Immagini della pagina
PDF
ePub

LIBER XXXIV.

[merged small][ocr errors]

§3 Tulerat eam C. Oppius tribunus plebis] Ed. Moguntinensis CIɔɔxix. refert, Tulerant eam M. Oppius et T. Romuleus tribuni plebis: eamque lectionem probasse videtur Aymarus Rivallius jurisconsultus Allobrox. contra quem merito cum vulgata passim lectione faciunt Antonius Augustinus, et F. Hotomannus, jurisconsulti nobiles. Ceterum lata hæc fuit ab Oppio lex'in medio,' ut ait, 'ardore belli Punici' secundi, hoc est, a. 13XL. Vide Tacitum Ann. 111. 33. et 34. et Valerium Max. ix. 1. Modius. Ed. antiq. Tulerant eam M. Oppius et T. Romuleius tribuni plebis; quod damnat cum Ant. Augustino Fr. Modius. Gebh. Eadem lectio, vel similes haud multum inde diversæ exstant in plerisque Mss. meis, et omnibus excusis usque ad Aldum, qui ex codicis Moguntini excerptis, quæ ad calcem ed. Moguntinæ subjecta sunt, primus vulgatum recepit. Paullo ante etiam § præc. quidam codd. et L. Valerius T. Romuleius plebei. Sed passim librarios ita peccasse vidimus ad xxxI. 6. § 4.

Q. Fabio, T. Sempronio consulibus] Ti. Sempronio, ut supra. Sigon. Vide eumdem Sigonium ad xx11. 57. § 9. Passim librarii prænomina T. et Ti. sive Titus et Tiberius, in Mss. commutarunt. Vide ad XL. 44. § 12. Cete rum Ti. Sempronius bis consul fuit,

primum a. 19xxxvIII. cum Q. Fabio, illo Cunctatore; iterum a. 1ƆXL. cum Q. Fabio, Cunctatoris filio. Ad u trum autem consulatum ejus lex Oppia referenda sit, dubitari posse existimat Crevier. Verum quum infra cap. VIII. tradat Livius, anno vigesimo post abrogatam esse legem Oppiam, quam lata fuerat, et M. Porcius Cato ac L. Valerius Flaccus, in quorum consulatu abrogata est, consules fuerint a. 1ɔLVIII. patet, secundum Livium latam fuisse 15XXXVIII. in primo Ti. Sempronii consulatu, et male Modium ad verba præcedd. latam existimasse a. 13XL.

Ne qua mulier plus semuncia auri haberet] Secus nobis tradidit Livius XXVI. 36. Consulibus enim M. Marcello Iv. ac Valerio Levino 11. ubi privati conferunt pecuniam, uxori filiæve singulæ unciæ auri relinque. bantur, et pondo argenti. Hic autem non licuit plus semuncia auri ullam habere mulierem, lege Oppia. De qua lege ne unum quidem verbum fecisse Livium lib. xxIII. quando Q. Fabius suffectus Posthumio cum Sempronio fuit consul, anno quarto ejus belli, admodum miror. Quare videat lector, uter ex altero locus sit emendandus. Deinde utrum Livium memoria lapsum, an diversos utroque in loco secutum authores (ut fit sæpe) credamus. Glar. De difficul.

tate hac a Glareano mota vide ad XXVI. 36. § 6. Præterea plus semii uncia auri Lovel. 1. plus semiuncia auri Lovel. 2. 3. Harl. et Mead. uterque. Vide ad VII. 27. § 3. Utroque modo 'semiuncia' et 'semuncia '

in Mss. obcurrere, vidimus ad xxvII. 1. § 15. Insuper plus semionciam auri Gaertn. plus semiunciam auri Voss. et Lov. 4. ac 6. plus semunciam auri Lov. 5. cum edd. Camp. Rom. 1472. ac Parm. quam scripturam recepi. Vi. de ad XLI. 12. § 8.

Ita

Neu vestimento versicolori uteretur, neu juncto vehiculo] Hoc esse, quod Græci dicunt åveivdv iμáтiov, docent Casaub. ad Athen. vii. 6. et Salmas. ad Vopisc. Aurel. c. 46. ex cujus sententia versicolor vestimentum' idem est, quod varium, id est, quod varios colores simul intextos habet. Eugraph. ad Terentii Eun. IV. 4. 16. variam' vestem eunuchi' versicolorem' dicit. Casaub. 1. d. scribit, versicolores vestes olim luxuriosis et impudicis proprias fuisse, atque ideo lege Oppia cautum, 'ne qua mulier vestimento versicolori uteretur.' Sane, apud Græcos quosdam non nisi meretrices avowvà gestasse, ex Athen. XII. 4. Suida in voce 'Eraipŵv et Záλeukos, aliisque ostendit Petitus in Legib. Att. lib. vr. tit. 5. p. 476. Sed alia videtur Oppio fuisse causa mulieribus interdicendi veste versicolori; hæc nimirum, ne mulieres in miseria et inopia civitatis, per quam omnium privatorum pecuniæ in usum publicum, quod Valerius tribunus plebis cap. vi. dicit, vertendæ erant, pecuniam in vestes, quæ aliis pretiosiores erant, effunderent: a quo luxu quum sibi, ne in publica quidem inopia, temperare non possent, Oppius eum lege prohibendum putavit. Res ipsa ostendit, aliter Græcos, aliter Romanos de mulieribus, quæ versicolori vestimento utebantur, sensisse. Nam si Romani versicoloria honestis fœminis non convenire existimassent, nec matronæ sibi usum eorum reddi petiissent, nec tribunos plebis adjutores ad eum recuperandum nactæ fuissent, nec Cato hoc argumento ad impugnandam legem, qua Oppia abrogabatur, uti neglex

isset. Duk. Nevestimento, et ne juncto Voss. et Lov. 3. ac 6. ne juncto etiam Lov. 1. Solent passim neu et ne a librariis commutari. Vide h. 1. cap. 35. 9. Tum versi coloris Voss. Lov. 1. 2. 3. 4. 6. Mead. uterque, et Gaertn. aurei coloris Hearnii L. 1. Male. 'Vestis versicolor' memoratur etiam VII. 10. Hic vero intelligi videtur vestimentum purpureum ex cap. 7. juncto vehiculo,' ut XLII. 65.Juncta vehicula mille admodum capiuntur.' Vell. Pat. II. 114. 'Erat desiderantibus paratum junctum vehiculum.' Vide Gronov. Diatr. Stat. cap. 9. Plene Cic. dixit ‹ rheda equis juncta' ad Att. vi. 1. circa fin.

·

Nisi sacrorum publicorum caussa] Vide Lips. ad Tac. Ann. x11. 42. et Spanh. de Præst. et Usu Numism. dissert. 11. p. 278. Duker. To nisi exsulat a Voss. et Lov. 1. publicorum a Lov. 2.

$4 M. et P. Junii Bruti tribuni plebis] Ed. Moguntina M. et P. Junii Bruti. Modius. Non ferendum, quod habetur in Pall. et prisca ed. Marcus et Titus Junius et Brutus tribuni plebis. Gebh. Publium Junium Brutum ædilem curulem memorat Livius xxxv. 41. a. IɔLXI. prætorem XXXVI. 45. et XXXVII. 2. a. 1ɔLXш. proprætorem ibid. capp. 50. et 57. a. 10LXIV. Sed Pighius ad omnes hos annos D. non P. Junium habet: quod, etsi dissentire videntur Mss. tamen consideratione dignum est: nam prænomen Decimus' in gente Junia usitatissimum fuit, 'Publius' admodum rarum: nec adhuc usquam id inveni, nisi in Cic. Verr. lib. 1. capp. 50. et 58. qui. bus locis nullam quidem discrepantiam scripturæ adnotavit Grævius, sed tamen dubito, an itidem scriben. dum sit D. Junius. Duk. M. et T. Junius Brutus Titus Romuleus plebei Lov. 1. Marcus et Titus Junius Brutius Titus Romuleus plebei Voss, et Lov. 6. nisi quod ultimus ignoret 76 et. Marchus et Titus Junius Brutus Romuleus plebei Hearnii L. 1. Marcus Ti.

tus et Junius Brutus tribuni plebis Mead. 1. a quo non aliter dissentiunt Lov. 2. et Mead. 2. quam quod ille M. Titius, hic Brutius legant. Similes fere lectiones præferunt reliqui mei, et Hearnii codd. ut et primæ edd. Ea, quæ nunc vulgo exstat, lectio debetur editioni Mog. Eorum alterum pro P. Junio Bruto passim Pighius in Ann. vocavit D. Junium Brutum; quem vide ad a. 1ɔLI. p. 244. Verum in omnibus locis Livii, quæ Dukerus laudavit, constanter ei'Publii' prænomen vindicant Mss. id tamen in gente Junia rarissimum esse confiteor.

6

[ocr errors]

§ 5 Matronæ nulla nec auctoritate, nec verecundia, nec imperio] Matrona nullæ nec auct. Lov. 1. Matrona ulla nec auctoritate Lov. 6. Male. xxxv. 10. Nihil nec petierat a populo, nec adeptus erat.' c. 48. Quas gentes nullæ umquam nec arte, nec virtute navali æquassent:' ubi unus etiam ullæ. c. 50. Nulla enim nec disceptatio, nec dubitatio fuit.' XXXVII. 6. 'Nihil enim nec legatione Atheniensium, nec placido Africani responso profectum videbant.' XXXVIII. 53. 'Nullum' bellum neque majus, neque periculosius Romani gessere.' Vide etiam ad iv. 7. § 5. Mox descendentes in forum Lov. 3. quam locutionem probam esse, docui ad III. 48. § 2. Sed nec alterum, quod in omnibus reliquis superest, propterea repudiandum. Similiter enim loquitur etiam XXIV. 7. Qua descendere ad forum rex solebat.' Insuper privata hominum fortuna, pro omnium, Lov. 2. 3. Harl. et Mead. 1. Vide ad 111.54. § 6.

[ocr errors]

quod Aldus adoptavit. Et recte. Non enim frequentia mulierum in dies augebatur, quia ex oppidis conciliabulisque jam convenerant, sed subinde conveniebant. Scriptoran igitur, male a Sigonio primum, tum Gronovio, et deinde recentioribus omnibus repudiatam, revocavi.

§ 7 Alterum utique consulem] Consulum Lov. 2. 4. et Harl. Vide ad IX. 32. § 2.

[ocr errors]

Pro lege, quæ abrogabatur] Vet. lib. pro lege, ne abrogaretur. Quod placet. Citat enim Priscianus hanc orationem cum hoc indice: Cato in Oratione, 'Ne lex Oppia abrogetur." Item alibi 111. 602. Cato Nepos de actionibus ad populum, Ne lex sua abrogaretur." Item alibi 1x. 863. ' Æmilius Porcina in oratione, Uti lex Emilia abrogetur." Festns voce 'Rogat :''Cato in dissuasione, 'Ne lex Bebia derogaretur.'' Sigon. Ne abrogaretur videtur primus reposuisse Sigonius: nam et alii, de quibus nobis compertum est, vetustiores libri, et Moguntinæ longe vetustissimæ membranæ, cususque ibidem quo diximus anno Livius præferunt, pro lege, quæ abrogabatur, ita disseruit. Modius. Quæ abrogabatur Mss. non, ut pleræque edd. et fecit Sigonius ne abrogaretur. Neque aliter in concione Valerii cap. 6. Ex utro tandem genere ea lex esse videtur, quam abrogamus.' Latinius immo est, et hoc verbo non modo eventus effectusque, sed etiam intentio et præsumtus finis actionis susceptæ significatur. Lib. XXI. c. 63. 'Memori veterum certaminum cum Patribus, quæ tribunus plebis, et quæ postea consul, prius de consulatu, qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat.' Quem tamen consulatum invitis Patribus ille gessit. Cic. Att. vII. 23. 'Mutavi consilium de mulieribus, quas, ut scripseram, ad te Romam remittebam :' id est, in eo eram, ut remitterem. Rursus Livios XXXII. 22. Minis pervicit, Livius. 30 Z

§ 6 Nam etiam ex oppidis conciliabulisque conveniebant] Vet. lib. convenerant. Sigon. Probandum potius, quod comparet in Pall. et antiq. ed. ac Sigonius indicavit convenerant. Gebh. Similiter omnes mei, et edd. priscæ. Alterum in cod. Mog. esse, Carbachins in ejus excerptis docuit ; Delph. et Var. Clas.

[ocr errors]
[ocr errors]

ut postero die conjungeret iis se qui referebant:' hoc est, referendum censebant; vel, referre gestiebant. J. F. Gron. Sigonio consentit Harl. idem que pro varia lectione est in margine Voss. pro lege, quæ abrogaretur Lov. 1. Reliqui mei, omnesque Hearnii stant cum Gronovio, qui recte vulgatum exposuit, et contra Sigonium defendit. Plura vide ad 1. 23. § 6. xxv. 33. 5. XXVII. 25. § 3. Epit. Liv. 1. XLIX. Goes. ad Suet. Cæs. cap. 15. Græv. ad Cic. ad Att. x. 5. et Burm. ad Lucan. III. 597.

CAP. II. 1 Si in sua quisque nostrum matrefamilias, Quirites] Libri omnes nostri matrefamilia. Gebh. Matrefamilias in prima reperio Tarvisina. Romæ Andreas et ex eo Mediolani dederunt matrefamiliæ. Neque aliter scripti, et sic maluerant interdum. Infra cap. 7. iidem: 'Matremfamiliæ tuam purpureum amiculum habere non sines.' 1. vIII. c. 22. omnes libri, 'quod eum die dicta ab ædilibus crimine stupratæ matrisfamiliæ absolvisset.' Similiter XXXIX. 53. scripti et eædem primæ edd. hunc tamen justa matrefamiliæ, illum pellice or tum esse.' Et hoc primum Tarvisii mutatum video. M. Seneca Controv. 1.1. Quamvis filiusfamiliæ sim, licet mihi et stipem porrigere mendico, et humum cadaveri.' Idem Præfat. 5. 'Dixit enim, Nunquam audivi patremfamiliæ disertiorem. Erat cum patremfamiliæ præferret, oratorem anbduceret:' sic in tribus scriptis inveni. J. F. Gron. Matre familiæ etiam Voss. Lov. 1. 4. 5. 6. Harl. Mead. ambo, Gaertn. Hearnii N. et edd. Camp. 1472. ac Parm. Supra 1. 45. 'Bos in Sabinis nata cuidam patri familiæ dieitur.' 11. 36. 'Servum quidam pater familiæ sub furca cæsum medio egerat circo.' v. 30. Ut agri Veientani septena jugera plebi dividerentur; nec patribus familiæ tantum.' Et ita semper optimæ membranæ Sangerman. scriptum præferunt in Colum.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Ut 1. 2. § 1. Diligentem patrem familiæ decet.' c. 3. § 4. Servos quoque, qui secuturi patrem familiæ sunt.' c. 4. § 3. Industrii patris familiæ est.' § 8. 'Optime pater familiæ debet habitare.' c. 7. § 6. In quos non est facilis excursus patris familiæ.' c. 8. § 14. Quem pater familiæ tali pœna multaverit.' 111. 20. § 5. Diligentiam nisi per ipsum patrem familiæ exhiberi posse.' c. 21. § 4. 'Pater familiæ libentius ad spectaculum rei suæ descendit.' VII. 11. § 2. Quod pertinet ad religionem patris familiæ. VIII. 11. § 9. Idque fieri maxime patris familiæ ratione conducit.' c. 16. § 6. Hunc etiam quæstum villaticum patris familiæ demonstrabimus.' ix. 1. § 6. 'Contentus tamen non debet esse diligens pater familiæ cibis.' c. 6. § 3. ‹ Pertinet ad utilitatem solius patris familiæ.' XI. 1. § 4. Cum etiam de patre familiæ prisci moris exemplum Cato dixerit et alibi. Quibus omnibus locis nunc familias editur. Vide enim Torren. ad Val. Max. vII. 3. 3. et Corte ad Plinii Ep. v. 19. § 2. Præterea Quisque vestrum Hearnii L. 1. Vide ad § seq.

§ 2 Domi victa libertas nostra] Libertas vestra Hearnii L. 1. sollemni scribarum errore, nato ex similitudine literarum n et u in scriptura Longobardica: per compendium enim nra et ura pro nostra et vestra scribi solet. Similiter etiam commutantur nos et uos. Si omnia, quæ in Mss. Livii obcurrunt, exempla laudare vellem, tædio forem. Vide quæ notavi ad Silii xr. 117. et Corte ad Plinii Ep. II. 18. § 4. Mox singulas restituere non potuimus, pro sustinere, Voss. et Lov. 6. a m. pr. singulas non potuimus restringere Lov. 1.

§ 3 Conjuratione muliebri a stirpe sublatum esse] Vet. lib. ab stirpe. Sigon. Ita et Voss. Lov. sex, Harl. et Mead. 2. Vide ad 1x. 34. § 19. Tò esse exsulat a Mead. 1. Paullo ante

« IndietroContinua »