Immagini della pagina
PDF
ePub

foedus si secum facere vellent, convenire prius de condicionibus debere; si in animum inducerent, ut ex aequo foedus fieret, et se visurum quid sibi faciundum esset et 12 illos credere [rei] publicae consulturos. atque ita se proripuisse et summoveri e regia omnis coeptos. tum se amicitiam et societatem renuntiasse. qua voce eum accensum restitisse atque voce clara denuntiasse sibi, ut 13 triduo regni sui decederent finibus. ita se profectos, nec sibi aut [venientibus aut] manentibus quicquam hospitaliter aut benigne factum.

14 Thessali deinde Aetolique legati auditi. senatui, ut scirent quam primum quibus ducibus usura res publica esset, litteras mitti consulibus placuit, ut uter eorum posset, Romam ad magistratus creandos veniret. 1 XXVI. Nihil magnopere, quod memorari adtineat, rei publicae eo anno consulis gesserant. magis e re publica visum erat conprimi ac sedari exasperatos Liguris, cum Macedonicum bellum expectaretur.

Gentium quoque Illyriorum regem suspectum Issaei legati fecerunt, simul questi fines suos eum depopulatum, simul nuntiantes uno animo vivere Macedonum atque Illyriorum regem, communi consilio parare Romanis bel3 lum, et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse 4 Perse auctore missos, ut quid ageretur scirent. Illyri vocati in senatum; qui cum legatos se esse missos ab rege dicerent ad purganda crimina, si qua de rege Issaei 5 deferrent, quaesitum est, quid ita non adissent magistratum, ut ex instituto loca, lautia acciperent, scriretur denique venisse eos et super qua re venissent. haesitantibus 6 in responso, ut curia excederent, dictum; responsum tamquam legatis, ut qui adire senatum non postulassent, dari non placuit, mittendosque ad regem legatos censuerunt, qui nuntiarent, quid socii quererentur; senatum existumare, non aecum eum facere, qui ab sociis suis non 7 abstineret iniuriam. in hanc legationem missi A. Terentius Varro, C. Plaetorius, C. Cicereius.

Ex Asia, qui circa socios reges missi erant, redierunt legati: Eumenen in ea, Antiochum in Syria, Ptolemaeum 8 Alexandriae sese convenisse: omnes sollicitatos legationi

[graphic]

bus Persei, sed egregie [in] fide permanere, pollicitosque omnia, quae populus Romanus imperasset, praestaturos. et civitates socias adisse; ceteras satis fidas, Rhodios fluctuantis et inbutos Persei consilîs invenisse. venerant 9 Rhodî legati ad purganda ea, quae volgo iactari de civitate sciebant; ceterum senatum iis non [dari, prius quam no]vi consules magistratum inissent, placuit.

XXVII. Belli apparatum non differendum censue- 1 runt. C. Licinio praetori negotium datur, ut ex veteribus quinqueremibus in navalibus Romae subductis, quae possent usui esse, reficeret pararetque naves quinquaginta. si quid ad eum numerum explendum deesset, C. Memmio 2 collegae in Siciliam scriberet, ut eas quae in Sicilia naves essent reficeret atque expediret, ut Brundisium primo quoque tempore mitti possent. socios navales libertini 3 ordinis in viginti et quinque naves ex civibus Romanis C. Licinius praetor scribere iussus, in quinque et viginti parem numerum Cn. Sicinius sociis imperaret; idem praetor peditum octo milia, quadringentos [equites] ab sociis Latini nominis exigeret. hunc militem qui Brundisi acci- 4 peret atque in Macedoniam mitteret, A. Atilius Serranus, qui priore anno praetor fuerat, deligitur, Cn. Sicinius 5 praetor ut exercitum paratum ad traiciendum haberet. C. Popillio consuli ex auctoritate senatus C. Licinius praetor scribit, ut et legionem secundam, quae maxume veterana in Liguribus erat, et [ex] socis Latini nominis. quattuor milia peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi adesse iuberet. hac classe et hoc exercitu 6 Cn. Sicinius provinciam Macedoniam optinere donec successor veniret iussus, prorogato in annum imperio. ea omnia, quae senatus censuit, inpigre facta sunt. duo- 7 dequadraginta quinqueremes ex navalibus deductae; qui deduceret eas Brundisium, L. Porcius Licinus praepositus; duodecim ex Sicilia missae. ad frumentum classi 8 exercituique coemendum in Apuliam Calabriamque tres legati missi, Sex. Digitius, T. Iuventius, M. Caecilius. ad omnia praeparata Cn. Sicinius praetor, paludatus ex urbe profectus, Brundisium venit.

[graphic]

Livi vol. IV.

4

XXVIII. Exitu prope anni C. Popillius consul Romam rediit aliquanto serius quam [senatus] censuerat, cui primo quoque tempore magistratus creari, cum tantum bellum 2 immineret, e re publica visum erat. itaque non secundis auribus patrum auditus est consul, cum in aede Bellonae 3 de rebus in Liguribus gestis dissereret. succlamationes frequentes erant interrogationesque, cur scelere fratris 4 oppressos Ligures in libertatem non restituisset. comitia consularia, in quam edicta erant diem, ante diem duode5 cimum kal. Martias sunt habita. creati consules [P.] Licinius Crassus, C. Cassius Longinus. postero die praetores facti C. Sulpicius Galba, L. Furius Philus, L. Canuleius Dives, C. Lucretius [Gallus], C. Caninius Rebilus, 6-L. Villius Annalis. his praetoribus provinciae decretae, duae iure Romae dicendo, Hispania et Sicilia et Sardinia, 7 ut uni sors integra esset, quo senatus censuisset. consulibus designatis imperavit senatus, ut qua die magistratum inissent, hostîs maioribus rite mactatis precarentur, ut quod bellum populus Romanus in animo haberet gerere, 8 ut id prosperum eveniret. eodem die decrevit senatus, C. Popillius consul ludos per dies decem Iovi optumo maxumo voveret donaque circa omnia pulvinaria, si res 9 publica decem annos in eodem statu fuisset. ita ut censuerant, in Capitolio vovit consul ludos fieri donaque dari, quanta ex pecunia decresset senatus, cum centum et quinquaginta non minus adessent. praeeunte verba Lepido pontifice maxumo id votum susceptum est.

10

Eo anno sacerdotes publici mortui, L. Aemilius Papus decemvir sacrorum et Q. Fulvius Flaccus pontifex, 11 qui priore anno fuerat censor. hic foeda morte periit. ex duobus filius eius, qui tum in Illyrico militabant, nuntiatum alterum [decessisse, alterum]gravi et periculoso morbo 12 aegrum esse. obruit animum simul luctus metusque; mane ingressi cubiculum servi laqueo dependentem invenere. erat opinio post censuram minus conpotem fuisse sui; volgo Iunonis Laciniae iram ob spoliatum templum alie13 nasse mentem ferebant. suffectus in Aemili locum decemvir M. Valerius Messala; in Fulvi pontifex Cn. Domitius Ahenobarbus oppido adulescens (sacerdos) est lectus.

[graphic]

XXVIIII. P. Licinio, C. Cassio consulibus non urbs 1 tantum Roma nec terra Italia, sed omnes reges civitatesque, quae in Europa quaeque in Asia erant, converterant animos in curam Macedonici ac Romani belli. Eumenen 2 cum vetus odium stimulabat, tum recens ira, quod scelere Persei prope ut victuma mactatus Delphis esset. Prusias 3 Bithyniae rex statuerat abstinere armis et eventum expectare: nam neque Romanos posse aequom censere [se] adversus fratrem uxoris arma ferre et aput Persea victorem veniam per sororem impetrabilem fore. Ariarathes 4 Cappadocum rex, praeterquam quod Romanis suo nomine auxilia pollicitus erat, ex quo est iunctus Eumeni adfinitate, in omnia belli pacisque se consociaverat consilia. Antiochus inminebat quidem Aegypti regno, et 5 pueritiam regis et inertiam tutorum spernens, et ambigendo de Coele Syria causam belli se habiturum existumabat gesturumque id nullo impedimento occupatis Ro- 6 manis in Macedonico bello. quod [ad] bellum tamen omnia et per suos legatos senatui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat. Ptolemaeus propter aetatem alieni 7 etiam tum arbitri erat; tutores et bellum adversus Antiochum parabant, quo vindicarent Coelem Syriam, et Romanis omnia pollicebantur ad Macedonicum bellum. Masinissa et frumento iuvabat Romanos, et auxilia cum 8 elephantis Misagenenque filium mittere ad bellum parabat. consilia autem in omnem fortunam ita disposita habebat: si penes Romanos victoria esset, suas quoque 9 in eodem statu mansuras res esse, neque ultra quicquam movendum, non enim passuros Romanos vim Carthaginiensibus adferri; si fractae essent opes Romanorum, 10 quae tum protegerent Carthaginienses, suam omnem Africam fore. Gentius rex Illyriorum fecerat potius, 11 cur suspectus esset Romanis, quam satis statuerat, utram foveret partem, impetuque magis quam consilio his aut illis se adiuncturus videbatur. Cotys Thrax, Odrysarum 12 rex, Persei ac Macedonum partis erat.

XXX. Haec sententia regibus cum esset de bello, in 1 liberis gentibus populisque plebs ubique omnis ferme [favens], ut solet, deterioribus erat ad regem Macedo

2 nasque inclinata; principum diversa cerneres studia. pars ita in Romanos effusi erant, ut auctoritatem inmodico 3 favore corrumperent, pauci ex îs iustitia imperi Romani capti, plures ita, si praecipuam operam navassent, poten4 tes sese in civitatibus suis futuros rati. pars altera regiae adulationis erat, quos aes alienum et desperatio rerum suarum eodem manente statu praecipites ad novanda omnia agebat; quosdam ventosum ingenium, quia Per5 seus magis aurae populari serviebat. tertia pars, optuma eadem et prudentissima, si utique optio domini potioris 6 daretur, sub Romanis quam sub rege malebat esse; si liberum in ea re arbitrium fortunae esset, neutram partem volebant potentiorem altera oppressa fieri, sed inlibatis potius viribus utriusque partis pacem ex aeco manere: ita inter utrosque optimam condicionem civitatium fore protegente altero semper inopem ab alterius iniuria. 7 haec sentientis certamina fautorum utriusque partis taciti ex tuto spectabant.

8

Consules quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostis immolassent, inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello 9 factam renuntiarunt. haruspices ita responderunt, si quid rei novae inciperetur, id maturandum esse: victoriam, 10 triumphum, propagatio[nem imperii portendi. patres quod faustum] felixque populo Romano esset, centuriatis comitis primo [quoque] die ferre ad populum consules iusserunt, ut quod Perseus Philippi filius, Macedonum rex, adversus foedus cum patre Philippo ictum et secum post mortem eius renovatum sociis populi Romani arma intu11 lisset, agros vastasset urbesque occupasset, quodque belli parandi adversus populum Romanum consilia inisset, arma, milites, classem eius rei causa conparasset, ut nisi de iis rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur. haec rogatio ad populum lata est.

1 XXXI. Senatus consultum inde factum est, ut consulės inter se provincias Italiam et Macedoniam compararent sortirenturve: cui Macedonia obvenisset, ut is regem

« IndietroContinua »