Immagini della pagina
PDF
ePub

aut ullius alterius rei copia intus erat, ut in necopinata obsidione. itaque cum spei nihil ad resistendum esset, 10 C. Carvilius Spoletinus et C. Afranius a praesidio Romano missi, qui a Perseo peterent primo, ut armatos suaque secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetrarent, vitae tantum libertatisque fidem acciperent. promissum id benignius est ab rege quam praestitum; 11 exire enim sua secum efferentibus iussis primum arma ademit. his urbe egressis et Illyriorum cohors- quingenti erant et Uscanenses se urbemque dediderunt.

[ocr errors]

XVIIII. Perseus praesidio Uscanae inposito multitu- 1 dinem omnem deditorum, quae prope numero exercitum aequabat, Stuberam abducit. ibi Romanis quattuor 2 milia autem hominum erant praeter principes in custodiam civitatum divisis, Uscanensibus Illyrisque venditis in Penestiam exercitum redducit ad Oaeneum oppidum in potestatem redigendum; et alioqui opportune situm, et 3 transitus ea est in Labeates, ubi Gentius regnabat. prae- 4 tereunti frequens castellum, Draudacum nomine, peritorum quidam regionis eius nihil Oaeneo capto opus esse ait, nisi in potestate et Draudacum sit: opportunius etiam ad omnia positum esse. admoto exercitu omnes extem- 5 plo dediderunt sese. qua spe celeriore deditione erectus, postquam animadvertit, quantus agminis sui terror esset, undecim alia castella eodem metu in potestatem redigit. ad perpauca vi opus fuit, cetera voluntate dedita; 6 et in his recepti mille et quingenti dispositi per praesidia milites Romani. magno usui Carvilius Spoletinus 7 erat in conloquiis dicendo, nihil in ipsos saevitum. ad Oaeneum perventum est, quod sine iusta oppugnatione capi non poterat. et maiore aliquanto quam cetera iuventute et validum oppidum moenibus erat et hinc amnis 8 Artatus nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cingebat. haec spem ad resistendum oppidanis dabant. Perseus circumvallato oppido aggerem a parte superiore 9 ducere instituit, cuius altitudine muros superaret. quod 10 opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium inpediebant, magna eorum multitudo variis casibus

absumpta est, et qui supererant labore diurno nocturno

11 que [et] volneribus inutiles erant. ubi primum agger iniunctus muro est, et cohors regia, quos Nicatoras ap12 pellant, transcendit et scalis multis simul partibus inpetus in urbem est factus. puberes omnes interfecti sunt; coniuges liberosque eorum in custodiam dedit; praedae alia 13 militum cessere. Stuberam inde victor revertens ad Gentium legatos Pleuratum Illyrium, exulantem aput 14 se, et Adaeum Macedonem a Beroea mittit; is mandat, ut exponerent aestatis eius hiemisque acta sua adversus Romanos Dardanosque, adicerent recentia in Illyrico hibernae expeditionis opera, hortarentur Gentium in amicitiam secum et cum Macedonibus iungendam.

1

XX. Hi transgressi iugum Scordi montis, per Illyrici solitudines, quae de industria populando Macedones fecerant, ne transitus faciles Dardanis in Illyricum aut Macedoniam essent, Scodram labore ingenti tandem perve2 nerunt. Lissi rex Gentius erat. eo acciti legati mandata exponentes benigne auditi sunt; atqui responsum sine effectu tulerunt, voluntatem sibi non deesse ad bellandum cum Romanis, ceterum ad conandum id quod velit pecu3 niam maxime deesse. haec Stuberam rettulere regi, tum maxime captivos ex Illyrico vendenti. extemplo idem legati addito Glaucia ex numero custodum corporis remittuntur sine mentione pecuniae, qua una barbarus 4 inops inpelli ad bellum poterat. Ancyram inde populatus Perseus in Penestas rursum exercitum redducit firmatisque Uscanae et circa eam per omnia castella quae receperat praesidiis in Macedoniam sese recipit. 1 XXI. L. Coelius legatus Romanus praeerat Illyrico; qui moveri non ausus, cum in îs locis rex esset, post profectionem demum eius conatus in Penestis Uscanam recipere a praesidio, quod ibi Macedonum erat, cum mul2 tis volneribus repulsus Lychnidum copias reduxit. inde post dies paucos M. Trebellium Fregellanum cum satis valida manu [in] Penestas misit ad obsides ab his urbibus, quae in amicitia cum fide permanserant, accipien3 dos; procedere etiam in Parthinos - ii quoque obsides dare pepigerant - iussit. ab utraque gente sine tumultu

946

exigit. Penestarum obsides Apolloniam, Parthinorum Dyrrhachium -tum Epidamni magis celebre nomen Graecis erat

missi.

Ap. Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corri- 4 gere cupiens Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est. auxilia Athamanum Thesprotorumque praeter Romanum exercitum, ad sex [milia] hominum, secum adduxit, neque operae pretium fecit, Cleua, qui relictus 5 a Perseo erat, cum valido praesidio defendente. et Perseus Elimeam profectus et circa eam exercitu lustrato, ad Stratum vocantibus Epirotis ducit. Stratus validissima 6 tum urbs Aetoliae erat; sita est super Ambracium sinum, prope amnem Inachum. cum decem milibus peditum eo profectus est et equitibus trecentis, quos pauciores propter angustias viarum et asperitatem duxit. tertio die cum 7 pervenisset ad Citium montem, vix transgressus propter altitudinem nivis locum quoque castris aegre invenit. profectus inde magis quia manere non poterat, [quam] 8 quod tolerabilis aut via aut tempestas esset, cum ingenti vexatione, praecipue iumentorum, altero die ad templum Iovis, Nicaeum quem vocant, posuit castra. ad Aratthum 9 inde flumen itinere ingenti emenso retentus altitudine amnis [...] mansit. quo spatio temporis ponte perfecto, traductis copiis diei progressus iter obvium Archidamum principem Aetolorum, per quem ei Stratus tradebatur, habuit.

XXII. Eo die ad finem agri Aetoli castra posita, inde 1 altero die ad Stratum perventum; ubi prope Inachum 2 amnem castris [positis] cum expectaret effusos omnibus portis Aetolos in fidem suam venturos, clausas portas atque ipsa ea nocte, qua venerat, receptum Romanum praesidium cum C. Popillio legato invenit. principes qui 3 praesentis Archidami auctoritate conpulsi regem arcessierant, obviam egresso Archidamo segniores facti locum adversae factioni dederant ad Popillium cum mille peditibus ab Ambracia accersendum. in tempore et Dinarchus, 4 praefectus equitum gentis Aetolorum, cum sescentis peditibus et equitibus [centum venit.] satis constabat eum 5 tamquam ad Persea tendentem Stratum venisse, mutato

deinde cum fortuna animo Romanis se, adversus quos 6 venerat, iunxisse. nec Popillius securior quam debebat esse inter tam mobilia ingenia erat. claves portarum cu7 stodiamque murorum suae extemplo potestatis fecit, Dinarchum Aetolosque cum iuventute Stratiorum in arcem 8 per praesidii speciem amovit. Perseus ab imminentibus superiori parti urbis tumulis temptatis conloquîs, cum opstinatos atque etiam telis procul arcentis videret, quinque milia passûm ab urbe trans Petitarum amnem posuit 9 castra. ibi consilio advocato cum Archidamus Epirotarumque transfugae retinerent, Macedonum principes non pugnandum cum infesto tempore anni censerent, nullis 10 praeparatis commeatibus, cum inopiam prius obsidentes quam obsessi sensuri essent, maxime quod hostium haut procul inde hiberna erant, territus in Aperantiam castra 11 movit. Aperanti eum propter Archidami magnam in ea gente gratiam auctoritatemque consensu omnium acceperunt; is ipse cum octingentorum militum praesidio his est praepositus.

1 XXIII. Rex cum [non] minore vexatione iumentorum hominumque, quam venerat, in Macedoniam rediit; Appium tamen ab obsidione Phanotes fama ducentis ad 2 Stratum Persei summovit. Cleuas cum praesidio inpigrorum iuvenum insecutus sub radicibus prope inviis montium ad mille hominum ex agmine inpedito occidit, 3 ad ducentos cepit. Appius superatis angustiis, in campo, quem Meleona vocant, stativa dierum paucorum habuit. interim Cleuas adsumpto Philostrato, qui [quingentos ex] Epirotarum gente habebat, in agrum Antigonensem 4 transcendit. Macedones ad depopulationem profecti; Philostratus cum cohorte sua in insidîs loco obscuro consedit. in palatos populatores cum erupissent ab Antigonea armati, fugientes eos persequentes effusius in vallem inses5 sam ab hostibus praecipitant. inde mille occisis, centum ferme captis et ubique prospere gesta re prope stativa Appi castra movent, ne qua vis sociis suis ab Romano 6 exercitu inferri possit. Appius nequiquam in his locis, terens tempus, dimissis Chaonumque et si qui alii Epirotae erant praesidis cum Italicis militibus in Illyricum

regressus, per Parthinorum socias urbes in hiberna militibus dimissis, ipse Romam sacrificii causa rediit. Per- 7 seus ex Penestarum gente mille pedites, ducentos equites revocatos Cassandream, praesidio ut essent, misit. ab 8 Gentio eadem adferentes redierunt. nec deinde alios atque alios mittendo temptare eum destitit, cum appareret, quantum in eo praesidii esset, nec tamen impetrare ab animo posset, ut inpensam in rem maximi ad omnia momenti faceret.

[PERIOCHA LIBRI XXXXIIII.]

[Q. Marcius Philippus per invios saltus penetravit in Macedoniam et conplures urbes occupavit. Rhodî miserunt legatos Romam, minantes, ut Perseo auxilio essent, nisi populus Romanus cum illo pacem atque amicitiam iungeret. indigne id latum. cum id bellum L. Aemilio Paulo sequentis anni consuli iterum mandatum esset, Paulus in contione precatus, ut quidquid diri populo Romano immineret in suam domum converteretur, et in Macedoniam profectus, vicit Persen totamque Macedoniam in potestatem redegit. antequam confligeret, [C. Sulpicius Gallus tribunus militum] praedixit exercitui, ne miraretur, quod luna nocte proxima defectura erat. Gentius quoque, rex Illyricorum, cum rebellasset, a L. Anicio praetore victus venit in deditionem et cum uxore ac liberis et propinquis Romam missus est. legati Alexandria a Cleopatra et Ptolemaeo regibus venerunt querentes de Antiocho rege Syriae, quod is bellum inferret. Perseus sollicitatis in auxilium Eumene rege Pergami et Gentio rege Illyricorum, quia îs pecuniam quam promiserat non dabat, relictus ab his est.]

TITI LIVI

AB VRBE CONDITA

LIBER XXXXIIII.

I. Principio veris, quod hiemem eam, qua haec gesta 1 sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus, quot in supplementum

« IndietroContinua »