Immagini della pagina
PDF
ePub

7 foedus, quod ei cum Romanis esset, videri posset. Dardani cum Bastarnas non modo non excedere finibus suis, quod speraverant, sed graviores fieri in dies cernerent subnixos Thracum adcolarum et Scordiscorum auxiliis, audendum aliquid vel temere rati, omnes undique armati ad oppidum, quod proximum castris Bastarnarum erat, 8 conveniunt. hiems erat, et id anni tempus elegerant, ut Thraces Scordiscique in fines suos abirent. quod ubi ita factum et solos iam esse Bastarnas audierunt, bifariam dividunt copias, pars ut recto itinere ad lacessendum ex aperto iret, pars devio saltu circumducta ab tergo adgre9 deretur. ceterum priusquam circumire castra hostium possent, pugnatum est; victique Dardani compelluntur in urbem, quae fere duodecim milia ab castris Bastarna10 rum aberat. victores confestim secuti circumsidunt urbem, haud dubie postero die aut metu dedituris se hosti11 bus aut vi expugnaturi. interim Dardanorum altera manus, quae circumducta erat, ignara cladis suorum, castra Bastarnarum sine praesidio relic[ta]

1

*

*

XX. [....] more sella eburnea posita ius dicebat disce2 ptabatque controversias minimarum rerum. adeoque nulli fortunae adhaerebat animus per omnia genera vitae errans, uti nec sibi nec aliis, quinam homo esset, satis constaret. 3 non adloqui amicos, vix notis familiariter arridere, munificentia inaequali sese aliosque ludificari; quibusdam honoratis magnoque aestimantibus se puerilia, ut escae aut lusus, munera dare, alios nihil expectantes ditare. 4 itaque nescire quid sibi vellet quibusdam videri, quidam ludere eum simpliciter, quidam haud dubie insanire aie5 bant. in duabus tamen magnis honestisque rebus vere regius erat animus, in urbium donis et deorum cultu. 6 Megalopolitanis in Arcadia murum se circumdaturum urbi est pollicitus maioremque partem pecuniae dedit; Tegeae 7 theatrum magnificum e marmore facere instituit; Cyzici [in] Prytaneum - id est penetrale urbis, ubi publice, quibus is honos datus est, vescuntur vasa aurea mensae unius posuit. Rhodîs [ut] nihil unum insigne, ita omnis generis, ut quaeque usus eorum postulaverunt, dona

[graphic]

dedit. magnificentiae vero in deos vel Iovis Olympî tem- 8 plum Athenis, unum in terris incohatum pro magnitudine dei, potest [testis] esse; sed et Delon aris insignibus 9 statuarumque copia exornavit, et Antiochiae Iovis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia multa in aliis locis pollicitus, quia perbreve tempus regni eius fuit, non perfecit. spectaculorum quoque omnis generis ma- 10 gnificentia superiores reges vicit, reliquorum sui moris et copia Graecorum artificum; gladiatorum munus Romanae 11 consuetudinis primo maiore cum terrore hominum, insuetorum ad tale spectaculum, quam voluptate dedit; deinde 12 saepius dando, et modo volneribus tenus, modo sine missione etiam, et familiare oculis gratumque id spectaculum fecit, et armorum studium plerisque iuvenum accendit. itaque primo qui ab Roma magnis pretis paratos 13 gladiatores arcessere solitus erat, iam suo

[blocks in formation]

XXI. [Scipio inter peregrinos. M. Atilio praetori 1. 2 provincia Sardinia obvenerat; sed cum legione nova, quam consules conscripserant, quinque milibus peditum, trecentis equitibus, in Corsicam iussus est transire. dum is ibi bellum gereret, Cornelio prorogatum imperium, uti optineret Sardiniam. Cn. Servilio Caepioni in Hispaniam 3 ulteriorem et P. Furio Philo in citeriorem tria milia peditum Romanorum, equites centum quinquaginta, et sociûm Latini nominis quinque milia peditum, trecenti equites, Sicilia Lucio Claudio sine supplemento decreta. duas praeterea legiones consules scribere iussi cum iusto 4 numero peditum equitumque, et decem milia peditum sociis imperare et sescentos equites. dilectus consulibus 5 eo difficilior erat, quod pestilentia, quae priore anno in boves ingruerat, eo verterat in hominum morbos. qui inciderant, haud facile septimum diem superabant, qui superaverant longinquo, maxime quartanae, inplicabantur morbo. servitia maxime moriebantur, eorum strages c per omnis vias insepultorum erat. ne liberorum quidem funeribus Libitina sufficiebat. cadavera intacta a cani- 7 bus ac volturibus tabes absumebat, satisque constabat

[graphic]

nec illo nec priore anno in tanta strage boum hominum8 que volturium usquam visum. sacerdotes publici ea pestilentia mortui sunt Cn. Servilius Caepio pontifex, pater praetoris, et Ti. Sempronius Ti. filius Longus decemvir sacrorum et P. Aelius Paetus augur et Ti. Sempronius Gracchus et C. Atellus Mamilius curio maximus 9 [et] M. Sempronius Tuditanus [pontifex]. pontifices suffecti sunt C. Sulpicius Galba [in locum Caepionis,...] in locum Tuditani. augures suffecti sunt in Gracchi locum T. Veturius Gracchus Sempronianus, in P. Aeli Q. Aelius Paetus. decemvir sacrorum C. Sempronius Longus, curio maximus C. Scribonius Curio sufficitur. 10 cum pestilentiae finis non fieret, senatus decrevit, uti 11 decemviri libros Sibyllinos adirent. ex decreto eorum diem unum supplicatio fuit, et Q. Marcio Philippo verba praeeunte populus in foro votum concepit, si morbus pestilentiaque ex agro Romano emota esset, biduum 12 ferias ac supplicationem se habiturum. in Veienti agro biceps natus puer, et Sinuessae unímanus, et Auximi puella cum dentibus; et arcus interdiu sereno caelo super aedem Saturni in foro Romano intentus, et tres simul 13 soles effulserunt, et faces eadem nocte plures per caelum lapsae sunt et in Lanuvino, Caeritesque anguem in oppido suo iubatum, ravis maculis sparsum, apparuisse adfirmabant; et in agro Campano bovem locutum esse satis constabat.

1 XXII. Legati nonis Iuniis ex Africa redierunt, qui convento prius Masinissa rege Carthaginem ierant; ceterum certius aliquanto, quae Carthagine acta essent, ab 2 rege rescierant quam ab ipsis Carthaginiensibus. conpertum tamen adfirmaverunt, legatos ab rege Perseo venisse iisque noctu senatum in aede Aesculapi datum esse. ab Carthagine legatos in Macedoniam missos et rex adfir3 maverat et ipsi parum constanter negaverant. in Macedoniam quoque mittendos legatos senatus censuit. tres missi sunt, C. Laelius, M. Valerius Messala, Sex. Digitius.

4 Perseus per id tempus, quia quidam Dolopum non parebant et de quibus ambigebatur rebus disceptationem

ab rege ad Romanos revocabant, cum exercitu profectus sub ius iudiciumque suum totam coegit gentem. inde 5 per Oetaeos montes transgressus, religionibus quibusdam animo obiectis, oraclum aditurus Delphos escendit. cum in media repente Graecia apparuisset, magnum non finitumis modo urbibus terrorem praebuit, set in Asiam quoque ad regem Eumenen nuntios tumultuosos misit. triduum non plus Delphis moratus, per Phthiotidem 6 Achaiam Thessaliamque sine damno iniuriaque agrorum, per quos iter fecit, in regnum rediit. nec earum tantum 7 civitatium, per quas iturus erat, satis habuit animos sibi conciliare; aut legatos aut litteras dimisit, petens, ne diutius simultatum, quae cum patre suo fuissent, meminissent: nec enim tam atroces fuisse eas, ut non cum ipso potuerint ac debuerint finiri; secum quidem omnia 8 illis integra esse [ad] instituendam fideliter amicitiam. cum Achaeorum maxime gente reconciliandae gratiae viam quaerebat.

XXIII. Haec una ex omni Graecia gens et Athe- 1 niensium civitas eo processerat irarum, ut finibus interdiceret Macedonibus. itaque servitiis ex Achaia fugien- 2 tibus receptaculum Macedonia erat, quia, cum finibus suis interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant. id cum Perseus animadvertisset, conprensis omni- 3 bus litterae [....]. ceterum ne similis fuga servorum postea fieret, cogitandum et illis esse. recitatis his litteris 4 per Xenarchum praetorem, qui privatae gratiae aditum aput regem quaerebat, et plerisque moderate et benigne scriptas esse censentibus litteras, atque iis maxume qui praeter spem recepturi essent amissa mancipia, Callicra- 5 tes ex iis, qui in eo verti salutem gentis crederent, si cum Romanis inviolatum foedus servaretur, 'parva' inquit aut mediocris res, Achaei, quibusdam videtur agi; ego maxumam gravissimamque omnium non agi tantum 6 arbitror, sed quodam modo actam esse. nam qui regibus Macedonum Macedonibusque ipsis finibus interdixissemus, manereque [....] id decretum scilicet, ne legatos, 7 ne nuntios admitteremus regum, per quos aliquorum ex nobis animi sollicitarentur, ii contionantem quodam modo

absentem audimus regem et, si dis placet, orationem 8 eius probamus. et cum ferae bestiae cibum ad fraudem suam positum plerumque aspernentur et refugiant, nos caeci specie parvi beneficii inescamur et servolorum minimi pretii recipiendorum spe nostram ipsorum liber9 tatem subrui et temptari patimur. quis enim non videt viam regiae societatis quaeri, qua Romanum foedus, quo nostra omnia continentur, violetur? nisi hoc dubium alicui est, bellandum Romanis cum Perseo esse et quod vivo Philippo expectatum, morte eius interpellatum est, id 10 post mortem Philippi futurum. duos, ut scitis, habuit filios Philippus, Demetrium et Persea. genere materno, virtute, ingenio, favore Macedonum longe praestitit De11 metrius. sed quia in Romanos odii regnum posuerat praemium, Demetrium nullo alio crimine quam Romanae amicitiae initae occidit, Persea, quem populo Romano prius paene [bellum inlaturum] quam regni heredem 12 futurum sciebat, regem fecit. itaque quid hic post mortem patris egit aliud quam bellum paravit? Bastarnas primum ad terrorem omnium [in] Dardaniam inmisit; qui si sedem eam tenuissent, graviores eos accolas Graecia 13 habuisset quam Asia Gallos habebat. ea spe depulsus non tamen belli consilia omisit; immo, si vere volumus dicere, iam inchoavit bellum. Dolopiam armis subegit nec provocantis de controversîs ad disceptationem populi Romani audivit; inde transgressus Oetam, ut repente in medio umbilico Graeciae conspiceretur, Delphos escendit. 14 haec usurpatio itineris insoliti quo vobis spectare videtur? Thessaliam deinde peragravit; quod sine ullius eorum 15 quos oderat noxia, hoc magis temptationem metuo. inde litteras ad nos cum muneris specie misit, et cogitare iubet, quo modo in relicuum hoc munere non egeamus, hoc est ut decretum, quo arcentur Peloponneso Macedo16 nes, tollamus; rursus legatos regios et hospitia cum principibus et mox Macedonum exercitus, ipsum quoque a Delphis quantum enim interfluit fretum? traicientem in Peloponnesum videamus, inmisceamur Macedoni17 bus armantibus se adversus Romanos. ego nihil novi censeo decernendum servandaque omnia integra, donec

[ocr errors]
[ocr errors]
« IndietroContinua »