Immagini della pagina
PDF
ePub

debatur, qui verba gestarent: sunt quidam qui vitia gestant. 8. Horum sermo multum nocet. Nam etiamsi non statim officit: semina in animo relinquit, sequiturque nos etiam quum ab illis discesserimus, resurrecturum postea malum. Quemadmodum qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantus, quae cogitationes impedit, nec ad seria patitur intendi: sic adulatorum, et prava laudantium sermo, diutius haeret quam auditur: nec facile est, animo dulcem sonum excutere. 9. Prosequitur et durat, et ex intervallo recurrit. Ideo claudendae sunt aures malis vocibus, et quidem primis. Nam quum initium fecerunt, admissaeque sunt, plus audent. Inde ad haec pervenitur verba:,,Virtus et philosophia, et iustitia, verborum inanium crepitus est. Una felicitas est bonae vitae, facere omnia libere, frui patrimonio. Hoc est vivere, hoc est se mortalem esse meminisse. 10. Fluunt dies, et irreparabilis vita decurrit. Dubitamus, quod iuvat, sapere, et aetati non semper voluptates decerpturae, interim dum potest, dum poscit, ingerere? Quid iuvat frugalitate ultro mortem praecurrere, et quidquid illa ablatura est, iam sibi interdicere? Non amicam habes, non puerum, qui amicae moveat invidiam. Quotidie sobrius prodis: sic coenas, tanquam ephemeridem patri approbaturus. Non est istud vivere, sed alienae vitae interesse. 11.Quanta dementia est, heredi suo procurare, et sibi negare omnia, ut tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas? Plus enim gaudebit tua morte, quo plus acceperit. Istos tristes et superciliosos alienae vitae censores, suae hostes, publicos paedagogos, assis ne feceris: nec dubitaveris, bonam vitam, quam opinionem bonam, malle." Hae voces non aliter fugiendae sunt, quam illae, quas Ulysses nisi alligatus, praetervehi noluit. 12. Idem pos

sunt: abducunt a patria, a parentibus, ab amicis, a virtutibus, et in turpem vitam miseros turpius illidunt. Quanto satius est, rectum sequi limitem, et eo se perducere, ut ea demum sint tibi iucunda, quae honesta? Quod assequi poterimus, si fecerimus duo esse genera rerum, quae nos aut invitent, aut fugent. Invitent; ut divitiae, voluptates, forma, ambitio, cetera blanda et arridentia. 13. Fugent; labor, mors, dolor, ignominia, victus adstrictior. Debemus ita que exerceri, ne haec timeamus, ne illa cupiamus. In contrarium pugnemus, et ab invitantibus recedamus, adversus petentia concitemur. Non vides, quam diversus sit ascendentium habitus, et descendentium? Qui per pronum eunt, resupinant corpora: qui in arduum, incumbunt. Nam si descendas, pondus suum in priorem partem dare: si ascendas, retro abducere, cum vitio, Lucili, consentire est. 14. In voluptates descenditur: in res asperas et duras subeundum est. Hic impellamus corpora, illic refraenemus. Hoc nunc me existimas dicere, eos tantum perniciosos esse auribus nostris, qui voluptatem laudant, qui dolores, metus, per se formidabiles res, incutiunt? Illos quoque nocere nobis existimo, qui nos sub specie Stoicae sectae hortantur ad vitia. Hoc enim iactant:,,solum sapientem et doctum, esse amatorem. 15. Solus apte ad hanc artem, aeque combibendi et convivandi, sapiens est peritissimus. Quaeramus, ad quam usque aetatem iuvenes amandi sint." Haec Graecae consuetudini data sint: nos ad illa potius aures dirigamus: Nemo est casu bonus: discenda virtus est. Voluptas humilis res et pusilla est, et in medio habenda pretio, communis cum mutis animalibus, ad quam minima et contemtissima advolant. Gloria vanum et volatile quiddam est, auraque mobilius. Paupertas nulli malum est, nisi repugnanti. 16. Mors malum non est: quid quere

ris? Sola ius aequum est generis humani, Superstitio error insanus est: amandos timet; quos colit, violat. Quid enim interest, utrum deos neges, an infames? Haec discenda, immo ediscenda sunt. Non debet excusationes vitio philosophia suggerere. Nullam habet spem salutis aeger, quem ad intemperantiam medicus hortatur.

EPISTOLA CXXIV.

Contra Epicureos, in ratione, non sensu, bonum esse. Itaque infantes nondum eius capaces: neque plenum est, nisi ubi plena ratio. Quomodo intelligam in me esse? si extra me nihil quaeram.

Possum multa tibi veterum praecepta referre,

Ni refugis, tenuisque piget cognoscere curas. Non refugis autem, nec ulla te subtilitas abigit. Non est elegantiae tuae, tantum magna sectari. Sicut illud probo, quod omnia ad aliquem profectum redigis, et tunc tantum offenderis, ubi summa subtilitate nihil agitur: quod ne nunc quidem fieri laborabo. 2. Quaeritur, utrum sensu an intellectu comprehendatur bonum. Huic adiunctum est, in mutis animalibus et infantibus non esse. Quicunque voluptatem in summo ponunt, sensibile iudicant bonum: nos contra intelligibile, qui illud animo damus. Si de bono sensus iudicarent, nullam voluptatem reiiceremus: nulla enim non invitat, nulla non delectat. Et e contrario nullum dolorem volentes subiremus: nullus enim non offendit sensum. 3. Praeterea, non essent digni reprehensione, quibus nimium voluptas placet, quibusque summus est doloris timor. Atqui improbamus gulae ac libidini addictos: et contemnimus illos qui nihil viriliter ausuri sunt doloris metu. Quid autem peccant, si sensibus, id est, iudicibus boni ac mali, parent? His enim tradidistis appetitionis et fugae arbitrium. 4. Sed videlicet ratio isti

rei praeposita est, quemadmodum debeat de vita, quemadmodum de virtute, de honesto, sic et de bono maloque constitui. Nam apud istos vilissimae parti datur de meliore sententia, ut de bono pronuntiet sensus, obtusa res et hebes, et in homine quam in aliis animalibus tardior. 5. Quid si quis velit non oculis, sed tactu minuta discernere? Subtilior ad hoc nulla acies, quam oculorum, et intentior daretur, bonum malumque dignoscere. Vides in quanta ignorantia veritatis versetur, et quam humi sublimia ac divina proiecerit, apud quem de summo bono maloque iudicat tactus. 6. Quemadmodum, inquit, omnis scientia atque ars aliquid debet habere manifestum, sensu comprehensum, ex quo oriatur et crescat: sic beata vita fundamentum et initium a manifestis ducit, et eo quod sub sensum cadit. Nempe vos a manifestis beatam vitam sui initium capere dicitis. 7. Dicimus beata esse, quae secundum naturam sunt: quid autem secundum naturam sit, palam et protinus apparet; sicut, quid sit integrum. Quid est secundum naturam? quod contingit et protinus nato, non dico bonum, sed initium boni. Tu summum bonum voluptatem infantiae donas, ut inde incipiat nascens, quo consummatus homo pervenit. 8. Cacumen radicis loco ponis. Si quis diceret illum in materno utero latentem sexus quoque incerti, tenerum, et imperfectum et informem, iam in aliquo bono esse, aperte videretur errare. Atqui quantulum interest inter eum, qui cummaxime vitam accipit, et illum, qui maternorum viscerum latens humor est? Uterque, quantum ad intellectum boni ac mali, aeque maturus est: et non magis infans adhuc boni capax est, quam arbor, aut mutum aliquod animal. 9. Quare autem bonum in arbore animalique mutỏ non est? quia nec ratio. Ob hoc in infante quoque non est: nam et huic deest. Tunc ad bonum perveniet,

quum ad rationem pervenerit. Est aliquod irrationale animal: est aliquod nondum rationale: est rationale, sed imperfectum. In nullo horum bonum; ratio illud secum affert. Quid ergo inter ista, quae retuli, distat? 10. Nunquam erit bonum in eo quod irrationale est: in eo quod nondum rationale est, tunc esse bonum non potest: in imperfecto iam potest esse bonum, sed non est. Ita dico, Lucili, bonum non in quolibet corpore, non in qualibet aetate invenitur: et tantum abest ab infantia, quantum a primo ultimum; quantum ab initio perfectum. Ergo nec in tenero modo coalescente corpusculo est. 11. Quidni non sit? non magis quam in semine. Ut si dicas, aliquod arboris, aut sati, bonum: hoc non est in prima fronde, quae emissa cummaxime solum rumpit. Est aliquod bonum tritici: hoc nondum est in herba lactente: nec quum folliculo se exserit spica mollis, sed quum frumentum aestas et debita maturitas coxit. 12. Quemadmodum omnis natura bonum suum nisi consummata non profert: ita hominis bonum non est in homine, nisi quum in illo ratio perfecta est. Quod autem hoc sit bonum, dicam. Liber animus est ac rectus, alia subiiciens sibi, se nulli. Hoc bonum adeo non recipit infantia, ut pueritia non speret, adolescentia improbe speret. 13. Bene agitur cum senectute, si illuc longo studio intentoque pervenit, ubi hoc et bonum, et intelligibile est. Dixisti, inquit, aliquod bonum esse arboris, aliquod herbae: potest ergo esse aliquod et infantis. Verum bonum nec in arboribus, nec in mutis animalibus est: hoc quod in illis bonum est, precario bonum dicitur. Quod est? inquis. Hoc quod secundum naturam cuiusque est. 14, Bonum quidem cadere in mutum animal nullo modo potest: felicioris meliorisque naturae est. Nisi ubi rationi locus est, bonum non est. Quatuor hae naturae sunt, arboris,

« IndietroContinua »