Immagini della pagina
PDF
ePub

LIBRORUM XLVI-CXXXXII PERIOCHAE.

EX LIB. XLVI.

Eumenes rex Romam venit, qui Macedonico bello medium egerat. ne aut hostis iudicatus videretur, si exclusus esset, aut liberatus crimine, si admitteretur, in commune lex lata est, ne cui regi Romam venire liceret. Claudius Marcellus consul Alpinos Gallos, C. Sulpicius Gallus consul Ligures subegit. legati Prusiae regis questi sunt de Eumene, quod fines suos popularetur, dixeruntque eum conspirasse cum Antiocho adversus populum Romanum. societas cum Rhodîs deprecantibus iuncta est. Îustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita trecenta triginta septem milia viginti duo, princeps senatus M. Aemilius Lepidus. Ptolemaeus Aegypti rex, pulsus regno a minore fratre, missis ad eum legatis restitutus est. Ariarathe, Cappadociae rege, mortuo filius eius Ariarathes regnum accepit et amicitiam cum populo Romano per legatos renovavit. res praeterea adversus Ligures et Corsos et Lusitanos vario eventu gestas et motus Syriae mortuo Antiocho, qui filium Antiochum puerum admodum reliquerat, continet. hunc Antiochum puerum cum Lysia tutore Demetrius Seleuci filius, qui Romae obses fuerat, clam, quia non dimittebatur a Romanis, elapsus] interemit, et ipse in regnum receptus. L. Aemilius Paulus, qui Persen vicerat, mortuus. cuius tanta abstinentia fuit, ut, cum ex Hispania et ex Macedonia immensas opes retulisset, vix ex auctione eius redactum sit, unde uxori eius dos solveretur. Pomptinae paludes a Cornelio Cethego consule, cui ea provincia evenerat, siccatae, agerque ex iis factus.

EX LIB. XLVII.

Cn. Tremellio praetori multa dicta est, quod cum M. Aemilio Lepido pontifice maximo iniuriose contenderat, sacrorumque quam magistratuum ius potentius fuit. lex de ambitu lata. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita trecenta viginti octo milia trecenta sedecim, princeps [senatus] sex[tum] Aemilius Lepidus. inter Ptolemaeos fratres, qui dissidebant, foedus ictum, ut alter Aegypto, alter Cyrenis regnaret. Ariarathes, Cappadociae rex, consilio Demetri Syriae regis et viribus pulsus regno, a senatu restitutus est. missi a senatu qui inter Masinissam et Carthaginienses de agro iudicarent. C. Marcius consul adversus Dalmatas primum parum prospere, postea feliciter pugnavit; cum quibus bello confligendi causa fuit, quod Illyrios, socios populi Romani, vastaverant; eandemque gentem Cornelius Nasica consul domuit. Q. Opimius consul Transalpinos Ligures, qui Massiliensium oppida Antipolim et Nicaeam vastabant, subegit. praeterea res in Hispania a conpluribus parum prospere gestas continet. consules anno quingentesimo nonagesimo octavo ab urbe condita magistratum [kal, Ian.] inire coeperunt. mutandi comitia causa fuit, quod

Hispani rebellabant. legati ad disceptandum inter Carthaginienses et Masinissam missi nuntiaverunt, vim navalis materiae se Carthagine deprehendisse. aliquot praetores a provinciis avaritiae nomine accusati damnati sunt.

EX LIB. XLVIII.

Lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita trecenta viginti quattuor milia. semina tertii belli Punici referuntur. cum in finibus Carthaginiensium ingens Numidarum exercitus duce Ariobarzane Syphacis nepote diceretur esse, M. Porcius Cato suasit, ut Carthaginiensibus, qui exercitum specie contra Masinissam, re contra Romanos accitum in finibus haberent, bellum indiceretur. contra dicente P. Cornelio Nasica placuit legatos mitti Carthaginem, qui specularentur, quid ageretur. castigato senatu Carthaginiensium, quod contra foedus et exercitum et navales materias haberent, pacem inter eos et Masinissam facere voluerunt, Masinissa agro, de quo lis erat, cedente. sed Gisgo Hamilcaris filius, homo seditiosus, qui tum in magistratu erat, cum senatus pariturum se iudicio legatis dixisset, ita concitavit [populum] bellum adversus Romanos suadendo, ut legatos, quo minus violarentur, fuga explicuerit. id nuntiantes infestum iam senatum Carthaginiensibus infestiorem fecerunt. M. Porcius Cato funus filii in praetura mortui tenuissimo, ut potuit-nam pauper erat, sumptu fecit. Andriscus, qui se Persei filium, regis quondam Macedoniae, ingenti adseveratione mentiretur, Romam missus. M. Aemilius Lepidus, qui princeps senatus sextis iam censoribus lectus, antequam expiraret, praecepit filiis, lecto se strato sine linteis, sine purpura efferrent, in relicum funus ne plus quam aeris decus consumerent: imaginum specie, non sumptibus nobilitari magnorum virorum funera solere. de veneficiis quaesitum. Publicia et Licinia, nobiles feminae, quae viros suos consulares necasse insimulabantur, cognita causa, cum praetori praedes vades dedissent, cognatorum decreto necatae sunt. Gulussa Masinissae filius nuntiavit, Carthagine dilectus agi, classem conparari et haud dubie bellum strui. cum Cato suaderet, ut eis bellum indiceretur, P. Cornelio Nasica dicente nihil temere faciendum, placuit decem legatos mitti exploratum. L. Licinius Lucullus, A. Postumius Albinus consules cum dilectum severe agerent nec quemquam gratia dimitterent, ab tribunis plebis, qui pro amicis suís vacationem impetrare non poterant, in carcerem coniecti sunt. cum Hispaniense bellum parum prospere aliquotiens gestum ita confudisset civitatem Romanam, ut ne ei quidem invenirentur, qui aut tribunatum exciperent aut legati ire vellent, P. Cornelius Aemilianus processit, et excepturum se militiae genus quodcumque imperatum esset professus est; quo exemplo omnes ad studium militandi concitavit. Lucullus consul, cum Claudius Marcellus [cui] successerat pacasse omnes Celtiberiae populos videretur, Vaccaeos et Cantabros et alias incognitas adhuc gentes in Hispania subegit. ibi P. Cornelius (Africanus) Scipio Aemilianus, L. Pauli filius, Africani nepos, set adoptivus, provocatorem barbarum tribunus militum occidit et in expugnatione Intercatiae urbis maius etiam periculum adiit; nam murum primus transcendit. Servius Sulpicius Galba praetor male adversus Lusitanos pugnavit. cum legati ex Africa cum oratoribus Carthaginiensium et Gulussa Masinissae filio redissent dicerentque, et exercitum se et classem Carthagine deprehendisse, perrogari

sententias placuit. Catone et aliis principibus senatus suadentibus, ut in Africam confestim transportaretur exercitus, quoniam P. Cornelius Nasica dicebat nondum sibi iustam causam belli videri, placuit, ut bello abstinerent, si Carthaginienses classem exussissent et exercitum dimisissent: si minus, proximi consules de bello Punico. referrent. cum locatum a censoribus theatrum exstrueretur, P. Cornelio Nasica auctore tamquam inutile et nociturum publicis moribus ex senatus consulto destructum est populusque aliquamdiu stans ludos spectavit. Carthaginienses cum adversus foedus bellum Masinissae intulissent, victi ab eo annos habente nonaginta duos et sine pulpamine mandere (et si gustaret) panem tantum solito, insuper Romanum bellum meruerunt.

EX LIB. XLVIIII.

Tertii Punici belli initium altero et sescentesimo ab urbe condita anno, intra quintum annum quam erat coeptum consummati. inter M. Porcium Catonem et Scipionem Nasicam, quorum alter sapientissimus vir in civitate habebatur, alter optimus vir etiam a senatu iudicatus erat, diversis certatum sententiis est Catone suadente bellum et ut tolleretur delereturque Carthago, Nasica dissuadente. placuit tamen, quod contra foedus naves haberent, quod exercitum extra fines duxissent, quod socio populi Romani et amico Masinissae arma intulissent, quod filium eius Gulussam, qui cum legatis Romanis erat, in oppidum non recepissent, bellum iis indici. prius quam ullae copiae in naves inponerentur, Uticenses legati Romam venerunt, se suaque omnia dedentes. ea legatio velut omen grata patribus, acerba Carthaginiensibus fuit. ludi patri Diti ad Tarentum ex praecepto librorum facti, qui [ante] annum centesimum, primo Punico bello, quingentesimo et altero anno ab urbe condita, facti erant. legati triginta Romam venerunt, per quos se Carthaginienses dedebant. Catonis sententia vicit, ut in decreto perstaretur et ut consules quam primum ad bellum proficiscerentur. qui ubi in Africam transierunt, acceptis quos imperaverant trecentis obsidibus et armis omnibus instrumentisque belli, si qua Carthagine erant, cum ex auctoritate patrum iuberent, ut in alium locum, dum a mari decem milia passuum ne minus remotum, oppidum facerent, indignitate rei ad bellandum Carthaginienses compulerunt. obsideri obpugnarique coepta est Carthago a L. Marcio, M'. Manilio consulibus. in qua obpugnatione cum neglectos ab una parte muros duo tribuni temere cum cohortibus suis inrupissent et ab oppidanis graviter caederentur, a Scipione † Orfitiano expliciti sunt, per quem et castellum Romanorum, quod nocte expugnabant, paucis equitibus iuvantibus liberatum est. castrorumque, quae Carthaginienses omnibus copiis ab urbe pariter egressi obpugnabant, liberatorum is ipse praecipuam gloriam tulit. praeterea cum ab inrita obpugnatione Carthaginis consul alter enim Romam ad comitia ierat exercitum duceret adversus Hasdrubalem, qui cum ampla manu saltum inicum insederat, suasit primo consuli, ne tam inico loco confligeret, victus deinde conplurium, qui et prudentiae eius et virtuti invidebant, sententiis et ipse saltum ingressus est. cum, sicut praedixerat, fusus fugatusque esset Romanus exercitus et duae cohortes ab hoste obsiderentur, cum paucis equitum turmis in saltum reversus liberavit eas et incolumes reduxit. quam virtutem eius et Cato, vir promptioris ad vituperandum linguae, in senatu sic prosecutus est, ut diceret reliquos, qui in Africa militarent,

umbras volitare, Scipionem vigere, et populus Romanus eo favore complexus, ut comitiis plurimae eum tribus consulem scriberent, cum hoc per aetatem non liceret. cum L. Scribonius tribunus plebis rogationem promulgasset, ut Lusitani, qui in fidem populo Romano dediti ab Servio Galba in Galliam venissent, in libertatem restituerentur, M. Cato acerrime suasit. extat oratio ea in annalibus eius inclusa. Q. Fulvius Nobilior ei, saepe ab eo in senatu laceratus, respondit pro Galba. ipse quoque Galba, cum se damnari videret, complexus duos filios praetextatos et Sulpici Galli filium, cuius tutor erat, ita miserabiliter pro se locutus est, ut rogatio antiquaretur. extant tres orationes eius, duae adversus Libonem tribunum plebis rogationemque eius habitae de Lusitanis, una contra L. Cornelium Cethegum, in qua Lusitanos prope se castra habentis caesos fatetur, quod compertum habuerit, equo atque homine suo ritu immolatis per speciem pacis adoriri exercitum suum in animo habuisse. Andriscus quidam, ultimae sortis homo, Persei regis filium ferens [se] et mutato nomine Philippus vocatus, cum ab urbe Roma, quo illum Demetrius Syriae rex ob hoc ipsum mendacium miserat, clam profugisset, multis ad falsam eius fabulam, velut ad veram coeuntibus, contracto exercitu totam Macedoniam aut voluntate incolentium aut armis occupavit. fabulam autem talem finxerat: ex paelice se et Perseo rege ortum traditum educandum Cretensi cuidam esse, ut in belli casus, quod ille cum Romanis gereret, aliquod velut semen stirpis regiae extaret. Adramytti se educatum usque ad duodecimum aetatis annum, patrem eum esse credentem a quo educaretur, ignarum generis fuisse sui. adfecto deinde eo, cum prope ad ultimum finem vitae esset, detectam sibi tandem originem suam falsaeque matri libellum datum signo Persei regis signatum, quem sibi traderet, cum ad puberem aetatem venisset, obtestationesque ultimas adiectas, ut res in occulto ad id tempus servaretur. pubescenti libellum traditum, in quo relicti sibi duo thensauri a patre dicerentur. tum scienti mulierem sese subditum esse, veram stirpem ignoranti edidisse genus atque obtestatam, ut prius quam manaret ad Eumenen res, Perseo inimicum, excederet eis locis, ne interficeretur. eo se exterritum, simul sperantem aliquod a Demetrio auxilium, in Syriam se contulisse atque ibi primum, quis esset, palam expromere ausum.

EX LIB. L.

Thessalia, cum et illam invadere armis atque occupare Pseudophilippus vellet, per legatos Romanorum auxiliis Achaeorum defensa est. Prusias rex Bithyniae, omnium humillimorumque vitiorum, a Nicomede filio adiuvante Attalo rege Pergami occisus, habebat alterum filium, qui pro superiore ordine dentium enatum habuisse unum os continens dicitur. cum tres legatos ad pacem inter Nicomeden et Prusiam faciendam ad Romanos misissent, cum unus ex iis multis cicatricibus sparsum caput haberet, alter pedibus aeger esset, tertius ingenio socors haberetur, dixit Cato eam in legationem, nec caput nec pedes nec cor habere. in Syria, quae eo tempore stirpe generis parem regi Macedonum, inertia socordiaque similem Prusiae regem habebat, iacente eo in ganea et lustris Ammonius regnabat, per quem et amici omnes regis et Laodice regina et Antigonus Demetri filius occisi sunt. Masinissa Numidiae rex maior nonaginta annis decessit, vir insignis. inter cetera iuvenalia opera, quae ad ultimum edidit, adeo etiam Veneris usu in senecta

viguit, ut post sextum et octogesimum annum filium genuerit. inter tres liberos eius (maximus natu Micipsa, Gulussa, Mastanabal, qui etiam Graecis litteris eruditus erat), P. Scipio Aemilianus, cum commune eis regnum pater reliquisset et dividere eos arbitro Scipione iussisset, partes administrandi regni divisit. item Phameae Himilconi, praefecto equitum Carthaginiensium, viro forti et cuius praecipua opera Poeni utebantur, persuasit, ut ad Romanos cum equitatu suo transiret. ex tribus legatis, qui ad Masinissam missi erant, M. Claudius Marcellus coorta tempestate fluctibus obrutus est. Carthaginienses Hasdrubalem, Masinissae nepotem, quem praetorem habebant, hominem proditionis suspectum in curia interemerunt; quae suspicio inde emanavit, quod propincus esset Gulussae Romanorum auxilia iuvantis. P. Scipio Aemilianus cum aedilitatem peteret, consul a populo dictus, quoniam per annos consuli fieri non licebat, cum magno certamine suffragantibus plebeis et repugnantibus ei aliquandiu patribus, legibus solutus et consul creatus. M'. Manilius aliquot urbes circumpositas Carthagini expugnavit. Pseudophilippus in Macedonia, caeso cum exercitu P. Iuventio praetore, ab Q. Caecilio victus captusque est et recepta Macedonia.

EX LIB. LI.

Carthago in circuitum XXIII passus patens, magno labore obsessa et per partes capta est, primum a Mancino legato, deinde a Scipione consule, cui extra sortem provincia Africa data erat. Carthaginienses portu novo, quia vetus a Scipione erat obstructus, facto et contracta clam exiguo tempore ampla classe infeliciter navali proelio pugnaverunt. Hasdrubalis quoque ducis eorum castra ad Nepherim oppidum loco difficili sitâ cuin exercitu deleta sunt a Scipione, qui tandem [urbem] expugnavit septingentesimo anno quam erat condita. spoliorum maior pars Siculis, quibus ablata erant, reddita. ultimo urbis excidio, cum se Hasdrubal Scipioni dedidisset, uxor eius, quae paucis ante diebus de marito impetrare non potuerat, ut ad victorem transfugerent, in medium se flagrantis urbis incendium cum duobus liberis ex arce praecipitavit. Scipio exemplo patris sui Aemili Pauli, qui Macedoniam vicerat, ludos fecit, transfugasque ac fugitivos bestis obiecit. belli Achaici semina referuntur haec, quod legati Romani ab Achaeis pulsati sint Corinthi, missi, ut eas civitates, quae sub dicione Philippi fuerant, ab Achaico concilio secernerent.

EX LIB. LII.

Cum Achaeis, qui in auxilio Boeotos et Chalcidenses habebant, Caecilius Metellus ad Thermopylas bello conflixit, quibus victis dux eorum Critolaus mortem sibi veneno conscivit. in cuius locum Diaeus, Achaici motus primus auctor, ab Achaeis dux creatus, ad Isthmon a L. Mummio consule victus est. qui omni Achaia in deditionem accepta Corinthon ex senatus consulto diruit, quia ibi legati Romani violati erant. Thebae quoque et Chalcis, quae auxilio fuerant, dirutae. ipse L. Mummius abstinentissimum virum egit, nec quicquam ex eis opibus ornamentisque, quae praedives Corinthos habuit, in domum eius pervenit. Q. Caecilius Metellus de Andrisco triumphavit, P. Cornelius (Africanus) Scipio Aemilianus de Carthagine et Hasdrubale. Viriates in Hispania primum ex pastore venator, ex venatore latro, mox iusti quoque exercitus dux factus, totam Lusitaniam occupavit, M. Vetilium praetorem fuso

« IndietroContinua »