millia, et mille ferme equites.

62 Munirent Tuta et habitationi commoda efficerent. Eodem quoque sensu intelligenda est supra vox munitionibus.

63 Locum qui nunc septus] Locum qui nunc septo clausus occurrit descendentibus ex Capitolio circa eam partem quæ vocatur inter duos lucos, Hæ enim voces inter duos lucos sunt loci nomen, qui quidem hanc appellationem Livii ævo etiamnum retinebat, quamvis nulli jam ibi essent luci. Vid. Dion. 1. II. Cicero IV. ad Att. 3. Assequitur inter lucos hominem Milo. Et quidem hic Sorbonicus codex,

64 Asylum] Vox Græca est, signi ficans locum in quo neminem violare liceat: a particula a quæ privandi vim habet, et verbo evλáw, spolio, lado.

65 Consilium.. viribus parat] Consilium regendis viribus addit.

66 Qui creari Patres possent] Multum arridet Sigonii conjectura, qui ciere patres possent. Firmat hanc emendationem locus ex oratione Decii, infra 1. X. c. 8. Patricios primo esse factos, qui patrem ciere possent, Et vero hic vix possunt a Livio indicari senatores Patrum nomine, quum nondum dixerit eam illis appellationem fuisse datam.

67 Penuria mulicrum] Ob pauci tatem mulierum, non omnimodam inopiam. Neque enim fieri potuit, ut nulla in tanto virorum numero mulier esset. Atque hac quidem in re habemus consentientes Dionys. 1. II. et Plut. in Rom. Itaque ubi infra Livius ait Romanis non fuisse domi spem prolis, intelligendum est sufficientis liberorum multitudinis ad tuendam urbis magnitudinem.

« IndietroContinua »