Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

lasunt: Epistolae ad Lucilium, a LXXXII ad finem.

LIPSIAE

SUMTIRUS ET TYPIS

CAR. TAUCHNITIL

1832.

GODLEIAN

12 JAN 1928

KIBRARY

L. ANNAEI SENECAE AD LUCILIUM

-EPISTOLAE.

EPISTOLA LXXXII.

Contra delicias, et mollem vitam: itemque otium ignavum. Studiis id dedicandum esse: et prasertim philosophiae, quae muniat contra metus et externa omnia mala, contra ipsam mortem.

Desii iam de te esse solicitus. Quem, inquis, deorum sponsorem accepisti? Eum scilicet qui neminem fallit, animum, recti ac boni amatorem. In tuto pars tui melior est. Potest fortuna tibi iniuriam facere: quod ad rem magis pertinet, non timeo ne tu facias tibi. I, qua coepisti, et in isto te vitae habitu compone, placide, non molliter. Male tibi esse malo, quam molliter. Hoc sic accipe, quemadmodum a populo solet dici, dure, aspere, laboriose. Audire solemus sic quorundam vitam laudari, quibus invi detur: Molliter vivit. Hoc dicunt, malus est. 2. Paulatim enim effeminatur animus, atque in similitudinem otii sui et pigritiae, in qua iacet, solvitur. Quid ergo? viro non vel obrigescere satius est? Deinde delicati timent mortem, cui vitam suam fecere similem. Multum interest inter otium, et conditivum. Quid ergo, inquis? non satius est vel sic iacere, quam istis officiorum vorticibus volutari? Vtraque res letalis est, et contractio et torpor. Puto, aeque qui SENECA Vol. 1V. A

in odoribus iacet, mortuus est, quam qui rapitur unco. 3. Otium sine literis mors est, et hominis vivi sepultura. Quid denique prodest secessisse, tanquam non trans maria nos solicitudinum causae persequantur? Quae latebra est, in quam nɔn intret metus mortis? Quae tam munita et in altum subducta vitae quies, quam non dolor territet? Quocunque te abdideris, mala humana circumstrepent. 4. Multa extra sunt, quae eircumeunt nos, quo aut fallant, aut urgeant: multa intus, quae etiam in media solitudine exaestuant. Philosophia circumdanda est, inexpu. gnabilis murus, quem fortuna multis machinis lacessitum non transit. In insuperabili loco stat animus, qui externa deseruit, et arce se sua vindicat: infra illum omne telum cadit. Non habet, ut putamus, fortuna longas manus: neminem occupat, nisi haerentem sibi. 5. Itaque quantum possumus, ab illa resiliamus: quod sola praestabit sui naturaeque cognitio. Sciat quo iturus sit, unde ortus: quod illi bonum, quod malum sit: quid petat, quid devitet: quae sit illa ratio, quae appetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia compescitur. Haec quidam putant ipsos etiam sine philosophia repressisse: sed quum securos aliquis casus expertus est, exprimitur sera confessio. 6. Magna verba excidunt, quum tortor poposcit manum, quum mors propius accessit. Possis illi dicere: Facile provocabas mala absentia; ecce dolor, quem tolerabilem esse dicebas: ecce mors, quam contra multa animose locutus es: sonant flagella, gladius micat:

Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo. 7. Faciet autem illud firmum assidua meditatio, si non verba exercueris, sed animum, si contra mortem te praeparaveris; adversus quam non exhortabitur, nec attollet, qui cavillationibus tibi persuadere ten

taverit, mortem malum non esse. Libet enim, Lucili virorum optime, ridere ineptias Graecas, quas nondum, quamvis mirer, excussi. Zeno noster hac collectione utitur: Nullum malum gloriosum est: mors autem gloriosa est: mors ergo non est malum. 8. Profecisti! liberatus sum metu: post haec, non dubitabo porrigere cervicem! Non vis severius loqui, nec morituro risum movere? Non mehercule facile tibi dixerim, utrum ineptior fuerit, qui se hac interrogatione iudicavit mortis metum exstinguere: an qui hoc tanquam ad rem pertineret, conatus est solvere. Nam et ipse interrogationem contrariam opposuit, ex eo natam, quod mortem inter Indifferentia ponimus, quae adiάpoga Graeci vocant. 9. Nihil, inquit, indifferens gloriosum est: mors autem gloriosum est: ergo mors non indifferens. Haec interrogatio vides ubi obrepat. Mors non est gloriosa, sed fortiter mori gloriosum est: et quum dicit, Indifferens nihil gloriosum est: concedo tibi ita, ut dicam, nihil gloriosum esse, nisi circa Indifferentia tamquam indifferentia esse dico, id est nec bona, nec malá, morbum, dolorem, paupertatem, exsilium, mortem: nihil horum per se gloriosum est, nihil tamen sine his. 10. Laudatur enim non paupertas, sed is quem non submittit, nec incurvat: laudatur non exsilium, sed qui hoc non dofuit: laudatur non dolor, sed ille quem nihil coegit dolor. Nemo mortem laudat, sed eum cui mors ante abstulit animum, quam conturbavit. Omnia ista per se non sunt honesta, nec gloriosa: sed quidquid virtus ex illis adiit tractavitque, honestum et gloriosum facit. 11. Illa in medio posita sunt: interest, utrum malitia illis an virtus manum admoverit. Mors enim illa, quae in Catone gloriosa est, in Bruto statim turpis est et erubescenda. Hic est enim Brutus, qui quum periturus mortis moras quaereret, ad exoneraudum ventrem

« IndietroContinua »