Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic]

2 placuit. eadem fere, quae in conloquio ab rege dicta erant, relata ab legatis. insidiarum Eumeni factarum crimen et maxima cura et minime tamen probabiliter manifesta enim res erat defensum; cetera deprecatio 3 erat. sed non eis animis audiebantur, qui aut doceri aut flecti possent. denuntiatum, extemplo moenibus urbis 4 Romae, Italia intra tricesimum diem excederent. P. Licinio deinde consuli, cui Macedonia provincia obvenerat, denuntiatum, ut exercitui diem primam quamque diceret 5 ad conveniendum. C. Lucretius praetor, cui classis provincia erat, cum quadraginta quinqueremibus ab urbe profectus: nam ex refectis navibus alias in alium usum 6 retineri ad urbem placuit. praemissus a praetore est frater [M.] Lucretius cum quinquereme una, iussusque ab sociis ex foedere acceptis navibus ad Cephallaniam 7 classi occurrere, ab Reginis triremi una, ab Locris duabus, ab Uritibus quattuor. praeter oram supervectus (Italiae) Calabriae extremum promunturium in Ionio 8 mari, Dyrrhachium traicit. ibi decem ipsorum Dyrrhachinorum, duodecim Issaeorum, quinquaginta quattuor Genti regis lembos nanctus, simulans se credere eos in usum Romanorum conparatos esse, omnibus abductis die tertio Corcyram, inde protinus in Cephallaniam traicit. 9 C. Lucretius praetor ab Neapoli profectus superato freto 10 die quinto in Cephallaniam transmisit. ibi stetit classis,

simul opperiens ut terrestris copiae traicerentur, simul ut onerariae ex agmine suo per altum dissipatae consequerentur.

XXXXVIIII. Per hos forte dies P. Licinius consul votis in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus 2 est. semper quidem ea res cum magna dignitate ac maiestate geritur; praecipue convertit oculos animosque, cum ad magnum nobilemque aut virtute aut fortuna 3 hostem euntem consulem prosecuntur. contrahit enim non offici modo cura, sed etiam studium spectaculi, ut videant ducem suum, cuius imperio consilioque summam 4 rem publicam tuendam permiserunt. subit deinde cogitatio animum, qui belli casus, quam incertus fortunae 5 eventus communisque Mars belli sit: adversa, secunda,

[graphic]
[graphic]

quaeque inscitia et temeritate ducum cladis saepe acciderint, quae contra bona prudentia et virtus attulerit. quem scire mortalium utrius mentis, utrius fortunae con- 6 sulem ad bellum mittant? triumphantemne mox cum exercitu victore scandentem in Capitolium ad eosdem deos, a quibus proficiscatur, visuri, an hostibus eam praebituri laetitiam sint? Persi autem regi, adversus quem 7 ibatur, famam et bello clara Macedonum gens et Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano etiam nobilitatus bello, praebebat; tum ipsius Persei numquam, ex quo regnum accepisset, desitum belli expectatione celebrari nomen. cum his cogitationibus omnium ordi- s num homines proficiscentem consulem prosecuti sunt. duo consulares tribuni militum cum eo missi, C. Claudius, 9 Q. Mucius, et tres inlustres iuvenes, P. Lentulus et duo Manli Acidini; alter † M. Manli, alter L. Manli filius erat. cum is consul Brundisium ad exercitum atque inde 10 cum omnibus copiis transvectus ad Nymphaeum in Apolloniatium agro posuit castra.

L. Paucos ante dies Perseus, postquam legati ab 1 Roma regressi praeciderant spem pacis, consilium habuit. ibi aliquamdiu diversis sententiis certatum est. erant 2 quibus vel stipendium [pendendum], si iniungeretur, vel agri parte cedendum, si multarent, quidquid denique aliud pacis causa patiendum esset, non recusandum videretur, nec committendum, ut in aleam tanti casus se regnumque daret: si possessio haut ambigua regni ma- 3 neret, multa diem tempusque adferre posse, quibus non amissa modo reciperare, sed timendus ultro is esse quos nunc timeret posset. ceterum multo maior pars ferocioris 4 sententiae erat. quidquid cessisset, cum eo simul regno protinus cedendum esse adfirmabant: neque enim Roma- 5 nos pecunia aut agro egere, sed hoc scire, cum omnia humana, tum maxima quaeque et regna et imperia sub casibus multis esse; Carthaginiensium opes fregisse sese 6 et cervicibus eorum praepotentem finitimum regem inposuisse; Antiochum progeniemque eius ultra iuga Tauri emotum; unum esse Macedoniae regnum, et regione pro- 7 pincum et quod, sicubi populo Romano sua fortuna labet,

8 antiquos animos regibus suis videatur posse facere. dum integrae [res sint, statuere] aput animum suum Persea debere, utrum singula concedendo nudatus ad extremum opibus extorrisque regno Samothraciam aliamve quam insulam petere ab Romanis, ubi privatus superstes regno 9 suo in contemptu atque inopia consenescat, malit, an armatus vindex fortunae dignitatisque suae, aut, [ut] viro forti dignum sit, patiatur quodcumque casus belli tulerit, aut victor liberet orbem terrarum ab imperio Romano. esse admirabilius Romanos Graecia pelli quam Hannibalem Italia pulsum esse. neque hercule videre, qui conveniat fratri, adfectanti per iniuriam regnum, summa vi restitisse, alienigenis bene parto eo cedere. 11 postremo ita [de] bello et pace quaeri, ut inter omnes conveniat nec turpius quicquam esse quam sine certamine cessisse regno, nec praeclarius quicquam quam pro dignitate ac maiestate omnem fortunam expertum

10 non

esse.

1 LI. Pellae, in vetere regia Macedonum, hoc consilium erat. 'geramus ergo' inquit, 'dîs bene iuvantibus, quando ita videtur, bellum;' litterisque circa praefectos dimissis Citium -Macedoniae oppidum est - copias 2 omnis contrahit. ipse centum hostîs sacrificio regaliter Minervae, quam vocant Alcidem, confecto cum purpuratorum et satellitum manu profectus Citium est. eo iam omnes Macedonum [et] externorum auxiliorum convene3 rant copiae. castra ante urbem ponit omnisque armatos in campo struxit, summa omnium quadraginta [tria] milia armata fuere, quorum pars ferme dimidia phalan4 gitae erant; Hippias Beroeaeus praeerat. delecta deinde et viribus et robore aetatis ex omni cetratorum numero duo [milia] erant; agema hanc ipsi legionem vocabant, praefectos habebat Leonnatum et Thrasippum † Eulyestas. 5 ceterorum cetratorum, trium ferme milium hominum, dux erat Antiphilus Edessaeus. Paeones et ex Paroria et Parastrymonia sunt autem ea loca subiecta Thraciae et Agrianes, admixtis etiam Threcibus incolis, trium 6 milium ferme et ipsi expleverunt numerum. armaverat contraxeratque eos Didas Paeon, qui adulescentem De

metrium occiderat. et armatorum duo milia Gallorum 7 erant, praefecto Asclepiodoto. ab Heraclea ex Sintis tria milia Threcum liberorum suum ducem habebant. Cretensium par paene numerus suos duces sequebatur, Susum Phalasarneum et Syllum Gnosium. et Leonides 8 Lacedaemonius quingentis ex Graecia, misto generi hominum, praeerat. regi is generis ferebatur, exsul damnatus frequenti concilio Achaeorum, litteris ad Persea deprensis. Aetolorum et Boeotorum, qui non explebant 9 plus quam quingentorum omnes numerum, Lyco Achaeus praefectus erat. ex his mixtis tot populorum, tot gentium auxiliis duodecim milia armatorum ferme efficiebantur. equitum ex tota Macedonia contraxerat [tria] milia. ve- 10 nerat eodem Cotys Seuthis filius, rex gentis Odrysarum, cum mille delectis equitibus, pari ferme peditum numero. ita summa totius exercitus undequadraginta [milia] pedi- 11 tum erant, quattuor equitum. satis constabat, secundum eum exercitum quem magnus Alexander in Asiam traiecit, numquam ullius Macedonum regis copias tantas fuisse.

LII. Sextus et vicesimus annus agebatur, ex quo 1 petenti Philippo data pax erat; per id omne tempus quieta 2 Macedonia et progeniem ediderat, cuius magna pars matura militiae esset, et levibus bellis Thracum accolarum, quae exercerent magis quam fatigarent, sub adsidua tamen militia fuerat. et diu meditatum Philippo primo, 3 deinde et Persei Romanum bellum omnia ut instructa parataque essent effecerat. mota parumper acies, non 4 iusto decursu tamen, ne stetisse tantum in armis viderentur,

armatosque, sicut erant, ad contionem vocavit. ipse constitit in tribunali, circa se habens filios duos, 5 cuius paris Philippus natura frater, adoptione filius, minor, quem Alexandrum vocabant, naturalis erat. cohortatus est 6 milites ad bellum, iniuriam populi Romani in patrem seque conmemoravit: illum omnibus indignitatibus conpulsum 7 ad rebellandum, inter apparatum belli fato oppressum; ad se simul legatos, simul milites ad occupandas Graeciae urbes missos. fallaci dein conloquio per speciem s reconciliandae pacis extractam hiemem, ut tempus ad

conparandum haberent; consulem nunc venire cum duabus legionibus Romanis, quae [singulae sena milia peditum], trecenos equites habeant, et pari ferme numero 9 sociorum peditum equitumque; eo ut accedant regum auxilia Eumenis et Masinissae, non plus [viginti] septem 10 milia peditum, duo equitum futura. auditis hostium copiis respicerent suum ipsi exercitum, quantum numero, quantum genere militum praestarent tironibus raptim ad id bellum conscriptis ipsi a pueris eruditi artibus militiae, 11 tot subacti atque durati bellis. auxilia Romanis Lydos et Phrygas et Numidas esse, sibi Thracas Gallosque, ferocissimas gentium. arma illos habere ea, quae sibi quisque paraverit pauper miles, Macedonas prompta ex regio apparatu, per tot annos patris sui cura et inpensa 12 facta. commeatum illis cum procul, tum omnibus sub casibus maritimis fore; se et pecuniam et frumentum, praeter reditus metallorum, in decem annos seposuisse. 13 omnia, quae deorum indulgentia, quae regia cura praeparanda fuerint, plena cumulataque habere Macedonas. 14 animum habendum esse quem habuerint maiores eorum, qui Europa omni domita transgressi in Asiam incognitum famae aperuerint armis orbem terrarum nec ante vincere desierint quam rubro mari inclusis quod vincerent 15 defuerit. at hercule nunc [non] de ultimis Indiae oris, sed de ipsius Macedoniae possessione certamen fortunam indixisse. cum patre suo gerentis bellum Romanos 16 speciosum Graeciae liberandae tulisse titulum; nunc propalam Macedoniam in servitutem petere, ne rex vicinus imperio sit Romano, ne gens bello nobilis arma habeat. haec enim tradenda superbis dominis esse cum rege regnoque, [si] absistere bello et facere imperata

velint.

1 LIII. Cum per omnem orationem satis frequenti adsensu succlamatum esset, tum vero ea vociferatio simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est, ut finem dicendi face2 ret, tantum iussis ad iter parare: iam enim dici movere castra ab Nymphaeo Romanos. [contione] dimissa, ad audiendas legationes civitatium Macedoniae se contulit.

« IndietroContinua »