Immagini della pagina
PDF
ePub

Inaugura

in Sabinos, aut quo linguæ commercio, quemquam ad cupiditatem discendi excivisset? quove præsidio unus per tot gentes, dissonas sermone moribusque, pervenisset? 20 Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis; instructumque non tam peregrinis artibus, quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum. quo genere nullum quondam incorruptius fuit. Audito nomine Numæ, Patres Romani, quamquam inclinari opes ad Sabinos, rege inde sumto, videbantur, tamen, neque se quisquam, nec factionis suæ alium, nec denique Patrum aut civium quemquam præferre illi viro ausi, ad unum omnes Numa Pompilio regnum deferendum decernunt. Adcitus, sicut Romu- U. C. 39. lus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se A. C. 713. quoque Deos consuli jussit. inde ab augure (cui deinde, tio Numæ. honoris 'ergo, publicum id perpetuumque sacerdotium fuit) deductus in arcem, in lapide ad meridiem versus consedit. Augur ad lævam ejus, capite velato, sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum adpellaverunt. inde ubi, prospectu in urbem agrumque capto, Deos precatus, 21 regiones ab oriente ad occasum determinavit; 22 dextras ad meridiem partes, lævas ad septentrionem esse dixit. 23 Signum contra, quo longissime conspectum oculi ferebant, animo finivit. Tum, lituo in lævam manum translato, 24 dextra in caput Numæ inposita, precatus est ita: Jupiter pater, si est fas, hunc Numam Pompilium, cujus ego caput teneo, regem Romæ esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines, quos feci. Tum 25 peregit verbis auspicia, quæ mitti vellet. quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit.

XIX. Qui, regno ita potitus, urbem novam, conditam Numa vi et armis, jure eam legibusque ac moribus de integro con- instituta. dere parat. quibus quum inter bella adsuescere videret non posse, quippe 26 efferatos militia, animos: mitigandum fero

Y capite Gron.

20 Suopte.. ingenio] Per semetipsum, non aliena doctrina. Ingenium est id quod ingenitum est, vis insita; et opponitur doctrinæ, arti.

21 Regiones] Cœli regiones ab oriente ad occasum certis terminis definiit, inter quos sibi auspicia mitti postularet.

22 Dextras ad meridiem] Hinc patet augurem fuisse versa in orientem facie. Quod quidem auguribus solitum etiam aliunde constat.

23 Signum contra] Ex adverso ob. servavit aliquid insigne et notatu facile, voluitque hoc esse signum, et quasi métam qua auspicia termina

rentur, ita ut intra illud signum
captaret auspicia, nec ullam rationem
haberet eorum quæ ultra possent con-
tingere.

24 Dextra in caput Numa impo-
sita] Sic edi jussimus, auctoribus
quinque e nostris codd. plurimisque
Gronovianis. Vulgo in capite.

25 Peregit verbis] Singula enunciavit.

26 Efferatos . . . animos] Hanc lectionem formavit Gronovius. Turba editorum habebat efferatis... animis: quidam scripti, inter quos tres e nostris, efferari.. animos; alii, efferos.. animos.

dex.

:

Janus belli cem populum armorum desuetudine ratus, 27 Janum ad infiet pacis in- mum 28 Argiletum, indicem pacis bellique, fecit: apertus ut in armis esse civitatem; clausus pacatos circa omnes populos significaret. Bis deinde post Numæ regnum clausus fuit: semel T. Manlio consule, post Punicum primum perfectum bellum iterum, quod nostræ ætati Dii dederunt, ut videremus, post bellum Actiacum, ab Imperatore Cæsare Augusto, pace terra marique parta. Clauso eo, quum omnium circa finitimorum societate ac foederibus junxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne luxuriarentur otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat; omnium primum, rem, ad multitudinem inperitam et illis seculis rudem, efficacissimam, Deorum metum injiciendum ratus est. qui quum descendere ad animos sine Dea Egeria. aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum Dea Egeria congressus nocturnos esse: ejus se monitu, quæ acceptissima Diis essent, sacra instituere; sacerdotes suos cuique Deorum præficere. Atque omniura primum, 29 ad cur

27 Janum] Jani ædem. Janus antiquissimus Latii rex fuit, multaque ad vitæ usum necessaria primus rudes tum homines edocuit. Pingebatur bifrons, aliquando etiam quadrifrons. Plura de eo vid. apud Macrob. I. Saturn. c. 7. et præsertim 9.

28 Argiletum] Colliculus fuit ad
orientem Palatini montis, in forum
Romanum vergens. Varias hujus ap-
pellationis causas vide, si lubet, apud
Servium ad VIII. Æneid. v. 345.

29 Ad cursum luna] De anno Ro-
mano hæc fere habet Macrob. I. Sa-
turnal. capp. 12. 13. et 14. Annus a
Romulo ordinatus habuit menses de-
cem, dies quatuor et trecentos.Sed
quum hic numerus neque solis cursui,
neque lunæ
rationibus conveniret,
identidem tantum dierum sine ullo
mensis nomine assumebatur, quan-
tum ad defectum illum supplendum
opus foret. Numa ad lunæ cursum
in duodecim menses descripsit an-
num, adjectis Januario et Februario
mensibus. Sed quia duodecim menses
lunares non efficiunt nisi dies trecen-
tos quinquaginta quatuor, desuntque
dies undecim cum quadrante, ut ad
solaris anni finem perveniatur; hos
residuos dies octies, exemplo a Græ-
cis sumpto, multiplicatos, ita ut nona-
ginta dies efficerentur, ita per octo
annorum spatium dispensabant, ut
biennio quoque unum mensem inter-
calarent, qui alternis binos vicenos-
que, alternis ternos et vicenos habe-

ret dies. Verum Numa unum diem anno suo in honorem imparis numeri addiderat : unde fiebat, ut octavo quoque anno octo abundarent dies. Ut huic incommodo occurrerent, tertio quoque octennio non nonaginta, sed sex et sexaginta tantum intercalabant dies. Ita quarto et vigesimo demum anno, plenis omnium annorum spatiis, dies cum solis cursu congruebant. His autem omnibus intercalationibus destinatus erat Februarius mensis, cujus post tertium et vicesimum diem intercalabatur. Hæc non inscite ordinata turbabat pontificum, quibus anni digerendi cura demandata erat, partim imperitia, partim ambitio: qui temere ac pro libidine, in gratiam sæpe publicanorum aut principum civium annum aut decurtabant sine necessitate aut producebant. Huic confusioni tandem remedium attulit dictator Cæsar, Egyptiosque imitatus annum solarem instituit, quo etiamnum, emendato tamen in quibusdam, utimur. Henr. Dodwellus Dissert. X. de Cyclis Romanorum, sect. 108. censet annum Romuli e mensibus decem, diebus 304. fictitium esse, nec unquam in usu civili fuisse: fieri tamen potuisse ut annus apud Romanos primo decem mensium fuerit, sed ita ut decem illi menses totum solaris cursus spatium exhaurirent, nec dies 304. sed 365. continerent. Idem ibid. sect. 100. anni lunaris ordinationem, quæ à

30

sum lunæ, in duodecim menses describit annum. quem
(quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, 50 de-
suntque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe)
31 intercalaribus mensibus interponendis, ita dispensavit, ut
quarto et vigesimo anno ad metam eamdem Solis, unde orsita
essent, plenis annorum omnium spatiis 32 dies congruerent.
Idem nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil
cum populo agi utile futurum erat.

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adjecit, quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime, quæ nunc ad 34 Dialem flaminem pertinent. Sed, quia in civitate bellicosa plures Romuli, quam Numæ, similes reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiæ vices desererentur, flaminem Jovi adsiduum sacerdotem creavit, Flamines. Insignique eum veste et curuli regia sella adornavit. huic duos flamines adjecit: Marti unum, alterum 35 Quirino. hela a virginesque Vestæ legit, Alba oriundum sacerdotium, et genti conditoris haud alienum. his, ut adsiduæ templi antistites essent, stipendium de publico statuit: virginitate The flamiones, vifes very as he trash hood, t it dir Frakker husbands cost this sacrdotal digriity 3 home 44 Livio ceterisque Numæ tribuitur, de- labatur; et, Servio teste ad VIII. En.hende, Morina beri potius existimat Tarquinio Su- v. 664. quum Flamines pileum pero quindion Caperbo. De anno vetere Romano vid. æstus ferre non possent, nec fas esset fonaty Joseph. Scaliger. de Emendat. having Temporum. l. II.

[ocr errors]
[ocr errors]

30 Desunt dies solido anno] Desunt anno lunari dies ad complementum solidi anni qui . . . .

31 Intercalaribus mensibus interpo

eos nudo capite incedere, filo tantum
capita religare cœperunt. Porro fla-s.
men Jovi addictus Dialis dictus este aste
rò r Aids, sive a Dijove, quo nomineil offier.
Lector brake seat
antiqui Jovem vocabant. De multis,
iisque gravibus impositis flamini Diali

X. C.

[ocr errors]

nendis] Hic quoque bonam opem tulit cærimoniis consule A. Gell in a hover

hat we nenight about.

35 Quirino] Romulo. Curis apuddin

Livio Gronovius. Ante eum legeba- 16.
tur, intercalares mensibus interponen-
do. Ille fecit id quod edidimus. Ei
adstipulatur unus ex Hearnii codici-
bus. Quatuor e nostris habent inter-
ponendos: unus diserte interponendis.

32 Dies congruerent] Dies anno-
rum civilium pari cum diebus anno-
rum solarium numero cursum absol-
verent ad eandem metam solis unde
orsi erant.

33 Nefastos dies fastosque] Fasti dies erant, quibus licebat tria verba solennia fari, Do, Dico, Addico; seu ferre de re controversa in judicio sententiam: nefasti, quibus non licebat. Nefastis autem diebus agi cum populo non poterat, i. e. populus non poterat in suffragium mitti.

Sabinos hasta. Inde Romulus, post-
quam in deorum numerum relatus
est, tanquam Martius quidam deus
ac, pugnax, Quirinus dictus est. Vid.
Plut. in Rom. Mars quoque sub Qui-
rini nomine colebatur. Quirinus, in-
quit Servius ad VI. Æneid. v. 859.
est Mars qui præest paci, et intra civi-
tatem colitur. Nam belli Mars extra
civitatem templum habuit. Hinc Mars
Gradivus et Quirinus pater simul
junguntur infra 1. V. c. 52. et utrique the alter.
ancilia tribuuntur.he he h

it

36 Virgines Vesta Eterni ignis arcanorumque Vesta sacrorum custo- Ley des. Quatuor a Numa lectæ sunt postea duæ additæ. Vestales necesse (analis 34 Dialem flaminem] Jovis sacer- erat per triginta annos deæ sacris p dotem. Flaminis appellationem Fe- operari: totoque hoc tempore a nu-Whoren from stus deducit a filo, quo caput cinctum ptiis prohibebantur. Eo elapso, nuberee to lin flamines habebant. Quod quidem du- licebat, si libuisset. Plura de vesta-rans old. plici modo intelligi potest. Nam et libus vid. apud Dion. 1. II. Plut. in pilei corum apex filo laneo totus ve- Numa, et A. Gell. 1. I. c. 12. Torquin the Sworn. Patricians Plabsions ኦ. When

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

apollo at Selphos Lathons.

[ocr errors]

Finna at Eeboten.

[merged small][ocr errors]

to in proforence, to in tracking the cosmonies. Lectors. Londoning a grminal if kry net kin wind and carried IV ollen gate 5 m

[ocr errors]

Salii aliisque ceremoniis venerabiles ac sanctas fecit. 7 Salios tem duodecim Marti 38 Gradivo legit, 39 tunicæque pictæ

[ocr errors]
[ocr errors]

43

signe dedit, et super tunicam æneum pectori tegumen cœlestiaque arma, quæ 40 ancilia adpellantur, ferre, ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollemnique salPontifex. tatu jussit. 41 Pontificem deinde 12 Numam Marcium, han Marci filium, ex Patribus legit, eique sacra omnia exscripta 15 exsignataque adtribuit; quibus hostiis, quibus to hen diebus, ad quæ templa sacra fierent, atque unde in eos sumtus pecunia erogaretur. Cetera quoque omnia publica privataque sacra Pontificis scitis subjecit: ut esset, quo consultum plebes veniret; ne quid divini juris, negligendo paProdigio trios ritus, peregrinosque adsciscendo, turbaretur. rum procu- cœlestes modo ceremonias, sed justa quoque funebria placandosque Manes, ut idem Pontifex edoceret; quæque prodigia, fulminibus aliove quo visu missa, 14 susciperentur atque curarentur ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio aram in Aventino dicavit, Deumque consuluit auguriis, 16 quæ suscipienda essent.

ratio.

Pop. Ro

45

[ocr errors]

44

Nec

XXI. Ad hæc consultanda procurandaque, multitudine mani religio omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo der efter denied as ander gener Z viso Gron. Crev. urlo opt from

et tranquil litas, at a Llagur.

ender.

[ocr errors]

37 Salios] Sic dictos a saliendo, sive saltando et tripudiando.

38 Gradivo] Gradivus Mars appellatus est a gradiendo in bella ultro citroque, sive a vibratione hastæ, quod Græci dicunt κραδαίνειν. FESTUS.

39 Tunica picta] Tunicæ variis coloribus et figuris ad picturæ similitudinem exornatæ. Tunica brevior et adstrictior fuit, quam toga, cui supponebatur.

40 Ancilia] Ancile scutum breve ex (utroque latere recisum, ita ut summum infimumque latius medio pateret. Hujusmodi scutum e cœlo delapsum regnante Numa fabulantur: quod ne aliquando posset surripi, undecim similia facta, ut indiscreta humani operis similitudo insidiatoribus omnem internoscendi divinitus missi facultatem adimeret. Vide Dionysium de Saliis et ancilibus fuse disserentem Hib. II. (stratio/st of porch

41 Pontificem] Nempe maximum, licet tum pontificis maximi appellatio fortasse in usu non fuerit. Plures enim pontifices a Numa creatos et alii scriptores consensu tradunt, et ex ipso Livio adstrui potest. Vid. c. 4. 1. IV. atque etiam e. 6. 1. X. ubi

7.

8. Sylla. 15.
quatuor pontifices ea tempestate fuisse
scribit, quum tamen nusquam men-
tionem fecerit aucti pontificum nu-
meri. Ceterum pontifices dictos vo-
lunt a ponte faciendo. Nam ab iis,
inquit Varro 1. IV. de lingua Lat.
pons sublicius est factus primum et re-
stitutus sæpe, quum ideo et uls, sive
ultra, et cis Tiberim sacra non medio-
cri ritu fiant. Eorum munia et jura
sigillatim exponit Dion. 1. II.

Veteres

42 Numam Marcium]
editi, Numa. Sed multis probat Sigo-
nius in nota ad hunc locum, legen-
dum esse Numam: quod et in qui-
busdam scriptis reperisse se testatur:
et nos itidem in quatuor nostris in-
venimus.

43 Exsignata] Eodem signo im-
pressa, quo et ipsum exemplar unde
exscripta fuerant.

44 Susciperentur] Judicarentur esse
ejusmodi, ut eorum ratio haberi debe-
ret. Quædam enim aliquando negli-
gebantur.

45 Curarentur] Procurarentur: et
sic fortasse scripserat Livius. Procu-
rare autem prodigia, expiare est.
46 Qua] Quænam prodigia.

cupati erant, et Deorum adsidua insidens cura, quum interesse rebus humanis cœleste Numen videretur, ea pietate omnium pectora inbuerat, ut fides ac jusjurandum, 47 proximo legum ac pœnarum metu, civitatem regerent. 48 et quum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; tum finitimi etiam populi, qui ante, castra, non urbem positam in medio ad sollicitandam omnium pacem, crediderant, in eum verecundiam adducti sunt, ut civitatem totam in cultum versam Deorum violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua. quo quia se persæpe Numa sine arbitris, velut ad congressum Deæ, inferebat, Camoenis eum lucum sacravit; quod earum ibi concilia cum conjuge sua Egeria essent. Ét 19 soli Fidei sollemne instituit. ad id sacrarium flamines bigis, 50 curru arcuato, vehi jussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere: significantes fidem tutandam, 51 sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quæ 52 Argeos pontifices vocant, dedicavit. Omnium tamen maximum ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis, quam regni. Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos: Numa tres et quadraginti. Tum valida, tum temperata et belli et pacis artibus, erat civitas.

Tullus

XXII. Numæ morte ad interregnum res rediit. Inde U. C. 82. Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infima arce A. C. 670. clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit. Hostilius Patres auctores facti. Hic non solum proximo regi dissi-rex eligitur. milis, sed ferocior etiam Romulo fuit. tum ætas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere

a proxime l. a. p. metum Eæd.

47 Proxime.... metum] Non minus quam metus. Olim hic legebatur, proximo.... metu. Mutatum est ex Mureti et Tan. Fabri sententia.

48 Et quum ipsi se homines... formarent; tum finitimi etiam . adducti sunt] Non raro particula quum, quamvis habeat respondentem sibi tum, cum verbo tamen subjunctivi modi conjungitur. Exempla reperies et apud nostrum, III. 34. IV. 60. VIII. 21. et apud Cic. quum alibi sæpius, tum lib. de Amic. n. 23.

49 Soli] Obscura sane hoc loco vox, et fortasse, quod Rycquio visum, recidenda, tanquam male nata ex vicino verbo solenne.

50 Curru arcuato] Curru tecto superne, et camera in modum.

51 Sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse] Non modo ipsam fidem sacratam esse, sed etiam sedem ejus in dextris, et pignus illud fidei quod dextra datur.

52 Argeos] Argeos, inquit Varro 1. IV. de lingua Lat. dictos putant a principibus qui duce Hercule Argivo venerunt, et in Saturnia subsederunt. Festus addit in illis locis sepultos esse quosdam Argivorum illustres viros.

Porro Saturnia fuit urbs a Saturno condita in eo monte, qui post Capitolinus dictus est.

« IndietroContinua »