Immagini della pagina
PDF
ePub

7

tinos subegit, circum designavit, ludos edidit. Sabinorum bello petitus equitum centurias ampliavit. Tentandæ scientiæ caussa Atti Navii auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cogitaret, effici posset: quod quum ille fieri posse respondisset, jussisse, eum novacula cotem præcidere; idque protinus ab Atto factum. Sabinos præterea acie vicit, urbem muro circumdedit, cloacas fecit. Occisus est ab Anci filiis, quum regnasset annos triginta octo. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana; cui puero, adhuc in cunis posito, caput arsisse traditum est. 5 Veientes atque Etruscos prælio fudit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes centuriasque descripsit. Pomarium protulit. Colles urbi, Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit. Templum Diana cum Latinis in Aventino fecit. Interfectus est a 6 L. Tarquinio, Prisci filio, consilio filiæ suæ Tulliæ, quum regnasset annos quadraginta quatuor. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque Patrum, neque populi jussu, regnum invasit : quo die scelerata Tullia per patris jacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. Turnum Herdonium fraude interemit. Bellum cum Volscis gessit, et ex eorum præda templum Jovi in Capitolio fecit. Terminus et Juventas non addixere: quorum aræ moveri non potuerunt. Filii Sex. Tarquinii dolo Gabios in potestatem suam redegit. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorum regnaturus esset Roma, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est. idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum, inpotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset, ad ultimum, propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio ejus Lucretia pudicitiam (quæ, vocato patre ad se Tricipitino et viro Collatino, obtestata, ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit) Bruti opera maxime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. Tunc consules primum creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

5 Is Veientes] Vulgo abest pronomen is. Sed illud in veteribus libris reperiri Sigonius affirmat.

6 L. Tarquinio Prisci filio] Vid. not. ad cap. 46. hujus libri.

7 Quum regnasset annos triginta quatuor] Lege quadraginta quatuor,

quomodo habetur infra, cap. 48. Et hic quoque Dujatii et Hearnii editiones a reliquis recedunt, et eum quem volumus numerum præferunt. Hearnius quidem niti se profitetur unius MS. codicis auctoritate.

PRÆFATIO.

FACTURUSNE 1operæ pretium sim, si a primordio Urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim: quippe qui, quum veterem, tum vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid adlaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcumque erit, juvabit tamen, rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi pro virili parte et me 3 ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini obficient, me consoler. Res est præterea et inmensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur; et quæ, ab exiguis profecta initiis, eo creverit, ut jam magnitudine laboret sua: et legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines proximaque originibus minus præbitura voluptatis sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem præ

5

a me del. Crev.

1 Opera pretium] Rem utilem, et cui haud frustra impensa opera sit.

2 Vulgatam rem] Rem vulgo a scriptoribus historiarum factitatam. Hæc igitur mens est Livii. Est hic vetus et usitatus scribentium mos, ut si historiam, etiam post multos alios, condere aggrediantur, sentiant et dicant sese facturos operæ pretium; rati aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos. Ego facturusne operæ pretium sim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim, ne pravam ceterorum consuetudinem videar imitari.

3 Et ipsum consuluisse] Vulgo, et me ipsum. Sed rò me eleganter supprimunt plurimi et optimi MSS. tum Gronovio, tum nobis inspecti. Notum est illud Virgilii: Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum Ludere quæ vellem. Sic et Justin. 1. XIV. c. 4. Aut si ipsos pudet roganti vim adhibere, ferrum huc date.

4 Res est præterea] Res quam tractandam suscipio, respublica nempe Romana, cujus universam historiam

[blocks in formation]

5 Et immensi] Connexa procul dubio sunt duo, quæ proxime sequuntur, orationis membra, ut quæ supra .. et quæ ab exiguis... quum utrum. que rationem afferat cur res sit immensi operis. Itaque vel delcnda est vocula et ante immensi: (quam quidem ignorat unus e nostris codicibus) vel dicendum est ei respondere et legentium plerisque, prorsus quasi scripsisset Livius: Præterea et res est immensi operis.... et legentium plerisque. Non raro apud nostrum particulæ illæ et et, quum tum, ita collocatæ reperiuntur, ut, licet quoad sensum sibi respondeant, quoad structuram tamen verborum ex adverso sese non respiciant. Sic infra c. 25. Feroces et suopte ingenio, et pleni adhor tantium vocibus: et 1. VI. c. 23. Ferox quum ætate et ingenio, tum multitudinis. . . spe inflatus.

6 Festinantibus ad hæc nova] Quia

9

valentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris præmium petam, ut me a conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper, certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam, 7 omnis expers curæ, quæ scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ ante conditam condendamve urbem, poeticis magis decora fabulis, quam inconruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec adfirmare, nec refellere, in animo est. Datur hæc venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet, consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes. humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, 10 utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint: per quos viros, quibusque artibus, domi militiæque, et partum et auctum imperium sit. labente deinde paullatim disciplina, velut 11 desidentes primo mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint; tum ire cœperint præcipites: donec ad hæc tempora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est præcipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri: inde tibi tuæque reipublicæ, quod imitere, capias: inde, fœdum inceptu, foedum exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis

buti Gron. Crev.

nimirum ardent desiderio cognoscen-. 9 Decora] Magis convenientia Poe

dæ ante omnia historiæ novissimorum horum temporum, quibus jampridem prævalentis populi vires se ipsæ per bella civilia conficiunt.

7 Omnis expers cura] Non verebatur Livius, ne rebus Numæ aut Servii Tullii memorandis cujusquam animum offenderet. Itaque remotissimæ illius antiquitatis historiam scribenti vacuus omni cura erat animus: non itidem futurus erat Cæsariana tempora tractanti.

8 Ante.. condendam.. urbem] His verbis designari videtur tempus remotius, quo videlicet nondum is erat rerum status, ut brevi Roma condenda foret: puta, tempus ante Romulum

natum.

ticis figmentis, quam incorruptæ et sinceræ rerum gestarum historiæ. Decora fabulis, quomodo infra c. 42. Hunc ordinem vel paci decorum, vel bello.

10 Utcunque] Utcunque animadversa, i. e. quoquomodo ad ea attenderis, sive acriter, sive negligentius. Utcunque existimata, i. c. quoquomodo de iis judicaveris, sive vera, sive falsa putaveris.

11 Desidentes] Paulatim labi incipientes. Translatio ducta ab iis, quæ leni motu in semet deprimuntur. Desidentes hic a desido. Ceterum hic olim legebatur dissidentes. Correxit Lipsius e suis libris.

exemplis ditior fuit: 12 nec in quam civitatem tam seræ avaritia luxuriaque inmigraverint: nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit. adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. 15 Nuper divitiæ avaritiam, et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan et necessariæ erunt, ab initio certe tantæ ordiendæ rei absint. Cum bonis 14 potius ominibus votisque ac precationibus Deorum Dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut 15 orsis tanti operis successus prosperos darent.

civitatem del. Gron.

12 Nec in quam civitatem] Ulti mam vocem, quam ignorant vulgo editi, Jac. Gronovius exstare affirmat in antiquissima omnium editione ab Andrea adornata, et in Aldina anni 1518. in scriptis vero septem. Nos eam itidem in omnibus nostris invenimus. Huic MSS. codicum consensui repugnare fas non esse duximus. Offendit editores, quæ visa est non necessaria vox. Sed ejusmodi iterationes, vel nominis ejusdem post relativum, vel diversorum ejusdem sensus nominum, creberrimæ sunt apud Latinos scriptores.

13 Nuper] Divitiæ invexere avari. tiam, i. e. sitim divitiarum; et abun

d

d ordiunda Gron. Crev.

dantes voluptates desiderium ipsarum voluptatum, dum luxu solutos cives libido quædam pereundi perdendique omnia agitat. Alii malunt desiderium pereundi perdendique omnia per luxum atque libidinem.

14 Potius... libentius] Sufficiebat libentius. * Sed ejusmodi pleonasmi non inusitati sunt apud optimos scriptores, qui perspicuitati maxime serviunt..

15 Orsis tanti operis] Tanto instituto operi. Orsa operis inceptum opus. Sic Statius IV. Sylv. 7. ad Maximum Junium: Orsa Sallusti brevis, pro opere ipso Sallustii,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« IndietroContinua »