Immagini della pagina
PDF
ePub

locat.

XLII. Nec jam 8 publicis magis consiliis Servius, quam privatis, munire opes. et ne, qualis Anci liberûm animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se 9 Tarquinii liberûm esset, duas filias juvenibus regiis, Lucio atque Arunti Tarquiniis, jungit. 10 Nec rupit tamen fati necessi-Filias Tartatem humanis consiliis, quin invidia regni etiam inter quiniis coldomesticos infida omnia atque infesta faceret. Peropportune ad præsentis quietem status bellum cum Veientibus (1 jam enim induciæ exierant) aliisque Etruscis sumtum. In eo bello et virtus et fortuna enituit Tullii. fusoque ingenti hostium exercitu, haud dubius rex, seu Patrum, seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. Adgrediturque inde ad pacis longe maximum opus. Ut, quemadmodum Numa divini auctor juris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis 13 ordinumque, quibus inter gradus dignitatis fortunæque aliquid interlucet, posteri fama ferrent. 14 Censum enim instituit, rem saluberrimam U. C. 197. tanto futuro imperio: ex quo belli pacisque munia non A. C. 555. viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent. Tum instituit. classes 15 centuriasque et 16 hunc ordinem ex censu descripsit, vel paci decorum, vel bello.

12

XLIII. Ex iis, qui centum millium 17 æris, aut majo

sad del. Eæd.

8. Publicis ... consiliis] Consiliis, quæ ad parandas sibi publice, apud senatum, apud populum, vires spectarent. Privatis, quæ privatas insidias, per domestica necessitudinum et affinitatum munimenta, præcaverent.

9 Tarquinii liberûm] Vid. quæ infra annotabimus ad c. 46.

10 Nec rupit tamen fati necessitatem..., quin] Fati necessitas potentior fuit humanis consiliis: nec potuit Servius impedire, quin....

11 Jam.. induciæ exierant] Jamdudum exierant, si eæ intelligantur induciæ, quas in centum annos Romulus fecerat: quum ab ipsius morte centum jam et quadraginta anni effluxerint. Dicamus ergo eas fuisse regnante Tullo instauratas. Vid. sup. c. 30.

12 Aggrediturque inde pacis longe maximum opus] Sex codices Gronovio inspecti habent ad pacis: quibus accedunt duo e nostris. In eo, qui est omnium quos tractavimus antiquissimus, non exstat rẻ ad, sed aliquo spatiolo dividuntur voces inde pacis, ut appareat voculam illam erasam fuis

se.

13 Ordinumque] Variorumque ordinum, in quos pro vario dignitatis fortunæque gradu distributi cives, non jam permixti aut confusi, sed eleganter a sese mutuo distincti conspiciuntur.

14 Censum.. instituit] Jussit cives omnes dare nomina, et æstimare pecunia possessiones suas, addito juramento, se vere illas et bona fide æstimasse; adscriptis ætatis annis, et parentum nominibus, atque etiam liberorum et conjugum; ad hæc, quam quisque regionem urbis, quemve pagum incoleret. Census quinto quoque anno exeunte agi debebat. Fuere et alia præclara Servii instituta, quæ a Livio prætermissa fuse memorat Dion. 1. IV.

15 Centurias] Sic dictas, non a centenario civium numero, quem omnes fortasse aliquanto, pleræque multis partibus excedebant; sed exemplo sumpto ab equestribus centuriis, quæ initio centum equitibus constabant.

16 Hunc ordinem] Qui hodieque manet.

17 Eris] Assium libralium. Igitur primæ classis census, si millesima

Censum

Classes, rem, censum haberent, octoginta confecit centurias, quadragenas 18 seniorum ac juniorum. Prima classis omnes adpellati. Seniores, ad urbis custodiam ut præsto essent: juvenes, ut foris bella gererent. arma his imperata, galea, clipeum, ocreæ, lorica; omnia ex ære. hæc ut tegumenta corporis essent. tela in hostem, hastaque et gladius. Additæ huic classi 19 duæ fabrûm centuriæ, quæ sine armis stipendia facerent. datum munus, ut machinas in bello ferrent. Secunda classis intra centum usque ad quinque et septuaginta millium censum instituta; et ex his, senioribus junioribusque, viginti conscripte centuriæ: arma imperata, 20 scutum pro clipeo, et præter loricam omnia eadem. 21 Tertiæ classis in quinquaginta millium censum esse voluit. totidem centuriæ et hæ, eodemque discrimine ætatium, factæ: nec de armis quidquam mutatum; ocreæ tantum ademtæ. In quarta classe census quinque et viginti millium, totidem centuriæ factæ. arma mutata, 22 nihil præter hastam et verutum datum. Quinta classis aucta, centuriæ triginta factæ fundas lapidesque missiles hi secum gerebant. 23 in his 24 adcensi, cornicines, 25 tibicinesque, in tres

[ocr errors]

æris ad argentum proportio servetur,
æstimari poterit marcis, seu selibris
argenti Parisiensibus 156. cum dua-
bus unciis: secundæ, 117. cum tribus
semunciis tertiæ, 78. cum una un-
cia: quartæ, 39. cum una semuncia:
quintæ, 17. cum tribus semunciis.
Rationes hujus æstimationis attuli-
mus in disputatione de ponderibus et
pecuniis. Ille autem census intelli-
gendus est, non de reditu annuo, sed
de sorte ipsa bonorum uniuscujusque
classis.

18 Seniorum] Qui sextum et qua-
dragesimum ætatis annum attigis-
sent. Juniorum, a decimo septimo
ætatis anno ad quadragesimum sex-
tum. Vid. A. Gell. T. X. c. 28. Hac
de re accurate disputat Lipsius 1. I. de
Militia Rom. Dial. 2.

19 Duæ fabrúm centuriæ] Has Dionysius secundæ classi, yerius fortasse, attribuit.

20 Scutum pro clypeo] Clypeus rotundus et brevior. Scutum, teste Polyb. 1. VI. formæ oblongæ, quatuor pedes longum, latum duos cum semisse, ut totum corpus protegeret: ideoque datum secundæ classi, quæ loricam non haberet. Posteaquam Romani milites stipendium de publico accepere, scuta omnibus data fuisse auctor est Liv. VIIL 8.

centurias in, id est usque ad quinquaginta millium consum esse voluit. Vox centurias hic supplenda est, quomodo centuriæ infra, ut secundæ classis vocarentur. Possis quoque delere

voculam in.

22 Nihil præter hastam et verutum] Probabilius arma assignat Dionysius huic classi, scutum, hastam, et gladium. Neque enim verisimile videtur duas classes, et quidem numerosissimas, levi armaturæ attributas fuisse. Et fortasse hic pro verutum legendum est scutum.

23 In his] In harum triginta centuriarum numero inclusi. Sic enim tota universarum centuriarum summa numerum imparem servabit: quod Servium voluisse verisimile est, ut ultima centuria sperare posset futurum, ut divisis æqualiter in duas partes ceterarum omnium sententiis, suffragio suo res tota inclinaretur. Id enim etsi vix, ac ne vix quidem futurum erat, tamen spes illa omnino præcidenda infimæ plebi non fuit, ut mitius acciperet immutatum suffra giorum ordinem. Dionysius, nulla accensorum facta mentione, duas cornicinum tubicinumque centurias addit triginta hujusce classis centuriis.

24 Accensi] Quinam hi sint accensi 21 Tertiæ classis] Tertia classis in unam peculiarem centuriam con

2.0

18. 20. 2

30

[blocks in formation]

conturias distributi. 26 Undecim millibus hæc classis censebatur. Hoc minor census reliquam multitudinem habuit. inde una centuria facta est inmunis militia. Ita pedestri exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit centurias. 27 Sex item alias centurias tribus ab Romulo institutis sub iisdem, quibus inauguratæ erant, nominibus fecit. Ad equos emendos 28 dena ^ millia æris ex publico data; 29 et, quibus equos alerent, viduæ adtributæ, quæ bina millia æris in annos singulos penderent. Hæc omnia in dites a pauperibus inclinata onera. Deinde est honos additus. non enim (ut ab Romulo Suffragia. traditum ceteri servaverant reges) viritim suffragium cadem vi eodemque jure promiscue omnibus datum est: sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur, et vis omnis penes primores civitatis esset. Equites enim vocabantur primi; octoginta inde primæ classis centuriæ: ibi 30 si variaret, quod raro incidebat, ut secundæ classis vocarentur: nec fere umquam infra ita descenderent, ut ad infimos pervenirent. Nec mirari oportet, hunc ordinem,

28 Dena millia æris] Quæ æstimari possunt marcis argenti 16. cum quinque unciis. Lina millia æris, 3. cum una uncia.

29 Et quibus equos alerent, viduæ attribute] Quis unquam sic locutus est? viduæ quibus alerent equos. Recte Gronovius videtur reponere: et qui equos alerent, id est, ut haberent in sumptum, quo alerent equos. Sie Cicero, 1. XI. ad Att. ep. 11. ut sit qui utamur, et XIII. 23. habere qui utar.

tributi, haud facile est decernere. alias fecit e tríbus ab Romulo institu-
Accensos colligitur ex Festo in vocibus tis. Eadem tamen iis nomina serva-
Adcensi et Adscriptitii, et ex Varrone, vit, quibus inauguratæ erant. Itaque
1. II. de vita pop. Romani, dictos dicebantur Ramnenses primi, Ram-
eos fuisse, qui legionibus adscribi et nenses secundi; Titienses primi, &c.
accenseri solerent, extra numerum quod diserte docet Festus.
censumque legionum, ut in demortu-
orum locum subrogarentur, interim
inter leviter armatos pugnaturi. Hinc
accensos in legione commemorat Li-
vius, VIH. 8. qui leviter armati erant,
et in postremam aciem rejiciebantur.
Ex his quoque dabantur adjutores
centurionibus, teste eodem Varrone
ibidem. Nominabantur accensi sive
adcensi, propterea quod ad censum
legionum additi forent. Sed hic quæ-
rimus speciale aliquod ministerium,
quod qui exercerent, possent cum
cornicinibus tubicinibusque compa-
rari. Accensi etiam fuere in magi-
stratuum apparitoribus, ducto, ut vi-
detur, et nomine, et ipsa re ab accen-
sis illis militaribus. Videndum an
credi debeat hos, qui et imperatorum
in bello et magistratuum in urbe im-
periis exequendis præsto essent, fuisse
in unam peculiarem centuriam con-
jectos, et de iis hoc loco agere Li-
vium.

25 Tibicines] Magis placeret tubicines. Dionys. habet Zákriors.

26 Undecim millibus] Dionysius, duodecim millibus et quingentis. +27 Sex item] Præter duodecim superiores centurias equiturn, sex item

30 Si variaret] Si in diversas partes irent prima illa suffragia..., mos fuit, sive oportebat, ut secundæ classis centuriæ vocarentur. Sin autem consentirent octodecim equitum, et octoginta primæ classis centuriæ, nihil jam opus erat reliquas classes ad suffragium vocari. Fuerunt enim omnino ad Livii mentem centuriæ 191. ex Dionysii autem sententia, 193. Utroque autem modo prima classis sola cum equitum centuriis ceteras omnes classes numero suffragiorum vincebat.

31 Nec mirari oportet] Nec mirari oportet hanc centuriarum descriptionem, quæ nunc est, non quadrare ad

qui nunc est, post expletas quinque et triginta tribus, 32 duplicato earum numero, centuriis juniorum seniorumque, ad

centurias seniorum juniorumque secundum institutam ab Servio summam, postquam, expletis quinque et triginta tribubus, prope duplicatus est earum, nempe tribuum, numerus. Servius enim, quadrifariam urbe divisa regionibus collibusque, tribus appellavit eas partes, quæ habitaban tur: ita ut hæ Servianæ tribus regionibus et locis descriptæ sint, non etiam generibus hominum, quorum habita ratio fuerat in antiquis tribubus Ramnensium, Titiensium, Lucerum. (Vid. not. 96. ad c. 13. supra.) Tribus igitur a Servio institutæ nihil quidquam ad centuriarum distributionem numerumque initio pertinu ere. At postea in iis centuriæ incluUnde factum est, ut aucto tribuum numero, augeri necesse fue rit et centuriarum numerum. His autem tribubus, in quas urbs divisa erat, quæque ideo urbanæ dicebantur, nomina indidit Servius ducta a regionibus urbis, quæ unicuique assignatæ erant: Palatinamque, Suburranam, Collinam, et Esquilinam vocavit.

sæ sunt.

32 Duplicato] Quatuor tribus urbanas instituit Servius. Universum quoque agrum Romanum pariter divisit: quot vero in partes, non satis inter auctores constat. Ceterum, quum Livius tribus unam et viginti factas scribat anno u. c. 259. 1. II. c. 21. adjecta tum, ut videtur, Claudia tribu, nec antea mentionem fecerit aucti tribuum numeri; eundemque tribuum numerum appellet in judicio Coriolani Dionysius, 1. VII. admodum verisimile est viginti tribus a Servio relictas: quo ex numero si demas urbanas quatuor, efficitur rusticas tribus sexdecim initio fuisse. Quæ autem tribus, quum initio viginti fuerint, ad quinque et triginta postea excrevere, earum haud immerito dici potest duplicatus quodammodo numerus.

Explicatis jam singulis pene difficillimi hujus loci vocibus, explanandum superest, quid sit id quod hic paucissimis verbis, atque adeo obscure a Livio indicatur. Ceterum, ut in re pervetusta, cujusque levia admodum apud antiquos scriptores vestigia extent, expectandum non est, ut plana omnia et aperta faciamus.

Si qua in eam rem aut certa plane, aut saltem probabilia ex veterum mo numentis eruerunt doctissimi viri, Sigonius, Gruchius &c. ea afferemus. Primo igitur docet Livius institutum ab Servio circa centurias, et classes, et comitia centuriata, ordinem immutatum postea fuisse: quod idem testatur Dionysius, qui etiam addit mutationem illam ejusmodi fuisse, ut rem in causam plebis inclinaret. 2°. Ex verbis Livii colligere possumus illam mutationem ex eo ortam esse, quod, centuriis in tribus postmedum inclusis, augeri non potuerit tribuum numerus, quin simul et centuriarum numerus augeretur. Quod quidem centuriæ factæ sint tribuum partes, id aliunde etiam probatur: tum ex eo quod quæ centuriæ a Livio appellantur, (XXIV. 7. Aniensis juniorum: XXVI. 22. Veturia juniorum, et Veturia senjorum: XXVII. 6. Galeria juniorum) ea omnes tribubus sint cognomines: tum ex eo quod passim in comitiis centuriatis mentio occurrit tribuum; ut apud nostrum, 1. V. c. 18. apud Cic. II. Agraria, n. 4. tum ex eo denique, quod Cicero pro Plancio, n. 49. centuriam vocet par tem tribus. 3o. Probabile videtur non ita auctum esse centuriarum numerum, ut singulæ classes pro portione crescerent: sed additamentum illud ita divisum fuisse, ut prima classis suffragiorum numero reliquas universas vincere desineret. Id suadere videtur locus insignis e Phil. II. n. 82. in quo Cicero narrat Dolabellæ comitiis non primam modo, sed et secundam classem ad suffragia vocatam fuisse. Admodum enim verisimile est his comitiis nullam varietatem in suffragiis primæ classis fuisse, quum dictator Cæsar Dolabellam consulem esse juberet, ut Cicero testatur ejusdem orationis n. 80. Si ergo his temporibus prima classis plures centurias etiamnum habuisset, quam ceteræ quatuor universæ, nihil fuisset opus, ut secunda classis in suffragia mitteretur. 4°. De tempore, quo centuriæ ad tribuum divisionem traductæ fuere, nibil certi afferre possumus: nisi quod hæc mutatio facta videtur esse ante annum u. c. 358. quo Livius in comitiis centuriatis jure-vocatarum tribuum mentionem

[ocr errors]

institutam ab Ser. Tullio summam non convenire. quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibusque, quæ habitabantur partes, Tribus eas adpellavit; ut ego arbitror, ab tributo: nam ejus quoque æqualiter ex censu conferendi ab ́eodem inita ratio est. Neque hæ tribus ad centuriarum distributionem numerumque quidquam pertinuere.

dit.

XLIV. Censu perfecto, quem maturaverat metu legis Servius lusde 3 incensis latæ cum vinculorum minis mortisque, edixit, trum conut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis, 34 in campo Martio prima luce adessent. Ibi instructum exercitum omnem 35 suovetaurilibus lustravit. idque conditum lustrum adpellatum, quia is censendo finis factus est. Millia octoginta eo lustro civium censa dicuntur. Adjicit 36 scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, Numerus eorum, qui ferre arma possent, eum numerum fuisse. Ad civium.

eam multitudinem urbs quoque amplificanda visa est. Addit duos colles, Quirinalem Viminalemque. inde 37 deinceps Urbs amauget Esquilias: ibique ipse, ut loco dignitas fieret, ha- plificata. Aggere et fossis et muro circumdat urbem. ita

38

bitat.

facit, 1. V. c. 18. 5o. Denique, si quis quærat, quonam modo centuriæ in tribubus includi potuerint, quum centuriæ ex censu, tribus ex regionibus descriptæ essent; respondebimus nullius non ordinis ac census homines in unaquaque tribu fuisse, quum tribus non generibus hominum, sed regionibus descriptæ essent. Igitur quicunque in Palatina tribu, v. g. censum primæ classis haberent, ii in duas aut plures centurias distribuebantur: similiter ii qui secundæ, tertiæ &c. classium censum haberent. At rem ulterius persequi, numerumque centuriarum in unaquaque tribu inclusarum statuere velle, prorsus divinare est. Fuit et alia mutatio circa suffragiórum ordinem, sed quæ nihil ad hunc locum pertineat. Vid. c. 18. 1. V.

33 Incensis] Iis qui censi non fuis

sent.

34 In campo Martio] In agro urbem inter et Tiberim sito: quem postea campum Martium appellatum fuisse Livius memorat, II. 5. Vid. quæ an. notabimus ad hunc locum.

35 Suovetaurilibus] Circumductis ter circum exercitum verre, ariete, tauro; deinde Marti immolatis. Pro verre Dionysius habet hircum. Sed eum refellere videtur ipsa suovetaurilium appellatio. Supra c. 28. mentio jam facta est lustralis sacrificii, quod

fortasse idem est cum his suovetaurili-
bus. Alia reperitur appellatio hujus
sacrificii, solitaurilia: qua de voce
vid. Festum.

Eum plus

36 Scriptorum antiquissimus Fabius
Pictor] Eorum qui historiam apud
Romanos scripsere, antiquissimus:
qui tamen recens admodum auctor
videbitur, si comparetur ad primordia
urbis Romæ. Vixit enim secundi Pu-
nici belli temporibus, ut testatur Li-
vius infra, XXII. 7. Scripsisse eum
Græce tradit Dionys. 1. I. Latine, do-
cet Cicero, II. de Ór. 53. et I. de Leg.
6. ut videatur utraque lingua idem
argumentum tractasse.
æquo favisse Romanis in historia, et
interdum studiosiorem fuisse patriæ,
quam veritatis, arguit Polyb. I. 14.
et III. 8. et 9. Ceterum, etsi nemo
ante eum Romanus justam historiam
condiderat, tamen Fasti, Commen-
tarii, Annales a pontificibus compo-
nebantur, de quibus vid. nostrum,
IV. 3. et ea quæ ibi annotabimus.
37* Deinceps] Continuo ordine.
mons Esquilinus Viminali

Etenim
proximus est.

38 Auget Esquilias] Additis ædificiis et incolis. Esquiliæ autem fortasse appellationem acceperant ab Esculis, quomodo mons Viminalis, idemque Fagutalis, a viminibus et fagis; itemque mons Querquetulanus, qui postea Cælius, a quercetis.

« IndietroContinua »