Immagini della pagina
PDF
ePub

6

legati Sardorum, qui ad novos magistratus dilati erant, L. Minucius Thermus, qui legatus Manlii consulis in Histria fuerat, in senatum venit. ab his edoctus est senatus, quantum belli eae provinciae haberent.

Moverunt senatum et legationes sociûm nominis Latini, quae et censores et priores consules fatigaverant, 7 tandem in senatum introductae. summa querellarum erat, cives suos Romae censos plerosque Romam commigrasse: quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, ut deserta 8 oppida, deserti agri nullum militem dare possent. Fregellas quoque milia quattuor familiarum transisse ab se Samnites Paelignique querebantur neque eo minus aut 9 hos aut illos in dilectum militum dare. genera autem fraudis duo mutandae viritim civitatis inducta erant. lex sociis (ac) nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut cives Romani fierent. ea lege male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant. 10 nam et ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibusquibus Romanis in eam condicionem, ut manumitterentur, mancipio dabant, libertinique cives essent; et quibus stirpes deesset, quam relinquerent, ut cives Ro11 mani fierent, [....]. postea his quoque imaginibus iuris spretis, promiscue sine lege, sine stirpe in civitatem Ro12 manam per migrationem et censum transibant. haec ne postea fierent petebant legati et ut redire in civitates iuberent socios; deinde, ut lege caverent, ne quis quem civitatis mutandae causa suum faceret neve alienaret, et si quis ita civis Romanus factus esset, [id ratum ne esset]. haec impetrata ab senatu.

1

VIIII. Provinciae deinde, quae in bello erant, Sar2 dinia atque Histria decretae. in Sardiniam duae legiones scribi iussae, quina milia in singulas et duceni pedites, treceni equites, et duodecim milia peditum sociorum ac Latini nominis et sescenti equites et decem quinquere3 mes naves, si deducere ex navalibus vellet. tantumdem peditum equitumque in Histriam, quantum in Sardiniam, decretum. et legionem unam cum equitibus trecentis et quinque milia peditum sociorum et ducentos quinquaginta mittere equites in Hispaniam consules ad M. Titi

[graphic]

nium iussi. priusquam consules provincias sortirentur, 4 prodigia nuntiata sunt: lapidem in agro Crustumino in lucum Martis de caelo cecidisse, puerum trunci corporis 5 in agro Romano natum et quadrupedem anguem visum, et Capuae multa in foro aedificia de caelo tacta, et Puteolis duas naves fulminis ictu concrematas esse. inter c haec, quae nuntiabantur, lupus etiam Romae interdiu agitatus, cum Collina porta intrasset, per Esquilinam -magno consectantium tumultu evasit. eorum prodigiorum 7 causa consules maiores hostias inmolarunt et diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit. sacrificiis rite 8 perfectis provincias sortiti sunt; Claudio Histria, Sempronio Sardinia obvenit. legem dein de sociis C. Clau- 9 dius tulit [ex] senatus consulto et edixit, qui socii (ac) nominis Latini ipsi maioresve eorum M. Claudio, T. Quinctio censoribus postve ea apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque civitatem ante kal. Novembres redirent. quaestio, qui ita non red- 10. issent, L. Mummio praetori decreta est. ad legem et edictum consulis senatus consultum adiectum est, ut 11 dictator, consul, interrex, censor, praetor qui nunc esset. [quive posthac futurus esset] aput eorum quem [qui] manu mitteretur, in libertatem vindicaretur, ut ius iurandum daret, qui eum manu mitteret, civitatis mutandae causa manu non mittere; in quo id non iuraret, eum manu mittendum non censuerunt. haec in posterum cauta, iussique edicto C. Claudi cons. [...] Claudio de

creta est.

X. Dum haec Romae geruntur, M. Iunius et A. Man- 1 lius, qui priore anno consules fuerant, cum Aquileiae hibernassent, principio veris in finis Histrorum exercitum introduxerunt; ubi cum effuse popularentur, dolor magis 2 et indignatio diripi res suas cernentes Histros, quam certa spes satis sibi virium adversus duos [esse] exercitus excivit. concursu ex omnibus populis iuventutis facto 3 repentinus et tumultuarius exercitus acrius primo inpetu quam perseverantius pugnavit. ad quattuor milia eorum 4 in acie caesa; ceteri omisso bello in civitates passim diffugerunt. inde legatos primum ad pacem petendam in

5 castra Romana, deinde obsides imperatos miserunt. haec cum Romae cognita litteris proconsulum essent, C. Claudius consul veritus, ne forte ea res provinciam [et] exercitum sibi adimeret, non votis nuncupatis, non paludatis lictoribus, uno omnium certiore facto collega nocte profectus, praeceps in provinciam abiit; ubi inconsultius 6 quam venerat se gessit. nam cum contione advocata fugam e castris A. Manli adversis auribus militum, quippe qui primi ipsi fugissent, iactasset [et] ingessisset probra M. Iunio, quod se dedecoris socium collegae fecisset, ad 7 extremum utrumque decedere provincia iussit. quod cum illi tum consulis imperio dicto audientes facturos [se] esse dicerent, cum is more maiorum, secundum vota in Capitolio nuncupata, lictoribus paludatis profectus ab 8 urbe esset, furens ira vocatum qui pro quaestore Manli erat catenas poposcit, vinctos se Iunium Manliumque 9 minitans Romam missurum. ab eo quoque spretum consulis imperium est; et circumfusus exercitus, favens imperatorum causae et consuli infestus, animos ad non 10 parendum addebat. postremo fatigatus consul et contumelîs singulorum et multitudinis nam insuper inridebant ludibriis, nave eadem qua venerat Aquileiam 11 rediit. inde collegae scripsit, ut militum novorum ei parti, quae scripta in Histriam provinciam esset, ediceret, Aquileiam ut conveniret, ne quid se Romae teneret, quo 12 minus votis nuncupatis paludatus ab urbe exiret. haec a collega obsequenter facta brevisque dies ad conveniendum edicta est. Claudius prope consecutus est litteras 13 suas. contione adveniens de Manlio et Iunio habita, non ultra triduum moratus Romae, paludatis lictoribus votisque in Capitolio nuncupatis, in provinciam aeque ac prius praecipiti celeritate abit.

[ocr errors]

XI. Paucis ante diebus Iunius Manliusque oppidum Nesactium, quo se principes Histrorum et regulus ipse 2 Aepulo receperat, summa vi oppugnarant. eo Claudius duabus legionibus novis adductis, vetere exercitu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum circumsedit et vineis 3 oppugnare intendit amnemque praeterfluentem moenia, qui et inpedimento oppugnantibus erat et aquationem

Histris praebebat, multorum dierum opere exceptum novo alveo avertit. ea res barbaros miraculo terruit ab- 4 scisae aquae; et ne tum quidem memores pacis, in caedem coniugum ac liberorum versi, etiam ut spectaculo hostibus tam foedum facinus esset, palam in muris trucidatos praecipitabant. inter simul conplorationem feminarum 5 puerorumque, simul nefandam caedem, milites transgressi murum oppidum intrarunt. cuius capti simul ex pavido 6 clamore fugientium [nuntium]accepit rex, traiecit ferro pectus, ne vivus caperetur; ceteri capti aut occisi. duo deinde 7 oppida, Mutila et Faveria, vi capta et deleta. praeda, ut 8 in gente inopi, spe maior fuit, et omnis militibus concessa est. quinque milia capitum sescenta triginta duo sub corona venierunt. auctores belli virgis caesi et securi percussi. Histria tota trium oppidorum excidio et 9 morte regis pacata est omnesque undique populi obsidibus datis in dicionem venerunt.

Sub Histrici finem belli aput Ligures concilia de bello haberi coepta.

XII. Ti. Claudius proconsul, qui praetor priore anno 1 fuerat, cum praesidio legionis unius Pisis praeerat. cuius 2 litteris senatus certior factus, eas ipsas litteras ad C. Claudium nam alter consul iam in Sardiniam traiecerat deferendas censet et adicit decretum, quoniam Histria 3 provincia confecta esset, si ei videretur, exercitum traduceret in Ligures. simul ex litteris consulis, quas de 4 rebus in Histria gestis scripserat, in biduum supplicatio decreta. et [ab] altero consule Ti. Sempronio in Sardinia prospere res gesta. exercitum in agrum Sardorum Ilien- 5 sium induxit; Balarorum magna auxilia Iliensibus venerant; cum utraque gente signis conlatis conflixit. fusi fugatique hostes castrisque exuti, duodecim milia armatorum caesa. postero die arma lecta conici in acervum 6 iussit consul sacrumque id Vulcano cremavit. victorem exercitum in hiberna sociarum urbium reduxit. et C. 7 Claudius litteris Ti. Claudi et senatus consulto accepto ex Histria legiones in Ligures transduxit. ad Sculten- 8 nam flumen in campos progressi castra habebant hostes. ibi cum his acie dimicaturn. quindecim milia caesa,

6

plus septingenti aut in proelio aut in castris - nam ea quoque expugnata sunt - capti et signa militaria unum 9 et quinquaginta capta. Ligures, reliquiae caedis, in montes refugerunt passimque populanti campestris agros 10 consuli nulla usquam apparuerunt arma. Claudius duarum gentium uno anno victor, duabus, quod raro alius, in consulatu, paca[tis....]tisque provinciis Romam re

1

vertit.

XIII. Prodigia eo anno nuntiata, in Crustumino avem sanqualem, quam vocant, sacrum lapidem rostro cecidisse, 2 bovem in Campania locutam, vaccam aeneam Syracusis ab agresti tauro, qui pecore aberrasset, initam ac semine 3 aspersam. in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit et in Campania bos alenda publice data Syracusanumque prodigium expiatum editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur.

Pontifex eo anno mortuus est M. Claudius Marcellus, qui consul censorque fuerat. in eius locum suffectus est pontifex filius eius M. Marcellus. et Lunam colonia eodem anno duo milia civium Romanorum sunt deducta. 5 triumviri deduxerunt P. Aelius, [M. Aemilius] Lepidus, Cn. Sicinius; quinquagena et singula iugera et semisses agri in singulos dati sunt. de Liguribus captus [is] ager erat; Etruscorum ante quam Ligurum fuerat.

C. Claudius consul ad urbem venit; cui, cum in senatu de rebus in Histria Liguribusque prospere gestis [disseruisset], postulanti triumphus est decretus. trium7 phavit in magistratu de duabus simul gentibus. tulit in eo triumpho denariûm trecenta milia septem et victoriatûm octoginta quinque milia septingentos duos. militibus in singulos quini deni denari dati, duplex centurioni, 8 triplex equiti. sociis dimidio minus quam civibus datum. itaque taciti, ut iratos esse sentires, secuti sunt currum. 1 XIIII. Cum is triumphus de Liguribus agebatur, Ligures postquam senserunt non consularem tantum exercitum Romam abductum, sed legionem ab Ti. Claudio 2 Pisis dimissam, soluti metu, clam exercitu indicto, per transversos limites superatis montibus in campos degressi, agrum Mutinensem populati, repentino impetu

72

74

« IndietroContinua »