Immagini della pagina
PDF
ePub

alios incertum fecerat, an hostis intra vallum esset. una 7 vox audiebatur ad mare vocantium; id forte temere ab uno exclamatum totis passim personabat castris. itaque 8 primo velut iussi id facere pauci (armati), maior pars inermes, ad mare decurrunt; dein plures, postremo prope omnes, et ipse consul, cum frustra revocare fugientes conatus nec imperio nec auctoritate nec precibus ad extremum valuisset. unus remansit M. Licinius Strabo, 9 tribunus militum tertiae legionis, cum tribus signis ab legione sua relictus. hunc in vacua castra impetu facto Histri, cum alius armatus iis nemo obviam isset, in praetorio instruentem atque adhortantem suos obpresserunt. proelium atrocius quam pro paucitate resistentium fuit, 10 nec ante finitum est quam tribunus militum quique circa eum constiterant interfecti sunt. praetorio deiecto, dire- 11 ptis quae ibi fuerunt, ad quaestorium forum quintanamque hostes pervenerunt. ibi cum omnium rerum paratam 12 expositamque copiam et stratos lectos in quaestorio invenissent, regulus accubans epulari coepit. mox idem 13 ceteri omnes, armorum hostiumque obliti, faciunt et, ut quibus insuetus liberalior victus esset, avidius vino ciboque corpora onerant.

III. Nequaquam eadem est tum rei forma apud Ro- 1 manos; terra, mari trepidatur; nautici tabernacula detendunt commeatumque in litore expositum in naves rapiunt, milites in scaphas et mare territi ruunt, nautae metų, ne 2 compleantur navigia, alii turbae obsistunt, alii ab litore naves in altum expellunt. inde certamen, mox etiam pugna 3 cum vulneribus et caede in vicem militum nautarumque oritur, donec iussu consulis procul a terra classis submota est. secernere inde inermes ab armatis coepit. vix 4 mille ducenti ex tanta multitudine, qui arma haberent, perpauci equites, qui equos secum eduxissent, inventi sunt; cetera deformis turba velut lixarum calonumque, praeda fere futura, si belli hostes meminissent. tunc de- 5 mum nuntius ad tertiam legionem revocandam et Gallorum praesidium, et simul ex omnibus locis ad castra recipienda demendamque ignominiam rediri coeptum est. tribuni militum tertiae legionis pabulum lignaque proicere 6

iubent, centurionibus imperant, ut graviores aetate milites binos in ea iumenta, ex quibus onera deiecta erant, inponant, equites ut singulos e iuvenibus pedites secum 7 in equos tollant: egregiam gloriam legionis fore, si castra metu secundanorum amissa sua virtute recipiant. et recipi facile esse, si in praeda occupati barbari subito ob8 primantur; sicut ceperint, posse capi. summa militum alacritate adhortatio audita est. ferunt citati signa, nec signiferos armati morantur. priores tamen consul copiaeque, quae a mari reducebantur, ad vallum accesserunt. 9 L. Atius tribunus primus secundae legionis non hortaba10 tur modo milites, sed docebat etiam, si victores Histri, quibus armis cepissent castra, iisdem capta retinere in animo haberent, primum exutum castris hostem ad mare persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro vallo habituros: vino somnoque veri simile esse mersos iacere. 1 IIII. Sub haec A. Baeculonium signiferum suum, 2 notae fortitudinis virum, inferre signum iussit. ille, si unum se sequerentur, quo celerius fieret, facturum dixit, conisusque cum trans vallum signum traiecisset, primus 3 omnium portam intravit. et parte alia T. et C. Aelii tribuni militum tertiae legionis cum equitatu adveniunt. confestim et quos binos oneraria in iumenta inposuerant 4 secuti et consul cum toto agmine. at Histrorum pauci, qui modice vinosi erant, memores fuerant fugae, aliis mors continuata est, integraque sua omnia Romani, praeterquam quod vini cibique absumptum erat, 5 receperunt. aegri quoque milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra vallum suos senserunt, armis 6 arreptis caedem ingentem fecerunt. ante omnes insignis opera fuit C. Popillii equitis, Sabello cognomen erat. is 7 pede saucio relictus longe plurimos hostium occidit. ad octo milia Histrorum sunt caesa, captus nemo, quia ira et indignatio inmemores praedae fecit. rex tamen Histrorum temulentus ex convivio, raptim a suis in equum 8 inpositus, fugit. ex victoribus ducenti triginta septem milites perierunt, plures in matutina fuga quam in recipiendis castris.

1 V. Forte ita evenit, ut Cn. et L. Gavillii Novelli,

Aquileienses, cum commeatu venientes, ignari prope in capta castra ab Histris inciderent. ii cum Aquileiam 2 relictis inpedimentis refugissent, omnia terrore ac tumultu non Aquileiae modo, sed Romae quoque post paucos dies impleverunt; quo non capta tantum castra ab hostibus 3 nec fuga, quae vera erant, sed perditas res deletumque exercitum omnem adlatum est. itaque, quod in tumultu 4 fieri solet, dilectus extra ordinem non in urbe tantum, sed tota Italia indicti. duae legiones civium Romanorum conscriptae et decem milia peditum cum equitibus quingentis sociis nominis Latini imperata. M. Iunius consul 5 transire in Galliam et ab civitatibus provinciae eius quantum quaeque posset militum exigere iussus. simul de- 6 cretum, ut Ti. Claudius praetor militibus legionis quartae et sociûm Latini nominis quinque milibus, equitum ducentis quinquaginta Pisas ut convenirent ediceret eamque provinciam, dum consul inde abesset, tutaretur, M. 7 Titinius praetor legionem primam, parem numerum sociorum peditum equitumque, Ariminum convenire iuberet. Nero paludatus Pisas in provinciam est profectus; Titinius C. Cassio tribuno militum Ariminum qui praeesset legioni misso dilectum Romae habuit. M. Iunius 9 consul ex Liguribus in provinciam Galliam transgressus, auxiliis protinus per civitates Galliae militibusque coloniis imperatis, Aquileiam pervenit. ibi certior factus exerci- 10 tum incolumem esse, scriptis litteris Romam, ne tumultuarentur, ipse remissis auxiliis, quae Gallis imperaverat, ad collegam est profectus. Romae magna ex necopinato 11 laetitia fuit; dilectus omissus est, exauctorati qui sacramento dixerant et exercitus, qui Arimini pestilentia adfectus erat, domum dimissus. Histri magnis copiis cum 12 castra haud procul consulis castris haberent, postquam alterum consulem cum exercitu novo advenisse audierunt, passim in civitates dilapsi sunt. consules Aquileiam in hiberna legiones reduxerunt.

VI. Sedato tandem Histrico tumultu senatus consul- 1 tum factum est, ut consules inter se compararent, uter eorum ad comitia habenda Romam rediret. cum absen- 2 tem Manlium tribuni plebis Licinius Nerva et C. Papirius

[ocr errors]

Turdus in contionibus lacerarent rogationemque promulgarent, ne Manlius post idus Martias prorogatae namque consulibus iam in annum provinciae erant imperium retineret, uti causam extemplo dicere, cum 3 abisset magistratu, posset, huic rogationi Q. Aelius collega intercessit magnisque contentionibus obtinuit, ne perferretur.

4 Per eos dies Ti. Sempronius Gracchus et L. Postumius Albinus ex Hispania Romam cum revertissent, senatus is a M. Titinio praetore datus in aede Bellonae ad disserendas res quas gessissent postulandosque honores meritos [et] ut diis inmortalibus haberetur honos. 5 Eodem tempore et in Sardinia magnum tumultum esse literis T. Aebutii praetoris cognitum est, quas filius 6 eius ad senatum adtulerat. Ilienses adiunctis Balarorum auxiliis pacatam provinciam invaserant nec eis invalido exercitu et magna parte pestilentia absumpto resisti pot7 erat. eadem et Sardorum legati nuntiabant orantes, ut urbibus saltem iam enim agros deploratos esse opem senatus ferret. haec legatio totumque quod ad Sardiniam pertinebat ad novos magistratus reiectum est.

[ocr errors]

Aeque miserabilis legatio Lyciorum, qui crudelitatem Rhodiorum, quibus ab L. Cornelio Scipione adtributi erant, 9 querebantur: fuisse sub dicione Antiochi; eam regiam

servitutem conlatam cum praesenti statu praeclaram libertatem visam. non publice tantum se premi imperio, sed 10 singulos iustum pati servitium. iuxta se, coniuges liberosque vexari, in corpus, in tergum saeviri, famam, quod indignum sit, maculari dehonestarique et palam res odiosas fieri iuris etiam usurpandi causa, ne pro dubio habeant nihil inter se et argento parata mancipia interesse. 11 motus his senatus litteras Lyciis ad Rhodios dedit, nec Lycios Rhodiis nec ullos alii cuiquam, qui nati liberi 12 sint, in servitutem dari placere: Lycios ita sub Rhodiorum simul imperio et tutela esse, ut in dicione populi Romani civitates sociae sint.

1

VII. Triumphi deinde ex Hispania duo continui acti. prior Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque eo2 rum, postero die L. Postumius de Lusitanis aliisque

eiusdem regionis Hispanis triumphavit. quadraginta milia pondo argenti Ti. Gracchus transtulit, viginti milia Albinus. militibus denarios quinos vicenos, duplex centu- 3 rioni, triplex equiti ambo diviserunt, sociis tantumdem quantum Romanis.

Per eosdem forte dies M. Iunius consul ex Histria 4 comitiorum causa Romam venit. eum cum in senatu 5 fatigassent interrogationibus tribuni plebis Papirius et Licinius de his, quae in Histria essent acta, in contionem quoque produxerunt. ad quae cum consul se dies non 6 plus undecim in ea provincia fuisse responderet, quae se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama comperta habere, exsequebantur deinde quaerentes, quid ita non 7 potius A. Manlius Romam venisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex Gallia provincia, quam sortitus esset, in Histriam transisset, quando id bellum senatus 8 decrevisset, quando id bellum populus Romanus iussisset. at hercule privato quidem consilio bellum susceptum esse, sed gestum prudenter fortiterque. immo utrum 9 susceptum sit nequius an inconsultius gestum, dici non posse. stationes duas necopinantes ab Histris oppressas, castra Romana capta, quod peditum, quod equitum in castris fuerit. ceteros inermes fusosque, ante omnes 10 consulem ipsum, ad mare ac naves fugisse. privatum rationem redditurum earum rerum esse, quoniam consul noluisset.

VIII. Comitia deinde habita. consules creati C. 1 Claudius Pulcher, Ti. Sempronius Gracchus. et postero die praetores facti P. Aelius Tubero iterum, C. Quinctius Flamininus, C. Numisius, L. Mummius, Cn. Cornelius Scipio, C. Valerius Laevinus. Tuberoni urbana iuris- 2 dictio, Quinctio peregrina evenit, Numisio Sicilia, Mummio Sardinia; sed ea propter belli magnitudinem provincia consularis facta. Gracchus eam sortitur, Histriam 3 Claudius. Scipio et Laevinus Galliam in duas divisam provincias sortiti sunt. idibus Martiis, quo die Sempro- 4 nius Claudiusque consulatum inierunt, mentio tantum de provinciis Sardinia Histriaque et utriusque hostibus fuit, qui in his provinciis bellum concivissent. postero die 5

« IndietroContinua »