Immagini della pagina
PDF
ePub

82

occidit.

XXVI. Priusquam inde digrederentur, roganti Metto, ex fœdere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti juventutem in armis habeat; usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret. ita exercitus inde domos abducti. Princeps Horatius ibat, trigemina' spolia præ se gerens: cui soror virgo, quæ desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit: cognitoque super humeros fratris 8 paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines, et flebiliter nomine sponsum mortuum adpellat. Movet feroci juveni animum comploratio sororis in victoria sua Horatius tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio, simul ver- sororem bis increpans, transfigit puellam. Abi hinc cum 83 inmaturo amore ad sponsum, inquit, oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriæ. Sic eat, quæcumque Romana lugebit hostem. Atrox visum id facinus Patribus plebique: sed 84 recens meritum facto obstabat. tamen raptus in jus ad regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus judicii, aut, secundum judicium, supplicii auctor esset, concilio populi advocato, Duumviros, inquit, 85 qui Horatio perduellionem judicent secundum legem, facio. Lex horrendi 6 carminis erat: Duum- In jus vocaviri perduellionem judicent. Si a duumviris provocarit, provocatione certato: si vincent, caput obnubito: 87 infelici arbori reste suspendito: verberato vel intra 88 pomærium, vel extra pomærium. Hac lege duumviri creati, qui se absolvere non rebantur ea lege, 89 ne innoxium quidem, posse, quum con

86

tergemina Gron. Crev.

tur, ut et pugnatum est. Et id quod dedimus habet Campani editio. Sic et se reperisse testatur Jac. Gronovius in scripto vel optimo: et servant duo e nostris.

82 Paludamento] Paludamentum solenni et usitato significatu est chlamys imperatoria. Sed ex hoc loco videmur concludere posse, illud præcipuorum quoque ducum, etsi imperatores totius exercitus non essent, gestamen fuisse. Quin et omnia militaria ornamenta antiquitus paludamenta dicta fuisse Festus testis est. + Vide quoque infra II. 49.

83 Immaturo] Intempestivo.

84 Recens meritum facto obstabat] Recens meritum in rempublicam vetabat factum ejus crudelissimum in sororem, pro rei atrocitate, expendi et mulctari.

85 Qui Horatio perduellionem judicent] Perduellis hostis, a radice duellum bellum. Perduellio proprie crimen ejus, qui hostile aliquid in regem aut rempublicam gessit. sed illo

ævo videtur quodvis facinus capitali
pœna dignum perduellionis lege com-
prehensum fuisse. Alioquin Horatius
ea lege reus agi non potuisset. Qui
Horatio perduellionem judicent, i. e.
qui sententiam ferant in Horatium,
tanquam perduellionis manifestum :
non qui judicent, an instar perduel-
lis sit habendus, quo modo Clericus
exponit; quum duumviri sententiam
in reum ferant his verbis: tibi per-
duellionem judico.

[ocr errors]

86 Carminis] Vid. not. 69. ad c. 24. supra.

87 Infelici arbori] Vel stipiti, ex quo sontes suspenduntur; quo ligno nullum infelicius: (et ita interpretatur Lipsius, 1. I. de cruce, c. 2.) vel ligno ex ea arbore, quæ sit in infelicium numero. Aliæ enim felices, aliæ infelices arbores apud antiquos habebantur: qua de re vid. Macrob. 1. II. Saturn. c. 16.

88 Pomarium] Vid. infra c. 44.

89 Ne innoxium quidem] Duumviri se ea lege non rebantur absolvere

tur.

demnassent, tum alter ex his, P. Horati, tibi perduellionem judico, inquit, I, lictor, conliga manus. Accesserat lictor, injiciebatque laqueum. tum Horatius, auctore Tullo, 90 clemente legis interprete, Provoco, inquit. 91 ita de provocatione certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo judicio, maxime P. Horatio patre proclamante, se filiam jure cæsam judicare. ni ita esset, 92 patrio jure in filium animadversurum fuisse. Orabat deinde, ne se, quem paullo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent. Inter hæc senex, juvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc 93 Pila Horatia adpellatur, ostentans, Hunccine, aiebat, quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum 94 sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis? quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent. I, lictor, conliga manus, quæ paullo ante armata imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube liberatoris urbis hujus: arbori infelici suspende: verbera, vel intra pomoerium, modo 95 inter illa pila et spolia hostium; vel extra pomærium, modo 96 intra sepulcra Curiatiorum. Quo enim ducere hunc juvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta fœditate supplicii vindicent? Non tulit populus nec patris lacrimas, nec ipsius 97 parem in omni periculo Absolvitur animum: absolveruntque admiratione magis virtutis, quam jure caussa. Itaque, ut cædes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri, ut filium expiaret 98 pecunia publica. Is, quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quæ deinde genti Horatiæ tradita sunt, transmisso per viam tigillo, capite adoperto, velut 99 sub jugum misit juvenem.

a P. R.

gut del Gron. Crev.

Horatium posse, ne si innoxius qui-
dem fuisset: i. e. ne si justa quidem
ipsi causa fuisse videretur occidendæ
sororis. Lex enim jubebat perduel-
lionem judicari, i. e. condemnari eum,
qui perduellionis crimine teneretur.
Civem autem indemnatum occidere,
perduellio tunc fuisse videtur. Un-
de quum Horatius negare non posset
a se interfectam sororem, ipsius le-
gis vi absolvi nullo modo poterat a
duumviris.

90 Clemente legis interprete] Cle-
menter Horatium admonente, ut be-
neficio legis uteretur, qua licebat pro-

vocare.

91 Ita de provocatione certatum] Recte videtur Tan. Faber particulam de tollere: quomodo supra habetur, provocatione certato. Modius affert e codd. Lipsii, ita demum provocatione: quod fortasse verum est.

92 Patrio jure] Ex lege Romuli jus

vitæ necisque patri in liberos erat.

93 Pila Horatia] Columna, quæ in monumentum tergeminæ Horatii victoriæ erecta, Livii adhuc ævo stabat.

94 Sub furca] Vid. not. 5. ad c. 36. 1. 11.

95 Inter illa pila] E pilis nimirum in terram defixis videntur suspensa fuisse spolia Curiatiorum, donec erigeretur pila seu columella Horatia.

96 Inter sepulcra] Vulgo intra, obscure et minus proprie. Inter in vett. codicibus legi Modius affirmat, quibus consentiunt quatuor regii et Sorbonicus.

97* Parem in omni periculo animum] Eamdem animi firmitudinem in judicio, quæ in pugna fuerat.

98 Pecunia publica] Pecunia pub. lice præbita in piacularia sacra. 99 Sub jugum] Quid sit jugum, vid. infra ÏIÏ. 28.

Id hodie quoque i publice semper refectum manet. Sororium tigillum vocant. Horatiæ sepulcrum, quo loco conruerat icta, constructum est saxo quadrato.

natibus.

XXVII. Nec diu pax Albana mansit. 2 invidia vulgi, quod tribus militibus fortuna publica commissa fuerit, vanum ingenium dictatoris conrupit; et, quoniam recta consilia haud bene evenerant, pravis reconciliare popularium animos cœpit. Igitur, ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quærens, quia suæ civitati animorum plus, quam virium, cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos: suis per speciem societatis proditionem reservat. Fidenates, colonia Romana, Veientibus sociis consilii adsumtis, pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur. Quum Fidenæ aperte descissent, Bellum Tullus, Metto exercituque ejus ab Alba adcito, contra ho- cum Fidestes ducit. ubi Anienem transiit, ad confluentes conlocat' castra. Inter eum locum et Fidenas Veientium exercitus Tiberim transierat. Hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu: in sinistro Fidenates propius montes consistunt. Tullus adversus Veientem hostem dirigit suos: Metti perAlbanos contra legionem Fidenatium conlocat. Albano non fidia. plus animi erat, quam fidei. nec manere ergo, nec transire aperte ausus, sensim ad montes succedit. Inde, ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem: fluctuansqué Lan animo, ut tereret tempus, ordines explicat. Consilium erat, qua fortuna rem daret, ea inclinare vires. Miraculo primo esse Romanis, qui proximi steterant, ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt: inde eques citato equo nunciat regi, abire Albanos. Tullus in re trepida duodecim vovit 5 Salios, fanaque Pallori ac Pavori. equitem, clara increpans voce, ut hostes exaudirent, redire in prælium jubet: nihil trepidatione opus esse: suo jussu circumduci Albanum exercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant. idem impeh gerendum Crev.

4

1 Publice] Publico sumptu. 2 • Invidia vulgi] Odium populi Albani, succensentis Mettio dictatori suo propterea, quod tribus militibus fortuna publicæ gentis commissa fuerat, avertit a fide et religione fœderis servandi Mettium, qui ingenio erat vano, levi, inconsiderato, fidei parum tenaci.

3 Fidenates, colonia Romana] Romulus, teste Dion. 1. II. coloniam in urbem Fidenas deduxerat ; quod suo loco prætermissum hic verbo indicat Livius. Atque non abs re fuerit monere lectorem, hoc idem et sæpe alias a nostro factitatum.

4 Erigit] Stare jubet. Ubi enim agmen sistitur, miles et corpus et hastam erigit. Sic apud nos dicitur faire alte, olim faire haut, quomodo vertit hoc loco Vigenerius.

5 Salios] Qui cognominati sunt Agonales, sive Collini, quod eorum sacrarium esset in Collino tumulo, qui vel idem fuit cum Quirinali, antiquitus Agonali monte, vel ejusdem pars. Salii autem a Numa instituti Palatini dicebantur, quod eorum sacra in Palatino monte essent. Utrorumque pares ritus erant ac cærimoniæ. Dion. 1. II.

6 Idem imperat] Magis placeret eidení.

Romani

victores.

rat, ut hastas equites erigere jubeat. Id factum magnæ parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersepsit. qui viderant, id, quod ab rege auditum erat, rati, eo acrius pugnant. Terror ad hostes transit: et audiverant clara voce dictum: et magna pars Fidenatium, 7 ut qui coloni additi Romanis essent, Latine sciebant. Itaque, ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur ab oppido, terga vertunt. Instat Tullus, fusoque Fidenatium cornu, in Veientem, alieno pavore perculsum, ferocior redit. Nec illi tulere inpetum: sed ab effusa fuga flumen objectum a tergo arcebat. Quo postquam fuga inclinavit; alii, arma foede jactantes, in aquam cæci ruebant; alii, dum cunctantur in ripis, inter fugæ pugnæque consilium obpressi. Non alia ante Romana pugna atrocior fuit.

8

XXVIII. Tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos. Mettus Tullo devictos hostes gratulatur: contra Tullus Mettum benigne adloquitur. Quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris jungere jubet : 9 sacrificium lustrale in diem posterum parat. Übi inluxit, paratis omnibus, ut adsolet, vocari ad concionem utrumque exercitum jubet. Præcones, ab extremo orsi, primos excivere Albanos. hi novitate etiam rei moti, ut regem Romanum concionantem audirent, proximi constitere. Ex composito armata circumdatur 10 Romana legio. centurionibus datum negotium erat, ut sine mora imperia exsequerentur. Supplicium Tum ita Tullus infit: Romani, si umquam ante alias ullo in de Metto bello fuit, quod primum Diis inmortalibus gratias ageretis, de

sumtum.

inde vestræ ipsorum virtuti, hesternum id prælium fuit. Dimicatum est enim non magis cum hostibus, quam, quæ dimicatio major atque' periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum. Nam, ne vos falsa opinio teneat, injussu meo Albani subiere ad montes: nec imperium illud meum, sed consilium et imperii simulatio fuit: ut nec, vobis ignorantibus deseri vos,

i ac Gron. Crev.

7 Ut qui coloni] Ut qui ad Romanos colonos in suam urbem a Romulo deductos et ipsi additi essent coloni, eodem jure quo Romani. Quod quidem postea in Antio colonia factum fuisse, disertis verbis narrat Livius VIII. 14. Hæc Jacobus Gronovius. Fatendum tamen est hic nescio quid esse salebrosum. Emendabat Tan. Faber, ut queis coloni additi Romani essent: Dujatius, ut qui coloni additi e Romanis essent. Quum Fidenatium civitas ex colonis Romanis et ex vete

rum Fidenatium reliquiis constaret, Fidenates Etrusci ab admistis sibi colonis Romanis edocti Latine plerique sciebant.

8* Quod bene vertat] Solennis bene precandi formula, usitata in incipiendis omnibus quæ sunt paulo gravioris momenti.

9 Sacrificium lustrale] Vid. not. 35. ad c. 44. infra.

10 Romana legio] Romanus exer. citus. Sic infra II. 26. Sabina legio.

[ocr errors]

into the with att

hors (celens.
Motion of the two profile.
Geganie matin, (LIB. I. CAP. XXIX.

41

averteretur a certamine animus; et hostibus, circumveniri se a
tergo ratis, terror ac fuga injiceretur. Nec ea culpa, quam
arguo, omnium Albanorum est; ducem secuti sunt: ut et vos, si
quo ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis. Mettus ille
est ductor itineris hujus, Mettus idem hujus machinator belli,
Mettus foederis Romani Albanique ruptor. Audeat deinde
talia alius, nisi in hunc insigne jam documentum mortalibus
dedero. 11 Centuriones armati Mettum circumsistunt. rex
cetera, ut orsus erat, peragit. Quod bonum, faustum, felix-
que sit populo Romano ac mihi, vobisque, Albani; populum
omnem Albanum Romam traducere in animo est; civita-
tem dare plebi; primores in patres legere; unam urbem,
unam rempublicam facere. Ut ex uno quondam in duos
populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat. Ad
hæc Albana pubes, inermis ab armatis septa, in variis vo-
luntatibus, communi tamen metu cogente, silentium tenet.
Tum Tullus: Mette Fuffeti, inquit, si ipse discere posses fidem
ac fœdera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset.
Nunc quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo sup-
plicio doce humanum genus ea sancta credere, quæ a te violata
sunt. Ut igitur paullo ante animum inter Fidenatem Roma-
namque rem ancipitem gessisti, ita jam corpus passim distrahen-
dum dabis. Exinde, 12 duabus admotis quadrigis, in currus
earum distentum inligat Mettum. deinde in diversum iter
equi concitati, lacerum in utroque curru corpus, qua inhæ-
serant vinculis membra, portantes. Avertere omnes a tanta
fœditate spectaculi oculos. Primum ultimumque illud 13 sup-
plicium apud Romanos exempli parum memoris legum hu-
manarum fuit. in aliis gloriari licet, nulli gentium mitiores
placuisse pœnas.

665. Alba diru

XXIX. Inter hæc jam præmissi Albam' erant equites, U. C. 87. qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde A. C. ductæ ad diruendam urbem. Quæ ubi intravere portas, ta non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, quum, effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi capta, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet: sed silentium triste ac tacita moestitia ita defixit omnium animos, ut, præ metu obliti quid relinquerent, quid secum ferrent,

k Mettum del. Gron.

11 Centuriones armati Mettium cir-
cumsistunt] Reduximus vocem Metti-
um, quæ in nuperis editionibus incuria
operarum omissa erat; sed exstat in
Campano, Andrea; ut et eam in MSS.
omnibus comparere testatur Jac. Gro-
novius, et habent quinque e nostris.
.. 12 Duabus.. quadrigis] Quaternis

1 Albam 1. Albani Gron.

hinc inde equis. Hic equos, non cur-
rus intelligi apparet ex eo quod se-
quitur, in currus earum.

13 Supplicium.... exempli] Sup-
plicium in quo daretur exemplum
acerbitatis ab humanitatis legibus ab-
horrens.

« IndietroContinua »