Immagini della pagina
PDF
ePub

habitus est, ut in campo Martio sepeliretur. Gallorum aliquot populi Ambiorige duce, [rege] Eburonum, defecerunt; a quibus Cotta et Titurius legati Caesaris circumventi insidiis cum exercitu. cui praeerant caesi sunt. et cum aliarum quoque legionum castra oppugnata magno labore defensa essent, inter quae eius, qui in Treveris praeerat Q. Ciceronis, ab ipso Caesare hostes proelio fusi sunt. M. Crassus bellum Parthis inlaturus Euphraten flumen transiit, victusque proelio, in quo et filius eius cecidit, cum reliquias exercitus in collem recepisset, evocatus in colloquium ab hostibus velut de pace acturis, quorum dux erat Surenas, comprehensus et ne quid vivus pateretur repugnans, interfectus est.

EX LIB. CVII.

C. Caesar Treveris in Gallia victis iterum in Germaniam transiit, nulloque ibi hoste invento reversus in Galliam Eburonas et alias civitates quae conspiraverant vicit et Ambiorigem in fuga persecutus est. P. Clodi a T. Annio Milone, candidato consulatus, Appia via ad Bovillas occisi corpus plebs in curia cremavit. cum seditiones inter candidatos consulatus Hypsaeum, Scipionem, Milonem essent, qui armis ac vi contendebant, ad comprimendas eas Cn. Pompeius legatus et senatu consul tertio factus est, absens et solus, quod nulli alii umquam contigit. quaestione decreta de morte P. Clodii, Milo iudicio damnatus in exsilium actus est. lex lata est, ut ratio absentis Caesaris in petitione consulatus haberetur invito et contradicente M. Catone. praeterea res gestas a C. Caesare adversus Gallos, qui prope universi Vercingentorige Arverno duce defecerunt, et laboriosas obsidiones urbium continet, inter quas Avarici Biturigum et Gergoviae Arvernorum.

EX LIB. CVIII.

C. Caesar Gallos ad Alesiam vicit omnesque Galliae civitates, quae in armis fuerant, in deditionem accepit. C. Cassius, quaestor M. Crassi, Parthos, qui in Syriam transcenderant, cecidit. in petitione consulatus M. Cato repulsam tulit, creatis consulibus Ser. Sulpicio, M. Marcello. C. Caesar Bellovacos cum aliis Gallorum populis domuit. praeterea contentiones inter consules de successore C. Caesari mittendo, agente in senatu M. Marcello consule, ut Caesar ad petitionem consulatus veniret, cum is lege lata in tempus. consulatus provincias obtinere deberet, resque a M. Bibulo in Syria gestas continet.

EX LIB. CVIIII QVI EST CIVILIS BELLI PRIMVS.

Causae civilium armorum et initia referuntur contentionesque de successore C. Caesari mittendo, cum se dimissurum exercitus negaret, nisi a Pompeio dimitterentur. et C. Curionis tribuni plebis primum adversus Caesarem, dein pro Caesare actiones continet. cum senatus consultum factum esset, ut successor Caesari mitteretur, M. Antonio et Q. Cassio tribunis plebis, quoniam intercessionibus id senatus consultum impediebant, urbe pulsis, mandatumque a senatu consulibus et Cn. Pompeio, ut viderent, ne quid res publica detrimenti caperet, C. Caesar bello inimicos persecuturus cum exercitu in Italiam venit, Corfinium cum L. Domitio et P. Lentulo cepit eosque dimisit, Cn. Pompeium ceterosque partium eius Italia expulit.

EX LIB. CX QVI EST CIVILIS BELLI SECVNDVS.

C. Caesar Massiliam, quae portas clauserat, obsedit, et relictis in obsidione urbis eius legatis C. Trebonio et D. Bruto profectus in

[graphic]

Hispaniam L. Afranium et M. Petreium legatos Cn. Pompei cum septem legionibus ad Ilerdam in deditionem accepit omnesque incolumes dimisit, Varrone quoque legato Pompei cum exercitu in potestatem suam redacto. Gaditanis civitatem dedit. Massilienses duobus navalibus proeliis victi post longam obsidionem potestati Caesaris se permiserunt. C. Antonius legatus Caesaris male adversus Pompeianos in Illyrico rebus gestis captus est; in quo bello Opitergini transpadani, Caesaris auxiliares, rate sua ab hostilibus navibus clusa, potius quam in potestatem hostium venirent inter se concurrentes occubuerunt. C. Curio, legatus Caesaris in Africa. cum prospere adversus Varum Pompeianarum partium ducem pugnasset, a luba rege Mauretaniae cum exercitu caesus est. C. Caesar in Graeciam traiecit.

EX LIB. CXI QVI EST CIVILIS BELLI TERTIVS.

M. Caelius Rufus praetor, cum seditiones in urbe concitaret novarum tabularum spe plebe sollicitata, abrogato magistratu pulsus urbe Miloni exuli, qui fugitivorum exercitum contraxerat, se coniunxit. uterque, cum bellum molirentur, interfecti sunt. Cleopatra regina Aegypti a Ptolemaeo fratre regno pulsa est. propter Q. Cassi praetoris avaritiam crudelitatemque Cordubenses in Hispania cum duabus Varronianis legionibus a partibus Caesaris desciverunt. Cn. Pompeius ad Dyrrachium obsessus a Caesare et, praesidiis eius cum magna clade diversae partis expugnatis obsidione liberatus, translato in Thessaliam bello, apud Pharsaliam acie victus est. Cicero in castris remansit, vir nihil minus quam ad bella natus. omnibusque adversarum partium, qui se potestati victoris permiserant, Caesar ignovit.

EX LIB. CXII QVI EST CIVILIS BELLI QVARTVS.

Trepidatio victarum partium in diversas orbis terrarum partes et fuga refertur. Cn. Pompeius cum Aegyptum petisset, iussu Ptolemaei regis, pupilli sui, auctore Theodoto praeceptore, cuius magna aput regem auctoritas erat, et Pothino occisus est ab Achilla, cui id facinus erat delegatum, in navicula antequam in terram exiret. Cornelia uxor et Sex. Pompeius filius Cypron refugerunt. Caesar post tertium diem insecutus, cum ei Theodotus caput Pompei et anulum obtulisset, infensus est et inlacrimavit; [nec] sine periculo Alexandriam tumultuantem intravit. Caesar dictator creatus Cleopatram in regnum Aegypti reduxit et inferentem bellum Ptolemaeum îsdem auctoribus, quibus Pompeium interfecerat, cum magno suo discrimine vicit. Ptolemaeus dum fugit, in Nilo navicula subsedit. praeterea laboriosum M. Catonis in Africa per deserta cum legionibus iter et bellum a Cn. Domitio adversus Pharnacem parum prospere gestum continet.

EX LIB. CXIII QVI EST CIVILIS BELLI QVINTVS.

Confirmatis in Africa Pompeianis partibus, imperium earum P. Scipioni delatum est Catone, cui ex aequo deferebatur imperium, cedente. et cum de diruenda urbe Vtica propter favorem civitatis eius in Caesarem deliberaretur idque ne fieret M. Cato tenuisset, Iuba suadente, ut dirueretur, tutela eius et custodia mandata est Catoni. Cn. Pompeius Magni filius in Hispania contractis viribus, quarum ducatum nec Afranius nec Petreius excipere volebant, bellum adversus Caesarem renovavit. Pharnaces Mithridatis filius, rex Ponti, sine ulla belli mora victus est. cum seditiones Romae a P. Dolabella tribuno plebis, legem ferente de novis tabulis, exci

[graphic]
[graphic]

tatae essent et ex ea causa plebs tumultuaretur, inductis a M. Antonio magistro equitum in urbem militibus octingenti e plebe caesi sunt. Caesar veteranis cum seditione missionem postulantibus dedit, et cum in Africam traiecisset, adversus copias Iubae regis cum discrimine magno pugnavit.

EX LIB. CXIIII QVI EST CIVILIS BELLI SEXTVS.

Bellum in Syria Caecilius Bassus eques Romanus Pompeianarum partium excitavit relicto a legione Sex. Caesare, quae ad Bassum transierat, occisoque eo. Caesar Scipionem praetorem Iubamque vicit ad Thapsum castris eorum expugnatis. Cato audita re cum se percussisset Vticae et interveniente filio curaretur, inter ipsam curationem rescisso vulnere expiravit anno aetatis quadragesimo octavo. Petreius Iubam seque interfecit. P. Scipio in nave circumventus honestae morti vocem [honestam] adiecit; quaerentibus enim imperatorem hostibus dixit 'imperator se bene habet'. Faustus et Afranius occisi. Catonis filio venia data. Brutus legatus Caesaris in Gallia Bellovacos rebellantes proelio vicit.

EX LIB. CXV QVI EST CIVILIS BELLI SEPTIMVS.

Caesar quattuor triumphos duxit, ex Gallia, ex Aegypto, ex Ponto, ex Africa. epulum et omnis generis spectacula dedit. M. Marcello consulari senatu rogante reditum concessit; quo beneficio eius Marcellus frui non potuit, a Cn. Magio cliente suo Athenis occisus. recensum egit, quo censa sunt civium capita centum quinquaginta milia. profectusque in Hispaniam adversus Cn. Pompeium, multis utrimque expeditionibus factis et aliquot urbibus expugnatis summam victoriam cum magno discrimine ad Mundam urbem consecutus est. Pompeius Sex. effugit.

EX LIB. CXVI QVI EST CIVILIS BELLI OCTAVVS.

Caesar ex Hispania quintum triumphum egit. et cum plurimi maximique honores a senatu decreti essent, inter quos ut parens patriae appellaretur et sacrosanctus ac dictator in perpetuum esset, invidiae adversus eum causam praestitere, et quod senatui deferenti hos honores, cum ante aedem Veneris Genetricis sederet, non adsurrexit, et quod [a] M. Antonio consule collega suo inter Lupercos currente diadema capiti suo inpositum in sella reposuit et quod Epidio Marullo et Caesetio Flavo tribunis plebis invidiam ei tamquam regnum adfectanti [moventibus] potestas abrogata est. ex his causis conspiratione in eum facta, cuius capita fuerunt M. Brutus et C. Cassius et ex Caesaris partibus Dec. Brutus et C. Trebonius, in Pompei curia occisus est viginti tribus vulneribus, occupatumque ab interfectoribus eius Capitolium. oblivione deinde caedis eius a senatu decreta, obsidibus Antoni et Lepidi liberis acceptis coniurati a Capitolio descenderunt. testamento Caesaris heres ex parte dimidia institutus C. Octavius, sororis nepos, et in nomen adoptatus est. Caesaris corpus cum in campum Martium ferretur, a plebe ante rostra crematum est. dictaturae honos in perpetuum sublatus est. C. Amatius, humillimae sortis homo, qui se Mari filium ferebat, cum apud credulam plebem seditiones moveret, necatus est.

EX LIB. CXVII.

C. Octavius Romam ex Epiro venit eo enim illum Caesar praemiserat, bellum in Macedonia gesturus, ominibusque prosperis exceptus et nomen Caesaris sumpsit. in confusione rerum ac tumultu M. Lepidus pontificatum maximum intercepit. et M. An

tonius consul cum inpotenter dominaretur legemque de permutatione provinciarum per vim tulisset et Caesarem quoque petentem, ut sibi adversus percussores avunculi adesset, magnis iniuriis adfecisset, Caesar et sibi et rei publicae vires adversum eum paraturus deductos in colonias veteranos excitavit. legiones quoque quarta et Martia signa ab Antonio ad Caesarem tulerunt, deinde et conplures saevitia M. Antoni, passim in castris suis trucidantis qui ei suspecti erant, ad Caesarem desciverunt. Dec. Brutus, ut petenti Cisalpinam Galliam Antonio obsisteret, Mutinam cum exercitu occupavit. praeterea discursum utriusque partis virorum ad accipiendas provincias apparatusque belli continet.

EX LIB. CXVIII.

M. Brutus in Graecia sub praetextu rei publicae et suscepti contra M. Antonium belli exercitum, cui P. Vatinius praeerat, cum provincia in potestatem suam redegit. C. Caesari, qui privatus rei publicae arma sumpserat, propraetoris imperium a senatu datum est cum consularibus ornamentis adiectumque, ut senator esset. M. Antonius Dec. Brutum Mutinae obsedit, missique ad eum a senatu legati de pace parum ad conponendam eam valuerunt. populus Romanus saga sumpsit. M. Brutus in Epiro C. Antonium praetorem cum exercitu potestati suae subiecit.

EX LIB. CXVIII.

C. Trebonius in Asia fraude P. Dolabellae occisus est. ob id facinus Dolabella hostis a senatu iudicatus est. cum Pansa consul male adversus Antonium pugnasset, A. Hirtius consul cum exercitu superveniens fusis M. Antoni copiis fortunam utriusque partis aequavit. victus deinde ab Hirtio et Caesare Antonius in Galliam confugit, et M. Lepidum cum legionibus, quae sub eo erant, sibi iunxit, hostisque a senatu cum omnibus qui intra praesidia eius essent iudicatus est. A. Hirtius, qui post victoriam in ipsis hostium castris ceciderat, et C. Pansa ex vulnere, quod in adverso proelio exceperat, defunctus in campo Martio sepulti sunt. adversus C. Caesarem, qui solus ex tribus ducibus supererat, parum gratus senatus fuit, qui Dec. Bruto obsidione Mutinensi a Caesare liberato triumphi honore decreto Caesaris militumque eius mentionem non satis gratam habuit. ob quae C. Caesar, reconciliata per M. Lepidum cum M. Antonio gratia, Romam cum exercitu venit et perculsis adventu eius eis, qui in eum iniqui erant, cum annos novemdecim haberet, consul creatus est.

EX LIB. CXX.

C. Caesar consul legem tulit de quaestione habenda in eos, quorum opera Caesar pater occisus esset, postulatique ea lege M. Brutus, C. Cassius, Dec. Brutus absentes damnati sunt. cum M. Antoni vires Asinius quoque Pollio et Munatius Plancus cum exercitibus suis adiuncti ampliassent, Dec. Brutus, cui senatus ut persequeretur Antonium mandaverat, relictus a legionibus suis profugisset, iussu Antoni, in cuius potestatem venerat, (caesus) a Capeno Sequano interfectus est. C. Caesar pacem cum Antonio et Lepido fecit, ita ut tresviri rei publicae constituendae per quinquennium essent ipse et Lepidus et Antonius, et ut suos quisque inimicos proscriberent. in qua proscriptione plurimi equites Romani, centum triginta senatorum nomina fuerunt, et inter eos L. Pauli, fratris M. Lepidi, et L. Caesaris, Antoni avunculi, et M. Ciceronis. huius occisi a Popillio legionario milite, cum haberet annos sexaginta

tres, caput quoque cum dextra manu in rostris positum est. praeterea res a M. Bruto in Graecia gestas continet.

EX LIB. CXXI QVI EDITVS POST EXCESSVM AVGVSTI DICITVR. C. Cassius, cui mandatum a senatu erat, ut Dolabellam hostem iudicatum bello persequeretur, auctoritate rei publicae adiutus Syriam cum tribus exercitibus, qui in eadem provincia erant, in potestatem suam redegit, Dolabellam in urbe Laudicia obsessum mori coegit. M. quoque Bruti iussu C. Antonius captus, occisus est.

EX LIB. CXXII.

M. Brutus adversus Thracas parumper prospere rem gessit, omnibusque transmarinis provinciis exercitibusque in potestatem eius et C. Cassi redactis, coierunt Smyrnae uterque ad ordinanda belli futuri consilia. M. Messalae Poplicolam fratrem vinctum communi consilio condonaverunt.

EX LIB. CXXIII.

Sex. Pompeius Magni filius, collectis ex Epiro proscriptis ac fugitivis, cum exercitu diu sine ulla loci cuiusquam possessione praedatus in mari, Messanam oppidum in Sicilia primum, dein totam provinciam occupavit occisoque Pompeio Bithynico praetore Q. Salvidienum legatum Caesaris navali proelio vicit. Caesar et Antonius cum exercitibus in Graeciam traiecerunt, bellum adversus Brutum et Cassium gesturi. Q. Cornificius in Africa T. Sextium, Cassianarum partium ducem, proelio vicit.

EX LIB. CXXIIII.

C. Caesar et Antonius apud Philippos vario eventu adversus Brutum et Cassium pugnaverunt, ita ut dextra utriusque cornua vincerent et castra quoque utrimque ab iis qui vicerant expugnarentur. sed inaequalem fortunam partium mors Cassi fecit, qui cum in eo cornu fuisset, quod pulsum erat, totum exercitum fusum ratus mortem conscivit. altera dein acie victus M. Brutus et ipse vitam finiit, exorato Stratone fugae comite, ut sibi gladium adigeret. annorum erat [...] circiter quadraginta, inter quos Q. Hortensius occisus est.

EX LIB. CXXV.

Caesar relicto trans mare Antonio - provinciae ea parte imperi positae ei cesserant reversus in Italiam veteranis agros divisit. seditiones exercitus sui, quas corrupti a Fulvia M. Antoni uxore milites adversus imperatorem suum concitaverant, cum gravi periculo inhibuit. L. Antonius consul, M. Antoni frater, eadem Fulvia consiliante bellum Caesari intulit. receptis in partes suas populis, quorum agri veteranis adsignati erant, et M. Lepido, qui custodiae urbis cum exercitu praeerat, fuso, hostiliter in urbem inrupit.

EX LIB. CXXVI.

Caesar cum esset annorum viginti trium, obsessum in oppido Perusia L. Antonium conatumque aliquotiens erumpere et repulsum fame coegit in deditionem venire, ipsique et omnibus militibus eius ignovit, Perusiam diruit, redactisque in potestatem suam omnibus diversae partis exercitibus bellum citra ullum sanguinem confecit.

EX LIB. CXXVII.

Parthi Labieno, qui Pompeianarum partium fuerat, duce in Syriam inruperunt, victoque Decidio Saxa, M. Antoni legato, totam eam provinciam occupaverunt. M. Antonius cum ad bellum adversus Caesarem gerendum [...] uxore Fulvia, ne concordiae ducum

« IndietroContinua »