Immagini della pagina
PDF
ePub

extemplo capiendi; simulque in vallo, ad portas, miles instructus erat. [....] et inconsultae oppugnationis ca- 5 strorum Perseus et extemplo circumegit aciem et prima impedimenta ire, deinde peditum signa ferri iussit. ipse cum equitatu et levi armatura substitit ad agmen cogendum, ratus, id quod accidit, insecuturos ad extrema ab tergo carpenda hostis. breve certamen levis armaturae 6 maxime cum procursatoribus fuit; equites peditesque sine tumultu in castra redierunt.

Demessis circa segetibus Romani ad Crannona, inta- 7 ctum agrum, castra movent. ibi cum securi et propter longinquitatem et viae inopis aquarum difficultatem, quae inter Sucurium et Crannona est, stativa haberent, repente 8 prima luce [in] imminentibus tumulis equitatus regius cum levi armatura visus ingentem tumultum fecit. pridie per meridiem profecti ab Sucurio erant; peditum agmen sub luce reliquerant in proxuma planitie. stetit paulisper 9 in tumulis, elici posse ratus ad equestre certamen Romanos; hi postquam nihil movebant, equitem mittit qui pedites referre ad Sucurium signa iuberet, ipse mox insecutus. Romani equites modico intervallo sequentes, 10 sicubi sparsos ac dissipatos invadere possent, postquam confertos abire, signa atque ordines servantes viderunt, et ipsi in castra redeunt.

LXV. Inde offensus longinquitate itineris rex ad 1 Mopsium castra movit, et Romani demessis Crannonis segetibus in Phalannaeum agrum transeunt. ibi cum ex 2 transfuga cognosset rex sine ullo armato praesidio passim vagantis per agros Romanos metere, cum [mille] equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium profectus, cum quantum adcelerare poterat effuso agmine isset, inproviso adgressus est Romanos. iuncta vehicula, plera- 3 que onusta, mille admodum capiuntur, sescenti ferme homines. praedam custodiendam ducendamque in castra 4 trecentis Cretensium dedit: ipse revocato ab effusa caede 5 equite et reliquis peditum ducit ad proximum praesidium, ratus haut magno certamine opprimi posse. L. Pompeius 6 tribunus militum praeerat, qui perculsos milites repentino hostium adventu in propinquum tumulum recepit, loci se

[ocr errors]

praesidio, quia numero et viribus impar erat, defensurus. 7 ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus proelium conserere, alios eminus tela 8 ingerere. ingens Romanos terror circumstabat; nam neque conferti [propellere] propter eos qui [ascendere] in tumulum conabantur poterant, et ubi ordines procur9 sando solvissent, patebant iaculis sagittisque. maxime cestrosphendonis vulnerabantur. hoc illo bello novum genus teli inventum est. bipalme spiculum hastili semi10 cubitali infixum erat crassitudine digiti; huic abiegnae breves pinnae tres, velut sagittis solent, circumdabantur; funda media duo scutalia inparia habebat. cum maiori nisu libratum funditor habena rotaret, excussum velut 11 glans emicabat. cum et hoc et alio omni genere telorum pars vulnerata militum esset nec facile iam arma fessi sustinerent, instare rex, ut dederent se, fidem dare, praemia interdum polliceri. nec cuiusquam ad deditionem flectebatur animus, cum ex insperato iam obstinatis mori 12 spes adfulsit. nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot civium-nam octingenti ferme, et omnes Romani erant cum equitatu ac levi armatura — accesserant nova auxilia, Numidiae pedites equitesque et elephanti castris egreditur et tribunis mili13 tum imperat, ut legionum signa sequantur. ipse velitibus ad firmanda levium armorum auxilia adiectis ad tumulum 14 praecedit. consulis latera tegunt Eumenes, Attalus et Misagenes regulus Numidarum.

[ocr errors]

1 LXVI. Cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultuma despera2 tione recreatus est animus; Perseus, cui primum omnium fuerat, ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione 3 praesidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto, abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit et qui 4 phalangem arcesserent propere misit; quae et serius

N

quam res postulabat et, raptim acta, turbata cursu adversus instructos et praeparatos erat adventura. consul anteveniens extemplo proelium conseruit. primo resi- 5 stere Macedones, deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, viginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram vocant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae cecidit, abire conantur. ceterum iter 6 prope ipso proelio tumultuosius fuit. phalanx abs trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorum agmini oblata vehiculisque frumento onustis haesit. ingens ibi vexatio partis utriusque fuit nullo ex- 7 pectante [ut] utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus [per] praeceps inpedimenta neque enim aliter via aperiri poterat, iumentis, cum stimularentur, in turba saevientibus. vix ab incondito agmine capti- 8 vorum expedierant sese, cum regio agmini perculsisque equitibus occurrunt. ibi vero clamor iubentium referre signa ruinae prope similem trepidationem fecit, ut [si] hostes intrare angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit. consul recepto ex tumulo 9 praesidio, contentus modico successu, in castra copias reduxit. sunt qui eo die magno proelio pugnatum auctores sint: octo [milia] hostium caesa, in his Sopatrum et Antipatrum regios duces, vivos captos circiter duo milia octingentos, signa militaria capta viginti septem. nec incruentam victoriam fuisse: supra quattuor [milia] 10 et trecentos de exercitu consulis cecidisse, signa sinistrae alae quinque amissa.

LXVII. Hic dies et Romanis refecit animos et Per- 1 sea perculit, ut dies paucos ad Mopsium moratus sepulturae maxume militum amissorum cura, praesidio satis valido ad Gonnum relicto in Macedoniam reciperet copias. Timotheum quendam ex regîs praefectis cum mo- 2 dica manu relinquit ad Philam, iussum Magnetas ex propinquo temptare. cum Pellam venisset, exercitu in 3 hiberna dimisso ipse cum Cotye Thessalonicam est profectus. eo fama adfertur Autlebim regulum Thracum 4 [et] Corragum Eumenis praefectum in Cotyis fines impetum fecisse et regionem Marenem quam vocant cepisse.

5 itaque dimittendum Cotyn ad sua tuenda ratus magnis proficiscentem donis prosequitur. ducenta talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare constituisset.

6

Consul postquam profectum Persea audivit, ad Gonnum castra movet, si potiri oppido posset. ante ipsa Tempe in faucibus situm Macedoniae claustra tutissima praebet, et in Thessaliam opportunum Macedonibus de7 cursum. cum et loco et praesidio valido inexpugnabilis [arx] esset, abstitit incepto. in Perrhaebiam flexis itineribus Malloea primo impetu capta ac direpta, Tripoli 8 aliaque Perrhaebia recepta Larisam rediit. inde Eumene atque Attalo domum remissis Misageni Numidisque hiberna in proxumis Thessalis urbibus distribuit et partem exercitus ita per totam Thessaliam divisit, ut et hiberna commoda omnes haberent et praesidio urbibus essent. 9 Q. Mucium legatum cum duobus milibus ad optinendam Ambraciam misit, Graecarum civitatium socios omnes praeter Achaeos dimisit consul. cum exercitus parte profectus in Achaiam Phthiotim, Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antrona voluntate 10 incolentium recepit. ad Larisam deinde exercitum admovit. urbs deserta erat; in arcem omnis multitudo con11 cesserat; eam oppugnare adgreditur. primi omnium Macedones, regium praesidium, metu excesserant; a quibus relicti oppidani in deditionem extemplo veniunt. dubitari inde, utrum Demetrias prius adgredienda foret an 12 in Boeotia aspiciendae res. Thebani, vexantibus eos Coronaeis, in Boeotiam arcessebant. ad horum preces, quia hibernis aptior regio quam Magnesia erat, in Boeotiam duxit.

[PERIOCHA LIBRI XXXXIII.]

[Praetores aliquot, eo quod avare et crudeliter provincias administrarant, damnati sunt. P. Licinius Crassus proconsul conplures in Graecia urbes expugnavit et crudeliter corripuit; ob id captivi, qui ab eo sub corona venierant, ex senatus consulto postea restituti sunt. item a praefectis classium Romanarum multa inpotenter in socios facta. res praeterea a Perse rege in Thracia prospere gestas continet, victis Dardanis et Illyria, cuius rex erat Gentius. motus, qui in Hispania ab Olonico factus erat, ipso interempto consedit. M. Aemilius Lepidus a censoribus princeps in senatu lectus.]

TITI LIVI

AB VRBE CONDITA

LIBER XXXXIII.

I. Eadem aestate, qua in Thessalia [haec gesta sunt, 1 Q. Mucius] legatus in Illyricum a consule missus, opulenta duo oppida oppugnavit. † Ceremiam vi atque armis coegit in deditionem; omniaque îs sua concessit, ut opi- 2 nione clementiae eos qui Carnuntem munitam urbem incolebant adliceret. postquam nec ut dederent se con- 3 pellere neque capere opsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat, diripuit.

Alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus 4 erat, memorabile quicquam gessit, et per Illyricum ducere legiones in Macedoniam vano incepto est conatus. ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium 5 legatis cognovit, qui querentes coloniam suam novam et infirmam necdum satis munitam inter infestas nationes Histrorum et Illyriorum esse cum peterent, ut senatus 6 curae haberet, quomodo ea colonia muniretur, interrogati, vellentne eam rem C. Cassio consuli mandari, responde- 7

« IndietroContinua »