Immagini della pagina
PDF
ePub

oriri omnibus locis et prius hostes quam ipsos, quid pa7 retur, scire. placere igitur tribunum militum primo pilo legionis secretum edere imperium; illum et dein singulos proximo cuique in ordine centurioni dicere, quid opus facto sit, sive a primis signis ad novissimum agmen, sive s ab extremis ad primos perferundum imperium sit. vigiles etiam novo more scutum in vigiliam ferre vetuit: non enim in pugnam vigilem ire, ut armis utatur, sed ad vigilandum, ut cum senserit hostium adventum, recipiat se exci9 tetque ad arma alios. scuto prae se erecto stare galeatos; deinde ubi fessi sint, innixos pilo, capite super marginem scuti posito, sopitos stare, ut [vigil] fulgentibus armis 10 procul conspici ab hoste possit, ipse nihil provideat. stationum quoque morem mutavit. armati omnes, et frenatis equis equites, diem totum perstabant; id cum aestivis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum aestu et languore ipsos equosque fessos integri saepe adorti hostes 11 vel pauci plures vexabant. itaque ex matutina statione ad meridiem decedi et in postmeridianam succedere alios iussit; ita numquam fatigatos recens hostis adgredi poterat.

1

XXXIIII. Haec cum ita fieri placere contione advocata pronuntiasset, adiecit urbanae contioni convenientem 2 orationem: unum imperatorem in exercitu providere et consulere quid agendum sit debere, nunc per se, nunc cum iis, quos advocaverit in consilium; qui non sint advocati, eos nec palam nec secreto iactare consilia sua. 3 militem haec tria curare debere, corpus ut quam validissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum para4 tum ad subita imperia; cetera scire de se dîs immortalibus et imperatori suo curae esse. in quo exercitu milites consultent, imperator rumoribus vulgi circumagatur, ibi 5 nihil salutare esse. se, quod sit officium imperatoris, provisurum, ut bene gerendae rei occasionem îs praebeat: illos nihil quid futurum sit quaerere [debere], ubi datum 6 signum sit, tum militarem [operam] navare. ab his praeceptis contionem dimisit, volgo etiam veteranis fatentibus, se illo primum die, tamquam tirones, quid agendum esset 7 in re militari didicisse. non sermonibus tantum his, cum quanto adsensu audissent verba consulis, ostenderunt,

[ocr errors]

sed rerum praesens effectus erat. neminem totis mox 8 castris quietum videres; acuere alii gladios, alii galeas bucculasque, scutorum [alii ...], alii loricas tergere, alii aptare corpori arma, experirique sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri, ut facile quis cerneret, ubi primum conserendi 9 manum cum hoste data occasio esset, aut victoria egregia aut morte memorabili finituros bellum. Perseus quoque 10 cum adventu consulis simul et veris principio strepere omnia moverique aput hostes velut novo bello cerneret, mota a Phila castra in adversa ripa posita, nunc ad contemplanda opera sua circumire ducem, haud dubie transitus speculan[tem Romanorum esse.

[ocr errors]

et 2

XXXV. Quae res Romanis auxit animos, Macedonibus regique eorum haut mediocrem attulit terrorem. primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus missis, qui Pantauchum inde venientem adpropinquare castris vetarent. sed iam et pueri quidam visi ab suis 3 erant inter obsidis Illyrios ducti; et quo quaeque accuratius celantur, eo facilius loquacitate regiorum ministro

rum emanant.

Sub idem tempus Rhodi legati in castra venerunt 4 cum îsdem de pace mandatis, quae Romae ingentem iram patrum excitavere. multo iniquioribus animis a castrensi consilio auditi sunt. itaque cum ali [...., ali] praecipites 5 sine responso agendos castris, [ipse] pronuntiavit post diem quintum decimum se responsum daturum. interim, ut 6 appareret, quantum pacificantium Rhodiorum auctoritas valuisset, consultare de ratione belli gerendi coepit. pla- 7 cebat quibusdam, et maxime maioribus natu, per Elpei ripam munitionesque vim facere: confertis et uno [agmine impetum] facientibus resistere Macedonas non posse, ex tot castellis aliquanto altioribus ac munitioribus, quae validis praesidiis insedissent, priore anno deiectos. aliis 8 placebat Octavium cum classe Thessalonicam petere et populatione maritumae orae distringere copias regias, ut altero ab tergo se ostendente bello circumactus ad interiorem partem regni tuendam nudare aliqua parte transitus Elpei cogeretur. ipsi natura et operibus inexsupera- 9

bilis ripa videbatur, et praeterquam quod tormenta ubique disposita essent, missilibus etiam melius et certiore ictu 10 hostis uti audierat. alio spectabat mens tota ducis, dimissoque consilio Perraebos mercatores Coenum et Menophilum, notae et fidei iam sibi et prudentiae homines, accersitos secreto percunctatur, quales ad Perraebiam 11 transitus sint. cum loca non iniqua esse dicerent, praesidiis autem regîs obsideri, spem cepit, si nocte inproviso valida manu adgressus necopinantis esset, deici praesidia 12 posse: iacula enim et sagittas et cetera missilia in tenebris, ubi quid petatur procul provideri nequeat, inutilia esse; gladio comminus geri rem in permixta turba, quo 13 miles Romanus vincat. his ducibus usurus, praetorem Octavium accersitum exposito, quid pararet, Heraclium cum classe petere iubet et mille hominibus decem dierum 14 cocta cibaria habere. ipse P. Scipionem Nasicam, Q. Fabium Maximum filium suum cum quinque delectis militum [milibus] Heracleum mittit, velut classem conscensuros ad maritumam oram interioris Macedoniae, quod 15 in consilio agitatum erat, vastandam. secreto indicatum

cibaria his praeparata ad classem esse, ne quid eos moraretur. inde iussi ducis itineris ita dividere viam, ut 16 quarta vigilia tertio die Pythium adoriri possent. ipse postero die, ut detineret regem ab circumspectu rerum aliarum, prima luce medio in alveo cum stationibus hostium proelium commisit, atque pugnatum utrimquest levi armatura. nec gravioribus armis in tam inaequali alveo 17 pugnari poterat. descensus ripae utriusque in alveum trecentorum ferme passûm erat, medium spatium torrentis, alibi aliter cavati, paulo plus quam mille passus patebat. 18 ibi in medio spectantibus utrimque ex vallo castrorum [hinc rege,] hinc consule cum suis legionibus pugnatum 19 est. missilibus procul regia auxilia melius pugnabant; comminus stabilior et tutior aut parma aut scuto Ligu20 stino Romanus erat. meridie fere receptui cani suis consul iussit. ita eo die diremptum proelium est haut paucis 21 utrimque interfectis. sole orto postero die inritatis certamine animis etiam acrius concursum est. sed Romani non ab his tantum, cum quibus contractum certamen erat,

sed multo magis ab ea multitudine, quae disposita in turribus stabat, omni genere missilium telorum ac saxis maxime volnerabantur. ubi propius ripam hostium subis- 22 sent, tormentis missa etiam ad ultimos perveniebant. multo pluribus eo die amissis consul paulo serius recepit suos. tertio die proelio abstinuit, degressus ad imam par- 23 tem castrorum, veluti per devexum in mare bracchium transitum temptaturus. Perseus, quod in oculis erat [....] 24

XXXVI. [..........] anni post circumactum solstitium 1 erat, hora diei iam ad meridiem vergebat, iter multo pulvere et incalescente sole factum erat. lassitudo et sitis 2 iam sentiebatur, et meridiem aestum magis adcensurum mox adparebat. statuit sic adfectos recenti atque integro hosti non obicere; sed tantus ardor in animis ad dimican- 3 dum utcumque erat, ut consuli non minore arte ad suos eludendos quam ad hostis opus esset. nondum omnibus 4 instructis instabat tribunis militum, ut maturarent instruere, circumibat ipse ordines, animos militum hortando in pugnam accendebat. ibi primo alacres signum posce- 5 bant; deinde, quantum incresceret aestus, et voltus minus vigentes et voces segniores erant et quidam incumbentes scutis nixique pilis stabant. tum iam aperte primis ordi- 6 nibus inperat, metarentur frontem castrorum et inpedimenta constituerent. quod ubi fieri milites sensere, alii 7 gaudere palam, quod fessos viae labore flagrantissimo aestu non coegisset pugnare. legati circa imperatorem s ducesque externi erant, inter quos et Attalus, omnes adprobantes, cum pugnaturum consulem credebant - neque enim ne his [quidem] cunctationem aperuerat suam; tunc 9 mutatione consilii subita cum alii silerent, Nasica unus ex omnibus ausus est monere consulem, ne hostem ludificatum priores imperatores fugiendo certamen manibus emitteret: vereri ne [si] nocte abeat, sequendus maximo labore 10 ac periculo in intima Macedoniae sit aestasque, sicut prioribus ducibus, per calles saltusque Macedonicorum montium vagando circumagatur. se magnopere suadere, 11 dum in campo patenti hostem habeat, adgrediatur nec oblatam occasionem vincendi amittat. consul nihil offen- 12 sus libera admonitione tam clari adulescentis 'et ego'

inquit 'animum istum habui, Nasica, quem tu nunc habes; 13 et quem ego nunc habeo, tu habebis. multis belli casibus didici, quando pugnandum, quando abstinendum pugna sit. non operaest stanti nunc in acie docere quibus de causis hodie quiesse melius sit. rationes alias reposcito: 14 nunc auctoritate veteris imperatoris contentus eris.' conticuit adulescens: haud dubie videre aliqua impedimenta pugnae consulem, quae sibi non apparerent.

1 XXXVII. Paulus postquam metata castra impedimentaque collocata animadvertit, ex postrema acie tria2 rios primos subducit, deinde principes, stantibus in prima acie hastatis, si quid hostis moveret, postremo hastatos, ab dextro primum cornu singulorum paulatim signorum 3 milites subtrahens. ita pedites equitibus cum levi armatura ante aciem hosti oppositis sine tumultu abducti, nec ante, quam prima frons valli ac fossa perducta est, ex 4 statione equites revocati sunt. rex quoque cum sine detractatione paratus pugnare eo die fuisset, contentus eo quod per hostem moram fuisse pugnae scirent, et ipse in castra copias reduxit.

5 Castris permunitis C. Sulpicius Gallus tribunus militum secundae legionis, qui praetor superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus vocatis pronun6 tiavit, nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse. id quia naturali ordine statis temporibus 7 fiat, et sciri ante et praedici posse. itaque quem ad modum, quia certi solis lunaeque et ortus et occasus sint, nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere lunam non mirarentur, ita ne obscurari quidem, cum con8 datur umbra terrae, trahere in prodigium debere. nocte, quam pridie nonas Septembres insecuta est dies, edita hora cum luna defecisset, Romanis militibus Galli sapien9 tia prope divina videri, Macedonas ut triste prodigium, occasum regni perniciemque gentis portendens movit, nec aliter vates. clamor ululatusque in castris Macedonum fuit, donec luna in suam lucem emersit.

10

Postero die

-

tantus utrique ardor exercitui ad concurrendum fuerat, ut et regem et consulem suorum qui

« IndietroContinua »