Immagini della pagina
PDF
ePub

coepimus annotare, quis rem aliquam generoso animo fecisset et magno impetu. 10. Sed semel hunc vidimus in bello fortem, in foro timidum; animose paupertatem ferentem, humiliter infamiam: factum laudavimus, contemsimus virum. Alium vidimus adversus amicos benignum, adversus inimicos temperatum, et publica et privata sancte ac religiose administrantem: non deesse ei, et in his quae tōleranda erant, patientiam, et in his quae agenda, prudentiam. Vidimus ubi tribuendum esset, plena ma'nu dantem: ubi laborandum, pertinacem et obnoxium, et lassitudinem corporis animo sublevantem. 11. Praeterea idem erat semper, et in omni actu par sibi, iam non consilio bonus, sed more eo perductus, ut non tantum recte facere posset, sed nisi recte facere non posset. Intelleximus in illo perfectam esse virtutem: hanc in partes divisimus. Oportebat cupiditates refraenari, metus comprimi, facienda provideri, reddenda distribui: 12. comprehendimus temperantiam, fortitudinem, prudentiam, iustitiam, et suum cuique dedimus officium. Ex quo ergo virtutem intelleximus? Ostendit illam nobis ordo eius, et decor, et constantia, et omnium inter se actionum concordia, et magnitudo super omnia efferens sese. Hinc intellecta est illa beata vita, secundo defluens cursu, arbitrii sui tota. Quomodo ergo hoc ipsum nobis apparuit? Dicam. 13. Nunquam vir ille perfectus adeptusque virtutem, fortunae maledixit: nunquam accidentia tristis excepit; civem esse se universi et militem credens, labores velut imperatos subiit. Quidquid inciderat, non tanquam malum aspernatus est, et in se casu delatum, sed quasi delegatum sibi. Hoc qualecunque est, inquit, meum est: asperum est, durum est: in ipso navemus ope14. Necessario itaque magnus apparuit, qui nunquam malis ingemuit, nunquam de fato suo que.

ram.

stus est, fecit multis intellectum sui, et non aliter quam in tenebris lumen effulsit: advertitque in se omnium animos, quum esset placidus et lenis, et humanis divinisque rebus pariter aequus. Habebat perfectum animum, ad summam sui adductus, supra quam nihil est nisi mens Dei, ex qua pars et in hoc pectus mortale defluxit: 15. quod nunquam magis divinum est, quam ubi mortalitatem suam cogitat, et scit in hoc natum hominem, ut vita defungeretur: nec domum esse hoc corpus, sed hospitium, et quidem breve hospitium, quod relinquendum est, ubi te gravem esse hospiti videas. Maximum, inquam, mi Lucili, argumentum est animi ab alteriori venientis sede, si haec in quibus versatur, humilia iudicat, et angusta, si exire non metuit. Scit enim quo exiturus sit, qui, unde venerit, meminit. 16. Non videmus, quam multa nos incommoda exagitant, quam male nobis conveniat hoc corpus? Nunc de ventre, nunc de capite, nunc de pectore ac faucibus querimur: alias nervi nos, alias pedes vexant: nunc deiectio, nunc destillatio: aliquando superest sanguis, aliquando deest: hinc atque illinc tentamur, et expellimur. Hoc evenire solet in alieno habitantibus. 17. At nos, corpus tam putre sortiti, nihilominus aeterna proponimus, et in quantum potest aetas humana protendi, tantum spe occupamus, nulla contenti pecunia, nulla potentia. Quid hac re fieri impudentius, quid stultius potest? Nihil satis est morituris, immo morientibus. Quotidie enim propius ab ultimo stamus, et illo, unde nobis cadendum est, hora nos omnis impellit. Vide in quanta caecitate mens nostra sit! 18. Hoc quod futurum dico, cummaxime fit, et pars eius magna iam facta est. Nam quod viximus tempus, eo loco est, quo erat antequam viximus. Erramus autem, qui ultimum timemus diem: quum tantundem in mortem singuli conferant. Non

ille gradus lassitudinem facit, in quo defecimus, sed ille profitetur. Ad mortem dies extremus pervenit, accedit omnis. Carpit nos illa, non corripit. 19. Ideo magnus animus, conscius sibi melioris naturae, dat quidem operam, ut in hac statione, qua positus est, honeste se atque industrie gerat: ceterum nihil horum quae circa ipsum sunt, suum iudicat, sed ut commodatis utitur, peregrinus et properans. Quum aliquem huius viderimus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis, utique si hanc, ut dixi, magnitudinem veram esse ostendebat aequalitas? Veri tenor permanet, falsa non durant. 20. Quidam alternis Vatinii, alternis Catones sunt: et modo parum illis severus est Curius, parum pauper Fabricius, parum frugi et contentus vili Tubero: modo Licinium divitiis, Apicium coenis, Macenatem deliciis provocant. Maximum indicium est malae mentis, fluctuatio, et inter simulationem virtutum, amoremque vitiorum, assidua iactatio.

21.

- habebat saepe ducentos, Saepe decem servos: modo reges atque tetrarchas, Omnia magna, loquens: modo, sit mihi mensa tripes, et

Concha salis puri, et toga, quae defendere frigus,
Quamvis crassa, queat. Decies centena dedisses
Huic parco paucis contento: quinque diebus
- Nil erat in loculis.

22. Omnes isti tales sunt, qualem hunc describit Horatius, nunquam eundem, nec similem quidem sibi. Adeo in diversum aberrat. Multos dixi: prope est ut omnes sint. Nemo non quotidie et consilium mutat, et votum. Modo uxorem vult habere, modo amicam: modo regnare vult, modo id agit, ne quis sit officiosior servus: modo dilatat se usque ad invidiam, modo subsidit, et contrahitur infra humilita tem vere iacentium: nunc pecuniam spargit, nunc

rapit. 23. Sic maxime coarguitur animus imprudens: alius prodit atque alius, et (quo turpius nihil iudico) impar sibi est. Magnam rem puta, unum hominem agere. Praeter sapientem autem nemo unum agit: ceteri multiformes sumus. Modo frugi tibi videbimur et graves, modo prodigi et vani. Mutamus subinde personam, et contrariam ei sumimus, quam exuimus. Hoc ergo a te exige, ut qualem institueris praestare te, talem usque ad exitum serves. Effice, ut possis laudari: si minus, ut agnosci. De aliquo, quem vidisti heri,merito dici potest: His quis est? Tanta mutatio est.

EPISTOLA CXXI.

Aliquid pro argutiis praetendit: tum proponit, An omuibus animalibus constitutionis suae sensus? id est, sponte et na tura eant, quo debent et sunt facta. Dicit csse, et exemplis rationibusque varie docet.

Litigabis, ego video, quum tibi hodiernam quaestiunculam, in qua satis diu haesimus, exposuero. Iterum enim clamabis, Hoc quid ad mores? Sed exclama, dum tibi primum alios opponam, cum quibus litiges, Posidonium et Archidemum. Hi iudicium accipient, deinde dicam. 2. Non quidquid morale est, bonos mores facit. Aliud ad hominem alendum pertinet, aliud ad exercendum, aliud ad vestiendum, aliud ad docendum, aliud ad delectandum. Omnia tamen ad hominem pertinent, etiamsi non omnia meliorem eum faciunt. Mores alia aliter attingunt. Quaedam illos corrigunt et ordinant, quaedam naturam eorum et originem scrutantur. 3. Quum quaeritur, quare hominem natura produxerit, quare praetulerit animalibus ceteris, longe me iudicas mores reliquisse? Falsum est. Quomodo enim scies, qui habendi sint, nisi, quid homini sit optimum, inveneris? nisi naturam eius inspexeris? Tunc demum intelliges, quid faciendum tibi, quid vitandum sit,

quum didiceris, quid naturae tuae debeas. Ego, inquis, volo discere, quomodo minus cupiam, minus timeam. 4. Superstitionem mihi excute: doce leve esse vanumque hoc, quod felicitas dicitur: unam illi syllabam facillime accedere. Desiderio tuo satisfaciam, et virtutes exhortabor, et vitia converberabo, licet aliquis nimium immoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam, et affectus efferatissimos inhibere, et voluptates ituras in dolorem compescere, et votis obstrepere. 5. Quidni? quum maxima malorum optaverimus, et ex gratulatione natum sit quidquid obloquimur. Interim permitte mihi, ea, quae paulo remotiora videntur, excutere. Quaerebamus, an esset omnibus animalibus constitutionis suae sensus? Sensum autem esse, ex eo maxime apparet, quod membra apte et expedite movent, non aliter quam in hoc erudita. Nulli non partium suarum agilitas est. Artifex instrumenta sua tractat ex facili: rector navis scit gubernaculum flectere: 6. pictor colores, quos ad reddendam similitudinem multos variosque ante se posuit, celerrime denotat, et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat. Sic animal in omnem usum sui mobile. Mirari solemus saltandi peritos, quod in omnem significationem rerum et effectuum parata illorum est manus, et verborum velocitatem gestus assequitur. Quod illis ars praestat, his natura. 7. Nemo aegre molitur artus suos, nemo in usu sui haesit: ad hoc edita, protinus faciunt. Cum hac scientia prodeunt, instituta nascuntur. Ideo, inquit, partes suas animalia apte movebunt, quia, si aliter moverint, dolorem sensura sunt. Ita, ut vos dicitis, coguntur, metusque illa in rectum, non voluntas movet; quod est falsum. Tarda enim sunt, quae necessitate impelluntur. Agilitas, spontaneus motus est. 8. Adeo autem non adigit illa ad hoc doloris timor, ut in na

« IndietroContinua »