Immagini della pagina
PDF
ePub

nicis quadriduum dedit. magni tamen [tum] muneris ea summa fuit, ut per triduum quattuor et septuaginta homines pugnarint.

[PERIOCHA LIBRI XXXXII.]

[Q. Fulvius Flaccus censor templum Iunonis Laciniae tegulis marmoreis spoliavit, ut aedem quam dedicaverat tegeret. tegulae ex senatus consulto reportatae. Eumenes Asiae rex in senatu de Perseo Macedoniae rege questus est, cuius iniuriae in populum Romanum referuntur. ob quas bello ei indicto P. Licinius Crassus consul, cui mandatum erat, in Macedoniam transiit levibusque expeditionibus, equestribus proeliis, in Thessalia cum Perseo [parum felici] eventu pugnavit. inter Masinissam et Carthaginienses de agro fuit [lis.] dies eis ad disceptandum a senatu datus. legati missi ad socias civitates regesque rogandos, ut in fide permanerent, dubitantibus Rhodis. lustrum a censoribus conditum est; censa sunt civium capita ducenta sexaginta septem milia ducenta triginta res praeterea adversus Corsos et Ligures prospere gestas

unum.

continet.]

[ocr errors]

TITI LIVI

AB VRBE CONDITA

LIBER XXXXII.

1 I. L. Postumius Albinus, M. Popillius Laenas cum omnium primum de provincîs et exercitibus ad senatum 2 rettulissent, Ligures utrique decreti sunt, ut novas ambo, quibus eam provinciam obtinerent, legiones binae singulis decretae et sociûm Latini nominis dena milia peditum et sescenos equites, et supplementum Hispaniae tria milia peditum Romanorum scriberent et ducentos 3 equites. ad hoc mille et quingenti pedites Romani cum centum equitibus scribi iussi, cum quibus praetor, cui Sardinia obtigisset, in Corsicam transgressus bellum ge4 reret: interim M. Atilius vetus praetor provinciam obtineret Sardiniam. praetores deinde provincias sortiti sunt, 5 A. Atilius Serranus urbanam, C. Cluvius Saxula inter

[graphic]

cives et peregrinos, N. Fabius Buteo Hispaniam citeriorem, C. Matienus ulteriorem, M. Furius Crassipes Siciliam, C. Cicereius Sardiniam. priusquam magistratus 6 proficiscerentur, senatui placuit, L. Postumium consulem ad agrum publicum a privato terminandum in Campaniam ire, cuius ingentem modum possidere privatos paulatim proferendo fines constabat. hic iratus Praenestinis, quod, 7 cum eo privatus sacrifici in templo Fortunae faciundi causa profectus esset, nihil in se honorifice neque publice neque privatim factum a Praenestinis esset, priusquam ab Roma proficisceretur, litteras Praeneste misit, ut sibi magistratus obviam exirent, locum publice pararent, ubi deverteretur, iumentaque, cum exiret inde, praesto essent. ante hunc consulem nemo umquam sociis ulla re oneri 8 aut sumptui fuit. ideo magistratus mulis tabernaculisque 9 et omni alio instrumento militari ornabantur, ne quid tale imperarent sociis. privata hospitia habebant; ea 10 benigne comiterque colebant, domusque eorum Romae hospitibus patebant, aput quos ipsis deverti mos esset. legati, qui repente aliquo mitterentur, singula iumenta 11 per oppida ifer qua faciundum erat imperabant; aliam inpensam socii in magistratus Romanos non faciebant. ira consulis, etiamsi iusta, non tamen in magistratu ex- 12 ercenda, et silentium nimis aut modestum aut timidum Praenestinorum ius, velut probato exemplo, magistratibus fecit graviorum in dies talis generis imperiorum.

II. Principio huius anni legati, qui in Aetoliam et 1 Macedoniam missi erant, renuntiarunt, sibi conveniendi regis Persei, cum alii abesse eum, alii aegrum esse, falso utrumque, fingerent, potestatem non factam: facile tamen 2 apparuisse sibi, bellum parari nec ultra ad arma ire dilaturum. item in Aetolia seditionem gliscere in dies, neque discordiarum principes auctoritate sua coerceri potuisse. cum bellum Macedonicum in expectatione esset, prius- 3 quam id susciperetur, prodigia expiari pacemque deûm peti precationibus, qui editi ex fatalibus libris essent, placuit. Lanuvi classis magnae species in caelo visae 4 dicebantur et Priverni lana pulla terra enata et in Veienti aput Rementem lapidatum, Pomptinum omne velut nu

[graphic]
[graphic]
[ocr errors]

5 bibus lucustarum coopertum esse, in Gallico agro qua induceretur aratrum sub existentibus glebis pisces emer6 sisse. ob haec prodigia libri fatales inspecti editumque ab decemviris est, et quibus diis quibusque hostiis sacri7 ficaretur et ut supplicatio prodigiis expiandis fieret [et] altera, quae priore anno valetudinis populi causa vota esset, ea uti [fieret] feriaeque essent. itaque sacrificatum est, ut decemviri scriptum ediderunt.

1

III. Eodem anno aedis Iunonis Laciniae detecta. Q. Fulvius Flaccus censor aedem Fortunae equestris, quam in Hispania praetor bello Celtiberico voverat, faciebat enixo studio, ne ullum Romae amplius aut magnificen2 tius templum esset. magnum ornatum ei templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essent, profectus in Brittios aedem Iunonis Laciniae ad partem dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum quod aedificaretur. 3 naves paratae fuerunt, quae tollerent atque asportarent, auctoritate censoria sociis deterritis id sacrilegium prohi4 bere. postquam censor rediit, tegulae expositae de navibus ad templum portabantur. quamquam unde essent 5 silebatur, non tamen celari potuit. fremitus igitur in curia ortus est; ex omnibus partibus postulabatur, ut consules eam rem ad senatum referrent. ut vero accersitus in curiam censor venit, multo infestius singuli universique 6 praesentem lacerare: templum augustissimum regionis eius, quod non Pyrrhus, non Hannibal violassent, violare parum habuisse, nisi detexisset foede ac prope diruisset. 7 detractum culmen templo, nudatum tectum patere imbribus putrefaciendum. quid? censorem moribus regendis creatum, cui sarta tecta exigere sacris publicis et locare 8 tuenda more maiorum traditum esset, eum per sociorum urbes diruentem templa nudantemque tecta aedium sacrarum vagari et quod, si in privatis sociorum aedificiis faceret, indignum videri posset, id deûm immortalium 9 demolientem facere, et obstringere religione populum Romanum, ruinis templorum templa aedificantem, tamquam non idem ubique di immortales sint, sed spoliis aliorum 10 ali colendi exornandique. cum, priusquam referretur, appareret, quid sentirent patres, relatione facta in unam

omnes sententiam ierunt, ut eae tegulae reportandae in templum [locarentur] piaculariaque Iunoni fierent. quae 11 ad religionem pertinent, cum cura facta; tegulas relictas in area templi, quia reponendarum nemo artifex inire rationem potuerit, redemptores nuntiarunt.

IIII. Ex praetoribus, qui in provincias ierant, N. Fa- 1 bius Massiliae moritur, cum in citeriorem Hispaniam iret. itaque cum id nuntiatum [a] Massiliensibus legatis esset, 2 senatus decrevit, ut P. Furius et Cn. Servilius, quibus succedebatur, inter se sortirentur, uter citeriorem Hispaniam prorogato imperio optineret. sors opportuna fuit, 3 [ut] P. Furius idem, cuius ea provincia fuerat, remaneret.

Eodem anno, cum agri Ligustini et Gallici, quod bello captum erat, aliquantum vacaret, senatus consultumst factum, ut is ager viritim divideretur. decemviros in eam 4 [rem] ex senatus consulto creavit A. Atilius praetor urbanus M. Aemilium Lepidum, C. Cassium, T. Aebutium Carum, C. Tremellium, P. Cornelium Cethegum, Q. et L. Appuleios, M. Caecilium, C. Salonium, Č. Munatium. diviserunt dena iugera in singulos, sociis nominis Latini 5

terna.

Per idem tempus, quo haec agebantur, legati ex Aetolia Romam venerunt de discordiis seditionibusque suis, et Thessali legati nuntiantes, quae in Macedonia gererentur.

V. Perseus bellum iam vivo patre cogitatum in animo 1 volvens, omnis non gentis modo Graeciae, sed civitates etiam legationibus mittendis, pollicendo plura quam praestando, sibi conciliabat. erant tamen magna e parte ho- 2 minum ad favorem eius inclinati animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis beneficiis mu- 3 neribusque omnes Graeciae civitates et plerique principum obligati essent et ita se in regno suo gereret, ut quae sub dicione eius urbes [essent] nullius liberae civitatis fortunam secum mutatam vellent. contra Persea fama 4 erat post patris mortem uxorem manu sua occidisse, Apellem, ministrum quondam fraudis in fratre tollendo atque ob id et quaesitum a Philippo ad supplicium [et] exulantem, accersitum post patris mortem ingentibus promissis ad

5 praemia tantae perpetratae rei clam interfecisse. intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant volgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in civis, tam munifico 6 erga omnis homines regi, seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia non obiecta 7 [esca] esse Romanis volebant. erant autem non Aetoli modo in seditionibus propter ingentem vim aeris alieni, sed Thessali etiam. ex contagione, velut tabes, in Per8 rhaebiam quoque id pervaserat malum. cum Thessalos in armis esse nuntiatum esset, Ap. Claudium legatum ad 9 eas res aspiciendas conponendasque senatus misit. qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto faenore gravatum aes alienum, ipsis magna ex parte concedentibus qui onerarant, levasset, iusti crediti solutionem in 10 decem annorum pensiones distribuit. per eundem Appium eodemque modo conpositae in Perrhaebia res. Aetolorum causas Marcellus Delphis per idem tempus hostilibus actas 11 animis, quasi intestina gesserint bella, cognovit. cum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem suo neutram partem aut levare aut onerare voluit; communiter ab utrisque petiit, abstinerent bello 12 et oblivione praeteritorum discordias finirent. huius reconciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datis firmata est. Corinthus, ubi deponerentur obsides, convenit.

1 VI. A Delphis et Aetolico concilio Marcellus in Pe2 loponnesum traiecit, quo Achaeis edixerat conventum. ubi conlaudata gente, quod constanter vetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, 3 insigne adversus Persea odium Romanorum fecit; quod ut maturius erumperet, Eumenes rex conmentarium ferens secum, quod de apparatibus belli omnia inquirens fecerat, 4 Romam venit. per idem tempus quinque legati ad regem missi, qui res in Macedonia aspicerent. Alexandriam idem ad Ptolemaeum renovandae amicitiae causa profi5 cisci iussi. legati erant hi: C. Valerius, Cn. Lutatius

Cerco, Q. Baebius Sulca, Marcus Cornelius Mammula,

« IndietroContinua »