Immagini della pagina
PDF
ePub

animalis, hominis, et Dei. Haec duo quae irrationalia sunt, eandem naturam habent: illa diversa sunt, quod alterum immortale, alterum mortale est. 15. Ex his ergo unius bonum natura perficit, Dei scilicet: alterius cura, hominis. Cetera in sua natura perfecta sunt, non vere perfecta, a quibus abest ratio. Hoc enim demum perfectum est, quod secundum universam naturam perfectum est: universa autem natura rationalis est: cetera possunt in suo genere perfecta esse. 16. In quo non potest beata vita esse, nec id potest quo beata vita efficitur: beata autem vita bonis efficitur: in muto animali non est quo beata vita efficitur: ergo in muto animali bonum non est. Mutum animal sensu comprehendit praesentia: praeteritorum reminiscitur, quum id incidit, quo sensus admonetur: tamquam equus reminiscitur viae, quum ad initium eius admotus est. 17. In stabulo quidem nulla illi viae, quamvis saepe calcatae, memoria est. Tertium vero tempus, id est, futurum, ad muta non pertinet. Quomodo ergo potest eorum videri perfecta natura, quibus usus perfecti temporis non est? Tempus enim tribus partibus constat: praeterito, praesente, et futuro. Animalibus tantum quod brevissimum est in transcursu datum, praesens: praeteriti rara memoria est, nec unquam revocatur, nisi praesentium occursu. 18. Non potest ergo perfectae naturae bonum in imperfecta esse natura. Aut si natura habet, hoc habet, quod habent et sata. Nec illud negó, ad ea quae videntur secundum naturam, magnos esse mutis animalibus impetus et concitatos, sed inordinatos ac turbidos. Nunquam autem aut inordinatum est bonum, aut turbidum. 19. Quid ergo, inquis, muta animalia perturbate et indisposite moventur? Dicerem illa pertur bate et indisposite moveri, si natura illorum ordinem caperet: nunc moventur secundum naturam suam.

Perturbatum enim id est, quod esse aliquando et non perturbatum potest: sollicitum est, quod potest esse securum. Nulli vitium est, nisi cui virtus potest es

se.

20. Mutis animalibus talis ex sua natura motus est. Sed ne te diu teneam, aliquod erit bonum in muto animali, erit aliqua virtus, erit aliquid perfectum: sed quale? Nec bonum absolute, nec virtus, nec perfectum. Haec enim rationalibus solis contingunt, quibus datum est scire, quare, quatenus, quemadmodum. Ita bonum in nullo est, nisi in quo ratio. 21. Quo nunc pertineat ista disputatio, quaeris, et quid animo tuo profutura sit? Dico: Et exercet illum, et acuit, et utique aliquid acturum occupatione honesta tenet. Prodest autem et quod moratur ad prava properantem. Sed illud dico: nullo modo prodesse tibi possum magis, quam si tibi bonum tuum ostendo, si te a mutis animalibus separo, si cum Deo pono. 22. Quid, inquam, vires corporis alis et exerces? Pecudibus istas maiores ferisque natura concessit. Quid excolis formam? Quum omnia feceris, a multis animalibus decore vinceris. Quid capillum ingenti diligentia comis? quum illum vel effuderis more Parthorum, vel Germanorum nodo vinxeris, vel ut Scythae solent, sparseris: in quolibet equo densior iactabitur iuba, horrebit in leonum cervice formosior. 23. Quum te ad velocitatem paraveris, par lepusculo non eris. Vis tu, relictis in quibus vinci te necesse est, dum in aliena niteris, ad bonum reverti tuum? Quod hoc est? Animus scilicet emendatus ac purus, aemulator Dei, super humana se extollens, nihil extra se sui ponens. Rationale animal es. Quod ergo in te bonum est? perfecta ratio. 24. Hanc tu ad summum finem evoca, in quantum potest plurimum crescere. Tunc beatum esse te iudica, quum tibi ex te gaudium

omne nascetur.

Quum in his quae homines eri

236

SENECAE EPISTOLAE. 124.

piunt, optant, custodiunt, nihil inveneris, non dico quod malis, sed quod velis. Brevem tibi formulam dabo, qua te metiaris, qua perfectum esse iam sentias: Bonum tunc habebis tuum, quum intelliges infelicissimos esse felices.

LETANS

« IndietroContinua »