Immagini della pagina
PDF
ePub

obstaret, pace facta cum Caesare sororem eius Octaviam in matrimonium duxit. Q. Salvidienum consilia nefaria adversus Caesarem molitum indicio suo protraxit, isque damnatus mortem conscivit. P. Ventidius Antoni legatus Parthos proelio victos Syria expulit, Labieno eorum duce occiso. cum vicinus Italiae hostis Sex. Pompeius Siciliam teneret et commercium annonae inpediret, expostulatam cum eo pacem Caesar et Antonius fecerunt, ita ut Siciliam provinciam haberet. praeterea motus Africae et bella ibi gesta continet.

EX LIB. CXXVIII.

Cum Sex. Pompeius rursus latrociniis mare infestum redderet, nec pacem quam acceperat praestaret, Caesar necessario adversus eum bello suscepto, duobus navalibus proeliis cum dubio eventu pugnavit. P. Ventidius legatus M. Antoni Parthos in Syria proelio vicit regemque eorum occidit. Iudaei quoque a legatis Antoni subacti sunt. praeterea belli Siculi apparatum continet.

EX LIB. CXXVIIII.

Adversus Sex. Pompeium vario eventu navalibus proeliis pugnatum est, ita ut ex duabus Caesaris classibus altera, cui Agrippa praeerat, vinceret, altera, quam Caesar duxerat, deleta expositi in terram milites in magno periculo essent. victus deinde Pompeius in Siciliam profugit. M. Lepidus, qui ex Africa velut ad societatem belli contra Sex. Pompeium a Caesare gerendi traiecerat, cum bellum Caesari quoque inferret, relictus ab exercitu, abrogato triumviratus honore vitam impetravit. M. Agrippa navali corona a Caesare donatus est, qui honos nulli ante eum habitus erat.

EX LIB. CXXX.

M. Antonius dum cum Cleopatra luxuriaretur, tarde Mediam ingressus bellum cum legionibus decem et octo et sexdecim milibus equitum Parthis intulit, et cum duabus legionibus amissis, nulla re prospere cedente retro rediret, insecutis subinde Parthis et ingenti trepidatione et magno totius exercitus periculo in Armeniam reversus et viginti et uno diebus trecenta milia fuga emensus, circa octo milia hominum tempestatibus amisit. tempestates quoque infestas super tam infeliciter susceptum Parthicum bellum culpa sua passus est, quia hiemare in Armenia nolebat, dum ad Cleopatram festinat.

EX LIB. CXXXI.

Sex. Pompeius cum in fidem M. Antoni veniret, bellum adversus eum in Asia moliens, obpressus a legatis eius occisus est. Caesar seditionem veteranorum cum magna pernicie motam inhibuit, Iapydas et Dalmatas et Pannonios subegit. Antonius Artavasden Armeniae regem, fide data perductum, in vincula conici iussit, regnumque Armeniae filio suo ex Cleopatra nato dedit, quam uxoris loco, iam pridem captus amore eius, habere coeperat.

EX LIB. CXXXII.

Caesar in Illyrico Dalmatas domuit. cum M. Antonius ob amorem Cleopatrae, ex qua duos filios habebat, Philadelphum et Alexandrum, neque in urbem venire vellet neque finito triumviratus tempore imperium deponere, bellumque moliretur quod urbi et Italiae inferret, ingentibus tam navalibus quam terrestribus copiis ob hoc contractis remissoque Octaviae sorori Caesaris repudio, Caesar in Epirum cum exercitu traiecit. pugnae deinde navalis et proelia equestria secunda Caesaris referuntur.

[ocr errors]

EX LIB. CXXXIII.

M. Antonius ad Actium classe victus Alexandriam profugit; obsessusque a Caesare in ultima desperatione rerum, praecipue occisae Cleopatrae falso rumore inpulsus, se ipse interfecit. Caesar Alexandria in potestatem redacta, Cleopatra ne in arbitrium victoris veniret voluntaria morte defuncta, in urbem reversus tres triumphos egit, unum ex Illyrico, alterum ex Actiaca victoria, tertium de Cleopatra, inposito fine civilibus bellis altero et vicesimo anno. M. Lepidus Lepidi, qui triumvir fuerat, filius, coniuratione adversus Caesarem facta bellum moliens, oppressus et occisus est.

EX LIB. CXXXIIII.

C. Caesar rebus conpositis et omnibus provinciis in certam formam redactis Augustus quoque cognominatus est, et mensis Sextilis in honorem eius appellatus est. cum ille conventum Narbone ageret, census a tribus Galliis, quas Caesar pater vicerat, actus. bellum adversus Basternas et Moesos et alias gentes a M. Crasso gestum [...] referuntur.

EX LIB. CXXXV.

Bellum a M. Crasso adversus Thracas et a Caesare adversus Hispanos gestum refertur, et Salassi, gens Alpina, perdomiti. [Librorum cxxXVI et CXXXVII periochae desunt.]

EX LIB. CXXXVIII.

Raeti a Ti. Nerone et Druso Caesaris privignis domiti. Agrippa Caesaris gener mortuus. a Druso census actus est.

EX LIB. CXXXVIIII.

Civitates Germaniae cis Rhenum et trans Rhenum positae oppugnantur a Druso, et tumultus, qui ob censum exortus in Gallia erat, conponitur. ara Caesari ad confluentem Araris et Rhodani dedicata, sacerdote creato C. Iulio Vercondaridubno Aeduo.

EX LIB. CXXXX.

Thraces domiti a L. Pisone; item Cherusci, Tencteri, Chauci aliaeque Germanorum trans Rhenum gentes subactae a Druso referuntur. Octavia soror Augusti defuncta, ante amisso filio M. Marcello, cuius monimenta sunt theatrum et porticus nomine eius dicata.

EX LIB. CXXXXI.

Bellum adversus transrhenanas gentes a Druso gestum refertur, in quo inter primores pugnaverunt Chumstinctus et Avectius tribuni ex civitate Nerviorum. Dalmatas et Pannonios Nero frater Druși subegit. pax cum Parthis facta est signis a rege eorum, quae sub Crasso et postea sub Antonio capta erant, redditis.

EX LIB. CXXXXII.

Bellum adversus Germanorum trans Rhenum civitates gestum a Druso refertur. ipse ex fractura equo super crus eius conlapso tricesimo die quam id acciderat mortuus. corpus a Nerone fratre, qui nuntio valetudinis evocatus raptim adcurrerat, Romam pervectum et in tumulo C. Iuli reconditum. laudatus est a Caesare Augusto vitrico et supremis eius plures honores dati.

TITI LIVI

LIBRORVM DEPERDITORVM

FRAGMENTA.

Fragmentis, quae non nisi coniectura ad suos libros relata sunt, asteriscus. est praefixus.

* LIB. a. u. c. XII.

1) Livius: 'ni Pyrrhus proelio quam bello bonus.'

unicus pugnandi artifex magisque in Serv. ad Vergil. Aen. I 456.

LIB. a. u. c. XIII.

2) Curribus falcatis usos esse maiores et Livius et Sallustius docent. Serv. ad Vergil. Aen. I 476.

3) Livius in XIII: 'privato nos tenuissemus.' Priscian. inst. gramm. XV §. 11 p. 1009 P.

* LIB. a. u. c. XVI.

4) nam Sichaeus Sicbarbas dictus est; Belus, Didonis pater, Methres; Carthago a Carthada, ut lectum est; quod invenitur in historia Poenorum et in Livio. Serv. ad Vergil. Aen. I 343.

5) Novae Carthaginis] Carthago est enim lingua Poenorum nova civitas, ut Livius docet. Serv. ad Vergil. Aen. I 366.

6) ... nam Bitias classis Punicae fuit praefectus, ut docet Livius. Serv. ad Vergil. Aen. I 738.

LIB. a. u. c. XVII.

7) 'Pridie Nonas,' 'pridie Idus' Livius ab urbe condita XVII. Priscian. inst. gramm. XIIII §. 38 p. 992 P.

LIB. a. u. c. XVIII.

[ocr errors]

[8) 'Inberbi' autem dicuntur, non 'inberbes.' Titus Livius autem xvIII 'inberbes' vulgariter. Charis. inst. gramm. I p. 74 P. 95, 18 K. cf. anon. de orthogr. p. 2788 sq. P., sched. vet. gramm. ap. Barthium advers. XXXVII, 14.]

*9)...Quae quia supra usitatam rationem excedentia attigimus, serpentis quoque a T. Livio curiose pariter ac facunde relatae fiat mentio. is enim ait in Africa apud Bagradam flumen tantae [anguem] magnitudinis fuisse, ut Atilii Reguli exercitum usu amnis prohiberet, multisque militibus ingenti ore correptis, conpluribus caudae voluminibus elisis, cum telorum iactu perforari nequiret, ad ultimum ballistarum tormentis undique petitam, silicum crebris et ponderosis verberibus procubuisse omnibusque et cohortibus et legionibus ipsa Carthagine visam terribiliorem. atque etiam cruore

suo gurgitibus imbutis, corporisque iacentis pestifero adflatu vicina regione polluta, Romana inde summovisse castra. corium centum et viginti pedum in urbem missum. ext. 19.

* LIB. a. u. c. XVIIII.

adicit beluae Val. Max. 1 8.

10) Tertii ludi (saeculares sc.) fuerunt, Antiate Livioque auctoribus, P. Claudio Pulchro, L. Iunio Pullo consulibus ** Censorin. de die nat. c. 17 p. 47, 7 Iahn.

11)... nam Romani moris fuit et in comitiis agendis et in bellis gerendis pullaria captare auguria. unde est in Livio, quod, cum quidam cupidus belli gerendi a tribuno plebis arceretur, ne iret, pullos iussit adferri. qui cum missas non ederent fruges, irridens consul augurium ait 'vel bibant' et eos in Tiberim praecipitavit. inde navibus ad Africam tendens in mari cum omnibus, quos ducebat, extinctus est. Serv. ad Vergil. Aen. VI 198.

[* LIB. a. u. c. XX.

a) C. Manlius (immo C. Mamilius) et Q. Valerius. His consulibus ludis Romanis primum tragoedia et comoedia a Lucio Livio ad scaenam data. Cassiod, chron, a. u. 515 Varr.

b) M. Aemilius et M. Iunius.

His consulibus Hamilcar Hannibalis pater in Hispania bellum Romanis parans occisus est. hic solitus dicere, quattuor filios contra populum Romanum velut catulos [se] educare. Cassiod. l. l. a. u. 524.

c) L. Veturius et C. Lutatius. His consulibus via Flaminia munita et circus factus qui Flaminius appellatur. Cassiod.l.l.a. u. 534.]

LIB. a. u. c. XI-XX.

12) Dic mihi, cum saepe numero in Romanis historiis legatur, Livio auctore, saepissime in hac urbe exorta pestilentia infinita hominum milia deperiisse atque eo frequenter ventum, ut vix esset, unde illis bellicosis temporibus exercitus potuisset adscribi, illo tempore deo tuo Februario minime litabatur? an etiam cultus hic omnino nihil proderat? illo tempore Lupercalia non celebrabantur? nec enim dicturus es, haec sacra adhuc illo tempore non coepisse, quae ante Romulum ab Euandro in Italiam perhibentur illata. Lupercalia autem propter quid instituta sunt, quantum ad ipsius superstitionis commenta respectant, Livius secunda decade loquitur, nec propter morbos inhibendos instituta commemorat, sed propter sterilitatem, ut ei videtur, mulierum, quae tunc acciderat, exsolvendam. Gelasi papae epist. adversus Andromachum ap. Baronium annal. eccles. ad. a. CCCCXCVI num. xxxv.

[* LIB. a. u. c. XXXXVII.

d) M. Aemilius et C. Popillius. His consulibus metalla in Macedonia instituta. Cassiod. l. 1. a. u. 596.

e) Q. Fulvius et P. Annius. Hi primi consules kal. Ianuariis magistratum inierunt propter subitum Celtiberiae bellum. Cassiod. 1. l. a. u. 601.1

* LIB. a. u. c. XXXXVIII.

13) De quartorum ludorum (saecularium sc.) anno triplex opinio est. Antias enim et Varro et Livius relatos esse prodiderunt L. Marcio Censorino, M'. Manilio consulibus, post Romam conditam anno sescentesimo quinto, at Piso Censorius et Cn. Gellius etc. Censorin. de die nat. c. 17 p. 48, 2 Iahn.

Livi vol. IV.

15

LIB. a. u. c. LVI.

14) Livius LVI ab urbe condita: ‘Q Pompeium morbum excusasse ferunt, ne, cum interesset deditioni, animos Numantinorum irritaret'. Priscian. inst. gramm. XVIII p. 1198 § 262 P.

[* f) Ser. Fulvius et Q. Calpurnius. His consulibus Aemilianus Scipio ob Numantinum bellum, cum candidatus non esset, consul creatur. Cassiod. l. 1. a. u. 619.

*LIB. a. u. c. LXI

g) Cn. Domitius et C. Fannius. His consulibus C. Sextius oppidum aedificavit, in quo aquae Sextiae, in Galliis. Cassiod. l. l. α. κ. 632.

* LIB. a. u. c. LXII.

h) M. Metellus et M. Scaurus. His consulibus L. Metellus et Cn. Domitius censores artem ludicram ex urbe removerunt praeter Latinum tibicinem cum cantore et ludum Atellanum. Cassiod. l. l. α. κ. 639.

LIB. a. u. c. LXVI.

2) Q. Servilius et C. Atilius Serranus. His consulibus per Servilium Caepionem consulem iudicia equitibus et senatoribus communicata. Cassiod. l. l. a. κ. 648.

* LIB. a. u. c. LXX.

k) Cn. Domitius et C. Cassius. His consulibus Ptolemaeus Aegypti rex populum Romanum heredem reliquit. Cassiod. l. l. a. u. 658.]

* LIB. a. u. c. LXXVII.

15) Καὶ παρελθὼν εἰς τὴν πόλιν ὕπατος μὲν ἀποδείκνυται μετὰ Κοίντου Πομπηίου, πεντήκοντα έτη γεγονώς, γαμεῖ δὲ γάμον ἐνδοξό τατον Καικιλίαν τὴν Μετέλλου θυγατέρα τοῦ ἀρχιερέως. ἐφ ̓ ᾧ πολλὰ μὲν εἰς αὐτὸν ἶδον οἱ δημοτικοί, πολλοὶ δὲ τῶν πρώτων ἐν μέσων, οὐκ ἄξιον ἡγούμενοι τῆς γυναικὸς ὃν ἄξιον ὑπατείας ἔκριναν, ὥς φησιν ὁ Τίτος. Plut. Sulla c. 6.

[16) Ὅτι μέλλοντος ἐν Ῥώμῃ τοῦ ἐμφυλίου ἐγείρεσθαι πολέμου ἄλλα τε πολλὰ Λίβιος καὶ Διόδωρος ἱστόρησαν καὶ ἐξ ἀνεφέλου τοῦ ἀέρος καὶ αἰθρίας πολλῆς ἦχον ἀκουσθῆναι σάλπιγγος ὀξὺν ἀποτεινούσης καὶ θρηνώδη τὸν φθόγγον, καὶ τοὺς μὲν ἀκούσαντας ἅπαντας ἔκφρονας ὑπὸ τοῦ δέους γενέσθαι, τοὺς δὲ Τυρρηνῶν μάντεις μεταβολὴν τοῦ γένους καὶ μετακόσμησιν ἀποφήνασθαι σημαίνειν τὸ τέρας εἶναι μὲν γὰρ ἀνθρώπων ὀκτὼ γένη, διαφέροντα τοῖς ἤθεσιν ἀλλήλων, ἑκάστῳ δ ̓ ἀφωρίσθαι χρόνον ὑπὸ τοῦ θεοῦ συμπεραινόμενον ἐνιαυτοῦ μεγάλου περιόδῳ τῆς δ ̓ οὖν προτέρας περιόδου τελευτώσης καὶ ἑτέρας ἐνισταμένης κινεῖσθαί τι σημεῖον ἐκ γῆς ἢ οὐρανοῦ θαυμάσιον, ᾗ δῆλον εὐθὺς τοῖς ταῦτα σοφοῖς γίνεσθαι ὅτι καὶ τρόποις ἄλλοις καὶ βίοις ἄνθρωποι γεγόνασι χρώμενοι καὶ θεοῖς ἧττον τῶν προτέρων μέλοντες. Dion. Cass. exc. Maui script. vett. nov. coll. fr. 67 II 548, fr. 102 Ρ. 91 Bk. I p. 142 sq. adn. a Dindf., Suid. s. v. Zúllas (v. Maium 1. l. fr. 123 p. 563) cf. Plut. Sull. c. 7.]

...

17) Sulla certe ipse cum primum ad urbem contra Marium castra movisset, adeo laeta exta immolanti fuisse scribit Livius, ut custodiri se Postumius haruspex voluerit, capitis supplicium subiturus, nisi ea, quae in animo Sulla haberet, diis iuvantibus implevisset. Augustin. de civ. dei II 24.

LIB. a. u. c. LXXXIII.

18) Eversis quippe et incensis omnibus cum oppido simulacris

« IndietroContinua »