Immagini della pagina
PDF
ePub

grant.

15

deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in diminibus starent, nunc errabundi domos suas, 14 ultimum illud Albani Ro- visuri, pervagarentur. Ut vero jam equitum clamor exire mam mi- jubentium instabat, jam fragor tectorum quæ diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus, velut nube inducta omnia inpleverat; raptim quibus quisque poterat elatis, quum larem ac penates, tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent: jam continens agmen migrantium inple verat vias: et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas. vocesque etiam miserabiles exaudiebantur ; mulierum præcipue, quum obsessa ab armatis templa augusta præterirent, ac velut captos relinquerent Deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adæquat solo, unaque hora 16 quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis de dit. Templis tamen Deûm (ita enim edictum ab rege fuerat) temperatum est.

Cœlius

XXX. Roma interim crescit Albæ ruinis. duplicatur civium numerus. 17 Cœlius additur urbi mons; et, quo fremons urbi quentius habitaretur, eam sedem Tullus regiæ capit, ibique habitavit. Principes Albanorum 18 in Patres, ut ea quoque pars reipublicæ cresceret, legit Tullios", Servilios, Quin ctios", Geganios, Curiatios, Cloelios: 19 templumque 20 ordi

additus.

m Julios Gron. Crev.

14 Ultimum illud] Ultima illa vice: quemadmodum apud Curt. 1. IV. c. 43. hoc jam tertio. Vulgo editi habent ultimum illas, nempe domos, visuri. Illud legi affirmat Gronovius in scriptis omnibus et antiquioribus editis. Firmant tres e nostris codd. Vetustissimus quidem omnium habet illas; sed duæ ultimæ litteræ as a recentiore manu sunt, et alio atramento.

15 Quibus quisque poterat] Hellenismus, pro iis quæ quisque poterat. Sic 1. IV. c. 39. Quibus poterat sauciis ductis secum.

16 Quadringentorum] Sequitur Livius eundem calculum, quem Virgil. 1. En. v. 276. et Justinus, 1. XLIII. c. 1. Dionysius cum plerisque numerat annos 489. quibus Alba steterit.

17 Cœlius... mons] De hoc monte vid. quæ habent Dion. II. et III. et Tac, IV. Annal. c. 65.

18 In Patres...legit] Patriciorum ordini adscripsit; et, si qua senatoria loca vacabant, in ea allegit.

19 Templumque] Fecit curiam, quæ

n Quintios Eæd,

Hostilia appellata est, quod esset templum senatui ab se aucto. Sena tus haberi non poterat, nisi in loco ab auguribus consecrato, quod templum appellabatur.

20 Ordini ab se aucto] Eo sensu dici videtur hic auctus a Tullo ordo senatorius, quod earum gentium ab eo numerus auctus esset, ex quibus senatores legebantur. Neque enim verisimile est ipsorum senatorum numerum tunc auctum fuisse. Nam imperante Romulo, post ictum eum Tatio foedus, senatorum numerum ad ducentos accrevisse perquam probabile est. Vid. not. 14. ad c. 17. suprà. Tarquinius Priscus postea centum addidit: (vid. infra c. 35.) tuncque trecentos fuisse senatores ex Dion. 1. III. constat. Itaque quod supra dicitur, a Tullo principes Albanorum in Patres lectos fuisse, id ita intelligendum videtur, ut patriciorum ordini adscripti fuerint: nisi si qui forte loca tum in ordine senatorio vacantia expleverint.

nis.

ni ab se aucto curiam fecit, 21 quæ Hostilia usque ad patrum nostrorum ætatem adpellata est. et, ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adjiceretur, equitum decem 22 turmas ex Albanis legit. Legiones et veteres eo-10. C. 100. dem supplemento explevit, et novas scripsit. Hac fiducia A. C. 652. virium Tullus Sabinis bellum indicit, genti ea tempestate Bellum secundum Etruscos opulentissimæ viris armisque. Utrim- cum Sabi. que injuriæ factæ, ac res nequidquam erant repetitæ. Tul lus ad 23 Feroniæ fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos conprehensos querebatur. Sabini suos prius in 24 lucum confugisse, ac Romæ retentos. hæ caussæ belli ferebantur. Sabini, haud parum memores, et suarum virium partem Romæ ab Tatio locatam, et Romanam rem nuper etiam adjectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia, Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Veientes. Inde, ob residuas bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis, voluntarios traxere: et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit. 25 Publico auxilio nullo adjuti sunt, valuitque apud Veientes (nam de ceteris minus mirum est) pacta cum Romulo 26 induciarum fides. Quum bellum utrimque summa ope 27 pararent, 28 vertique in eo res videretur, utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. Pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit. ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto nuper, plurimum Romana acies valuit. Ab equitibus repente invectis turbati ordines sunt Sabinorum nec pugna deinde illis constare, nec fuga explicari sine magna cæde potuit.

29

XXXL Devictis Sabinis, quum in magna gloria magnisque opibus regnum. Tulli ac tota res Romana esset, nun

° pararetur Gron.

21 Que Hostilia] Quum diruta esset, dictatore Cæsare, decretum fuit ut instauraretur, et pro Hostilia, Julia appellaretur.

22 Turmas] Turma quasi terma di cta est, quod terdenis equitibus constaret. FESTUS.

23 Feronia] Feronia dea vel nympha fuit, de qua varii varia afferunt. Vid. Dion. II, et III. et Servium ad VII. Æn. v. 799. et VIII. v. 564.

24. Lucum] Asylum a Romulo apertum, nee adhue septo clausum, ut in dicat Dion. 1. II.,

25 Publico auxilio] Auxilio publis ce a Veientibus decreto, quod Veiens populus publico consilio mitteret.

26 Induciarum] Quæ ruptæ quidem ipso regnante Tullo fuerant, sed vi

dentur fuisse renovatæ. Vid. infra c. 42.
et ea quæ ibi annetabimus. Romulus
autem hic appellatur, quia primus
illarum auctor. Perizonius Animadv.
Histor. c. 4. scripsisse Livium censet
Pacta cum Tullo.

27 Pararent] Hæc est scriptorum
omnium lectio, teste Jac. Gronovio.
Consentiunt quatuor regii, et Sorbo-
nicus. Vulgo pararetur: parvo sane
discrimine. Sed vel ideo receden
dum non erat a vett. codicum aucto
ritate.

28 Vertique in eo res videretur] Et multum interesse ad summam belli videretur.

29* Occupat... transire.] i. e. fes tinat transire.

bano mon

te.

est:

Lapidibus ciatum regi Patribusque est, in monte Albano lapidibus pluit in Al- pluisse. Quod quum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu, 30 haud aliter quam quum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere cœlo lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quæ, velut Diis quoque simul cum patria relictis, oblivioni dederant et aut Romana sacra susceperant, aut fortunæ, ut fit, obirati, cultum reliquerant Deûm. Romanis quoque ab eodem prodigio novemdiale sacrum publice susceptum seu voce cœlesti ex Albano monte missa, (nam id quoque traditur) seu aruspicum monitu. mansit certe sollemne, ut, quandoque idem prodigium nunciaretur, feriæ per novem dies agerentur. Haud ita multo post pestilentia laboratum est. unde quum pigritia militandi oriretur, nulla tamen ab armis quies dabatur ab bellicoso rege; salubriora etiam credente militiæ quam domi, juvenum corpora esse: donec ipse quoque longinquo morbo est inTulli mor- plicitus. Tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus bus et mors. illi feroces, ut, qui nihil ante ratus esset minus regium, quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum inpleret. vulgo jam homines eum statum rerum, qui sub Numa rege fuerat, requirentes, unam opem ægris corporibus relictam, si pax veniaque ab Diis impetrata esset, credebant. Ipsum regem tradunt, volventem commentarios Numæ, quum ibi quædam occulta sollemnia sacrificia Jovi Elicio facta invenisset, 31 operatum his sacris se abdidisse: sed non rite initum aut curatum id sacrum esse; nec solum nullam ei oblatam coelestium speciem, sed ira Jovis sollicitati prava religione, fulmine ictum cum domo 32 conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et triginta.

U. C. 114.

31

XXXII. Mortuo Tullo, res, ut institutum jam inde ab A. C. 638. initio erat, ad Patres redierat: hique interregem nominaAncus Mar-verant. quo comitia habente, Ancum Marcium regem popucius rex e- lus creavit : Patres fuere auctores. Numa Pompilii regis nepos, filia ortus, Ancus Marcius erat. qui, ut regnare cœpit, et avitæ gloriæ memor, et quia proximum regnum,

lectus.

30* Haud aliter quam quum grandinem] Et vero hæc ipsa res erat : nec lapides illi quidquam aliud, quam grando in modum et magnitudinem lapidum formata.

31 Operatum] Sacrorum verbum. Virgilius, Georg. I. 339. lætis operatus in herbis.

32 Conflagrasse] Plerique scriptores, teste Dion. 1. III. Tulli mortem

Anco Marcio successori ejus adscribunt: qui captato tempore, quo turbida ac procellosa tempestas solitudinem circa regiam fecerat, cum globo amicorum irruperit, obtruncatisque rege ac conjuge filiisque ejus, ignem aliquot locis ædibus subjecerit, ac deinde in vulgus rumorem de fulmine sparserit.

rat.

cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus, aut prave cultis; longe P anti-Sacra rite quissimum ratus, sacra publica, ut ab Numa instituta erant, colenda cufacere; omnia ea ex commentariis regis 34 pontificem, in 35 album relata, proponere in publico jubet. inde et civibus otii cupidis, et finitimis civitatibus facta spes, in avi mores atque instituta regem abiturum. Igitur Latini, cum quibus, Tullo regnante, ictum fœdus erat, sustulerant animos: et, quum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt; desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. 36 Medium erat in Anco ingenium, et Numæ, et Romuli memor: et, præterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat, quum in novo, tum feroci populo; etiam, quod illi contigisset otium, sine injuria id se haud facile habiturum: tentari patientiam, et tentatam contemni: temporaque esse Tullo regi aptiora, quam Numæ. Ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellica ceremoniæ proderentur; nec gererentur solum, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu; jus ab antiqua gente Æquicolis, quod nunc feciales habent, descripsit, quo res repetuntur. Legatus, ubi ad fines eorum venit, Belli indiunde res repetuntur, capite velato 37 filo (lanæ velamen est) cendi ritus. Audi, Jupiter; inquit, audite, fines; (cujuscumque gentis sunt, nominat) 38 audiat fas. Ego sum publicus nuncius populi Romani, juste pieque legatus_venio, verbisque meis fides sit. Peragit deinde postulata. Inde Jovem testem facit:

P longeque Grou.

33 Longe antiquissimum] Rem sibi ante alias omnes curandam, providendam. Plerique scripti et omnes editi præferunt longeque. At manifestum est particulam que vacare, quod observavit Gronovius. Quum igitur idem affirmet eam abesse a duobus scriptis, non dubitavimus eradere.

34 Pontificem] Vulgati adjiciunt maximum: sed a compluribus scriptis et antiquioribus editis abest illa vox, teste J. Fr. Gronovio: nec eam agnoscunt quinque e nostris codicibus. Jac. Gronovius insuper observat non modo supra c. 20. pontificem nude et sine additamento a Livio nominari, sed et 1. II. c. 2. et c. 27. nec ante pontificis maximi mentionem reperiri apud nostrum, quam 1. III. c. 54. Quæ quum ita sint, judicavimus vocem maximum hic esse a mala manu, ac proinde tollendam.

35 Album] Tabulam gypso fortasse

I add. maximum Gron.

obductam, aut alia qua simili mate-
ria.

36* Medium erat in Anco ingenium]
In Anco ingenium erat pacis simul et
belli artibus temperatum, ex Romuli
indole, et ex Numæ, mistum.

37 Filo lana velamen est] Hæc nobis locutio suspecta est. Possis tamen exponere: velamen est e filo laneo: vel, tolerabilius fortasse, capite velato filo, id est, velatus filo caput: lana, sive e lana, velamen est. De filo vid. not. 34. ad c. 20. supra.

38 Audiat Fas] Fas lex divina est, inquit Isidor. 1. V. Orig. c. 2. jus, lex humana. Unde et Serv. ad I. Georg. v. 269. fas et jura interpretatur divina humanaque jura. Nam ad religionem, inquit, fas; jura pertinent ad homines. Hic igitur fecialis testatur ipsum Fas, sive leges divinas, quas ab iis, quibus bellum indicit, violatas esse contendit.

Si ego injuste inpieque illos homines illasque res dedier nuncio populi Romani mihi exposco, tum 39 patriæ compotem me num← quam siris esse. Hæc, quum fines suprascandit, hæc, quicumque ei primus vir obvius fuerit, hæc, portam ingre diens, hæc, forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique jurisjurandi mutatis, peragit. si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et triginta (10 tot enim sollem nes sunt) peractis, bellum ita indicit: Audi, Jupiter, et tu, Juno, Quirine, Diique omnes cœlestes, vosque terrestres, vosque inferni, audite. Ego vos testor, populum illum (quicumque est, nominat) injustum esse, neque jus persolvere. Sed de istis rebus in patria majores natu consulemus, quo pacto jus nostrum adipiscamur. " Cum his nuncius Romam ad consulendum redit. Confestim rex his ferme verbis Patres consulebat: 12 Quarum rerum, litium, caussarum condixit pater patratus poApuli Romani Quiritium patri patrato priscorum Latinorum hominibusque priscis Latinis, quas res dari, fieri, solvi oportuit, quas res nec dederunt, nec fecerunt, nec solverunt, dic, inquit ei, quem primum sententiam rogabat, quid censes? Tum ille: Puro pioque duello quærendas censeo, itaque consentio, consciscoque. Inde ordine alii rogabantur: quandoque pars major eorum, qui aderant, in eamdem sententiam ibat, " bellum erat consensu Fieri solitum, ut fecialis 15 hastam ferratam, aut sanguineam præustam ad fines eorum ferret, et, non minus tribus puberibus præsentibus, diceret: Quod populi priscorum Latinorum hominesque prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod poTsinas Gron. Crev. $ consensum Crev. Gronoviana tollit interpunctionem majorem post consensu.

39 Patria compotem me nunquam sinas esse] Tres optimi e nostris codd. pro sinus habent siris, id est, siveris: ut voluit Gronovius.

40 Tot enim solennes sunt] Tot
enim sunt jure fecialium præscripti
dies, quos elabi necesse sit antequam
bellum indicatur.

41 Cum his] His peractis.
42 Quarum rerum] Supple gratia,
causa, hoe sensu: Quibus de rebus
convenit patri patrato populi Romani
cum patre patrato priscorum Latino-
rum, (in illo nempe fædere, quod reg-
nante Tullo ictum esse cum Latinis
initio capitis hujus Livius memoravit)
.... quas quidem res nec fecerunt
... de iis dic, quid censes?

48 Consentio] Supple bellum: i. e.
mea sententia bellum indici et fieri
decerno Populus nempe jubebat
bellum, senatus consentiebat, ut pa-

43

tet ex formula indicendi belli, quæ infra sequitur, et ex c. 6. 1. VIII. Consensit et senatus bellum.

44 Bellum erat consensum] Hane optimam lectionem unius codicis a Gronovio inspecti audacter recepimus. Bellum consensum eadem figu ra dicitur, qua bellum consentio, consensit et senatus bellum. Participium autem consensus reperitur apud Gellium, 1. XV. c. 26. Distinctionem quoque mutavimus eodem auctore Gronovio, et novæ periodi initium fecimus ab his verbis fieri solitum. Vulgati habent: bellum erat consensu fieri solitum, ut fecialis.

45 Hastam... sanguineam] Vel e sanguineo frutice, de que Plinius 1. XVI. c. 18. vel sanguine cruentatam. Vid. Turneb. Advers. 1. VIII. c. 23. et 1. XI. c. 17.

« IndietroContinua »