Immagini della pagina
PDF
ePub

vus, sed indicativus, jungatur. Vide ad xxxv. 23. § 3.

Que tacita satis momenti habuisset] Pall. nec non vetus ed. qua tacita satis momenti habuisset. Gebhard. Qua tacita Voss. Lov. 1. 2. 3. 5. 6. Harl. Mead. ambo, et edd. antiqq. quæ tacita demum Moguntini ex cod. suo vulgarunt. Omnia hæc vocabula deerant in Gaertn. Mox orationem nostram, pro rogationem, Voss. et Lov. 1. Vide ad cap. 8. § 2.

Necesse est paucis respondere] Ms. necessum est p.r. Modius. Cod. Mog. lectionem necessum est primus recepit Gronov. anno 1665. Infra XXXIX. 5. 'Num omne id aurum in ludos consumi necessum esset: ubi vide. Omnes tamen nostri, et Hearnii L.

1. necesse servant.

§ 4 Rem defendam, non nos] Pall. et vetus ed. perperam an nobis auctoribus fecissent rem deflendam. Gebh. Simi liter Voss. Lov. 1. 2. 3. 4. 5. Harl. Mead. uterque, Gaertn. et edd. antiqq. Quum autem Moguntini monuissent, in cod. suo se rem defendendum invenisse, egregie Aldus ex ea lectione restituit Rem defendam, quod et in Lov. 6. ex quo nihil notatur, superfuisse videtur. Paullo ante § præc. in rogatione nostra discutienda male Lov. 6.

In quos jecit magis consul verbotenus] Vet. lib. in quos jecit magis hæc consul. Sigon. Scribendum est rerbo tenus, ut duæ voces sint, non una composita.

Ita recte editum est in Cic. de Legib. 11. 6. et sæpe in Pandectis Juris. Ammian. Marc. xxvI. 4. ed. Gronov. alia voce interposita separat: 'ne verbo quidem tenus insidiarum indicio ullo reperto.' Nec alia in hoc ratio est, quam in 'ore tenus,'' titulo tenus,' et multis aliis, in quibus tenus casui suo postponitur. Duk. Pronomen omiserat Basil. ed. 1554. errore, ut videtur, typogra phorum. Omnes priores habent in quos jecit magis hoc consul. Concinunt

antem Lov. 1. 3. 5. 6. Mead. ambo, Gaertn. et Hearnii L. 1. Neque Moguntini membranas suas dissentire monuerunt; quare id revocavi, licet reliqui codd. cum vet. lib. Si. gonii facere videantur. Divisis vocibus verbo tenus recte Crevier. edidit. Mox quam ut re simularet Mead. 1. quam ut rem simularet Gaertn. quam ut rem insimularet Lov. 3. 6. et Harl.

§ 5 Quod matronæ in publico vos rogassent] Vet. cod. cusus Moguntiæ in publicum v. r. Modius. Libri omnes in publicum vos rogassent. Gebh. In publicum etiam Lov. 2. 4. 5. Harl. Mead. uterque, Gaertn. et edd. usque ad Aldum, qui in publico ex cod. Moguntino vulgavit. Tum nos rogassent Lov. 3. 5. Harl. et edd. ante Ascens. 1513. Paullo ante Cœtum et successionem Lov. 3. Deinde et interdum seditionem muliebrem adpellavit Lov. 6. ex glossa interpretis. Vide ad xxvI. 40. § 9. Et interdum successionem adpellavit Harl. Vox muliebrem exsulat etiam a Lov. 2.

Legem in se latam per bellum temporibus duris] In se datam Voss. Lov. sex, Harleian. Mead. ambo, Gaertn. Hearnii L. 1. et edd. antiqq. Ejus loco Mog. recte ex membranis suis substituerunt in se latam. Vide ad 1. 4. § 7. Tum in temporibus duris Lov. 2. et Gaertn. Mox in pace con florenti ac beata republica Lov. 3. in pace et florenti ac beata republica Voss. Lov. 1. 2. 4. Harl. et Mead. uterque : in pace florenti ac beata republica Lov. 6. et Gaertn. Livium casum sextum singularem participiornm activorum præsentis partim in i, partim in e finiisse, vidimus ad v. 14. § 13. hic tamen cum reliqnis codd. vulgatum malo, in quod etiam codex Mogunt. consensisse videtur. Tum abrogetis Lov. 1. 2. 3. 6. Hearnii L. 1. et edd. vett. pro quo Moguntini ex cod. suo dederunt abrogaretis.

§ 6 Et M. Catonem] Sic Ms. Thuan.

et principes edd. Nunc vulgo neg. ligunt prænomen, nescio qua auctoritate. Jac. Gron. Prænomen Catonis, quod etiam omnes mei codd. servant, ex editis prima omisit postrema Gruteri ed. sine dubio operarum errore. Mox trucem scimus omnes Lov. 5. 6. Harl. et edd. antiqq. usque ad Frobenium, qui a. 1535. edidit trucem esse scimus omnes; quomodo Moguntini se in membranis suis invenisse monuerunt: quibus adsentiuntur reliqui mei.

7 Tuas adversus te Origines revolvam] Hic Livium parum accurate versatum fuisse, qui Valerio sermonem tribuerit, huic tempori non convenientem, quum Cato multis post annis Origines scripserit, post Vossium de Histor. Lat. 1. 5. observarunt Reines. Var. Lect. 1. 25. et Noris. ad Cenotaph. Pis. Diss. 1. 1. Duk. Observat id etiam ad h. loc. Crevier.

8 Nonne intercursu matronarum inter acies duas prælium sedatum est] Non improbo hanc lectionem etiam in antiq. ed. restitantem. Pall. tamen uterque alia forma, non sine intercursu matronarum inter duas acies prælium sedatum est. Gebh. Similiter Lov. 2. 4. Harl. et Mead. ambo. Sed per interrogationem conceptam orationem præstare puto. Paullo ante equidem semper bono publico, pro et quidem, Harl. Mead. 1. et Gaertn. Vide ad v. 54. § 3.

§ 9 Nonne id agmen, quo obruta hæc urbs esset, matronæ averterunt] Quo obtrita Voss, sed eadem manus mox adscripsit obruta. Solent hæ voces commutari. Vide ad III. 56. § 8. Vulgatum omnes defendunt reliqui; nisi quod abrutam præferat Lov. 1. Vide ad xxxvI. 35. § 4. Tum vox matronæ non adparet in Gaertn. Præ. terea verterunt legunt Harl. et Mead. 2. adverterunt Lov. 1.

Jam, urbe capta a Gallis, aurum, quo urbs redemta est, nempe consensu om

nium matronæ in publicum contulerunt] O languidum abrogandæ legis suasorem, si sic dixit: sed neque dixit, neque scripsit ita Livius, verum ita, uti nunc ex Longobardico Moguntinensi membranaceo libro legendum dicam, hoc nempe modo: Jam, urbe capta a Gallis, quo redempta urbs est? nempe aurum matronæ consensu omnium in publicum contulerunt: sicque et præcedentia statim, et statim conse. quentia energiæ causa non nisi per interrogationem pronunciari debent. Modius. Nempe hoc loco friget, nec apparet ratio, cur Livius in hac periodo orationem variare, et a schemate interrogationis, quo et ante, et post eam utitur, ad rectam orationem transire voluerit. Melius est, quod e Ms. Moguntino adfert Modius. Si quis tamen non patietur, vocem aurum invitis aliis scriptis sede sua moveri, ei tamen legendum puto nonne matronæ consensu omnium in publicum contulerunt? Duk. Monuit me vir doctus, sibi ex vestigiis cod. Mog. legendum videri, Jam urbs capta a Gallis quomodo redemta est? Nempe aurum matronæ consensu omnes in publicum contulerunt. Putat autem quomodo per compendia literarum in quo transisse, et postremum urbs e glossa esse: deinde consensu omnium ad rem nihil facere: consensu autem simpliciter poni pronno consensu,' quod probabat locis Taciti ex Ann. 1, 44. Ann. xiv. 26. et Hist. 1. 55. Si tamen usque adeo ab editis recedere displiceat, legendum existimat ex Mog. cod. Jam, urbe capta a Gallis, quo redemta urbs est? nempe aurum matronæ consensu omnes in publicum contulerunt. At contra consensu omnium, pro unanimi consensu poni, docuit Crevier. ex Livii loco cap. 32. Thessalos, et Phocenses, et Locrenses, consensu omnium scimus partium Philippi fuisse.' Id autem præ. stare puto. Certe cod. Moguntini lectionem recepi. Ne vero displi

[ocr errors]

ceat repetitio vocis 'urbs,' vide quæ fuit.' Modius. Libri omnes convenienotantur ad 1. 3. § 9.

§ 10 Dii quoque novi] Membranæ Dei quoque novi. Modius. Vide ad x. 40. § 13. Adde quæ notantur ad XXV. 29. § 5. xxx. 2. § 13. et c. 31. § 10.

§ 11 Dissimiles, inquit, caussæ sunt] Eadem membranæ dissimiles, inquis, caussa sunt: optime: ut ad ipsum consulem converterit orationem; non de consule ad coronam hæc dixerit. Modius. Placet quod reperi in Pall. respondens Modianæ lectioni, dissimiles, inquis, causæ sunt. Vult enim occurrere objectioni consulis. Gebh. Ita etiam Lov. 1. 3. 4. Harl. uterque Mead, et Gaertn. Proxime accedunt Voss. qui librarii aberratione iniquis, et Lov. 2. ac 6. qui inquies legunt. Solus tantum Lov. 5. editis adhærens inquit exhibet. Recepi igitur quod plurium consensus probabat; licet non exciderint quæ notantur ad cap. 3. § 9. Verum alia ibi ratio est; nam inquit usurpatur eo loco pro quædam ex numero mulierum inquit; hic vero Valerius, oratione ad consulem conversa, ipsum adlocutus est, et nunc quasi respondentem inducit. Cui schemati commodum est inquis, non inquit.

CAP. VI. 2 Et illa communis pro legibus visa consularis oratio est, et hæc adversus luxuriam severissimis moribus conveniebant] Priora sic leguntur in ed. Moguntina, et illa communis pro legibus suis consularis oratio est: pessime: neque enim pro legibus suis hic disceptat consul, et illud, visa consularis oratio est, illud significat: dignam consule eam orationis partem videri merito posse, utpote cujus maxime interesset, sartas tectas eas servari curare. Ceterum quod hic peccat, mox corrigit eadem ed. reponens et hæc adv. lux. sev. mor. conveniebat. Et hæc, ‘oratio' puta: dixerat enim, 'Venio nunc ad id de quo agitur; in quo duplex consulis oratio

bat; ut referatur ad præcedens 'oratio.' Gebh. Non sola ed. Mog. in prima parte horum verborum pro legibus suis edidit, sed etiam reliquæ omnes priores. Eamdem autem lectionem servant Lovel. 2. 3. 4. 5. 6. Mead. ambo, Gaertn. et Hearnii L. 1. Aldus vero ex membranis Mogunt. recte recepit pro legibus visa consularis oratio est. Nec multum abludunt Voss. et Lov. 1. quorum prior dedit pro legibus suis an consularis oratio est, alter pro legibus suis ac consularis oratio est. In quo posteriore tŵv suis ac si primam literam s et ultimam c expunxeris, quæ perperam partim ex ultima præced., partim ex prima seq. vocis repetitæ sunt, et, quæ supersunt, in unam vocem jungas, habebis Moguntini visa. Omnia autem illa et illa communis pro legibus visa consularis oratio est desunt in Harl. In posteriore vero parte non iterum sola ed. Mog. conveniebat præfert, sed etiam omnes priores, omnesque codd. conveniebant autem demum obcurrit in Paris. ed. 1573. Paullo ante § præc. lata est, pro esset, Lov. 3. Harl. et Gaertn.

§3 Nisi, quid in utraque re vani sit] Re superest. Gelen. Pall. nisi quid in utraque re vani sit. Gebh. Vocem re, quam, præeunte Gelenio, expunxit ed. Frobeniana 1535. et reliqui editores usque ad Gronovium omiserunt, non agnoseit unus Voss. Reliqui codd. eam constanter tuentur: unde Gronovio adhærendum putavi.

Ne quis error vobis obfundatur] Ita audacter satis quidam reposuerunt, cum membranæ aliæ habeant defendatur, aliæ defundatur: quod posterius nisi verum est, certe minore mutatione et solenniore variatione scrip. serim diffundatur. Modius. Cur displicet hæc lectio offundatur Modio? Comparet ea certe in Pall. utroque. Parvo discrimine prisca ed. nobis effundatur. Ille tamen, quem dixi, vel

defundatur, vel diffundatur præfert. Gebh. Priscæ edd. fere omnes præferunt effundatur; quæ lectio superest in Lov. 1. 2. 3. 5. 6. Harl. Gaertn. et Hearnii L. 1. Quum autem Moguntini in cod. suo defendatur invenissent, pro eo in ed. sua substitnerunt defundatur. Non igitur in ullis id exstitit membranis, ut Modius nobis persuadere conatus est, qui vel scripturam illam probabat, vel conjiciebat diffundatur: quum tamen nentrum ferri possit, et tutius fuisset, ut Aldum secutus foret, qui offunda tur substituit. Ita enim non tantum præferunt Voss. Lov. 4. et Mead. uterque, sed etiam edd. Rom. 1472. ac Parm. De hoc verbo vide ad XXXIII. 7. § 8. Nobis etiam, pro vobis, Voss. Lov. 3. 5. 6. et quædam edd.

est] Quidam codd. habebant Num vetus lex, quod non displicet: sed utrumque intelligitur. Dicere enim vult, legem Oppiam neque veterem regiam esse legem, quas multas a Romulo latas Dionysius refert, neque a decemviris proditam. Exemplum autem matronarum, quod de Capitolii obsidione paulo ante refert L. Valerius, a Livio eo anno non habetur lib. v. sed quarto ante anno, hoc est proximo post Veios captos, ab urbe condita CCCLX. Glarean. Vet. lib. An vetus regia lex, simul cum ipsa urbe nata? An, quod, &c. Sigon. Doctissimi jurisconsulti, Hotomannus, Balduinus, et Janus a Costa ex hoc loco

ostendi putarunt, legem regiam,' qua de principis imperio lata populum Rom. ei et in eum omne imperium suum et potestatem concessisse auctor est Justinianus § 6. Instit. de

§ 5 Quas tempora aliqua desiderarunt leges] Ms. quas tempora aliqua_Jure Nat. Gent. et Civ. primum a desiderabunt leges. Modius.

Ita ut dicam] Ita Gronov. 1665. edidit. Sed recte Hearnius et Crevier. veterem scripturam ut ita di cam revocarunt, quam servant Mog. Voss. Lov. 2. 3. 6. Harl. Mead. 2. et Gaertn.

§ 6 Alia in secunda, alia in adversa tempestate usui sunt] Idem Ms. sine ulla litura alia in secundam, alia in adversam tempestatem usui sunt. Modius. Mog. secundam, et adversam tempestatem. Ut XXXVII. 15. In duas res magnas id usui fore.' Voss. alia in secundam, alia adversa tempestate usui sunt. Quæ varietas alicui placere posset. J. F. Gron. Vulgatam scripturam tuentur oinnes mei, etiam Voss. nisi ejus excerpta fallant, quæ testantur, in eo tantummodo ipsum a reliquis dissentire, quod præferat alia in secunda, alia adversa tempestate, præpositione posteriori loco omissa. Præfero tamen Mogunt. lectionem. Vide ad Iv. 46. § 8. et x. 18. § 12.

§7 Quid vetus regia lex, simul cum ipsa urbe nata? Aut, quod secundum

Romulo latam fuisse. Non perspi cio, quomodo id ex his verbis effici possit. Nam quæ hæc est consequen⚫ tia? Livius hic memorat'veterem legem regiam, simul cum ipsa urbe natam;' ergo lex illa regia,' de qua Justinianus agit, primum a Romulo lata fuit. Valerius sine dubio intelligit veterem aliquam legem ex iis quæ olim a regibus latæ, illis exactis propter æquitatem et utilitatem vel in usu manserant, vel, quum odio regum primum neglectæ fuissent, deinde ob easdem causas rursus revocatæ fuerant. Ita hoc recte exposuit Sigonius de Ant. Jur. Civ. Rom. 1. 5. Duk. Vel cæco adparet, per veterem legem regi am' intelligi unam veterum illarum legum, quas varii reges Romani tulerunt paullo post urbem conditam. Livius vi. 1. 'Leges (erant autem eæ duodecim tabulæ et quædam regiæ leges) conquiri, quæ comparerent, jusserunt.' Non igitur intelligenda lex, qua populus Romulo regi detulit supremam potestatem, ut, post alios

[ocr errors]

JCtos, somniat etiam Doujatius ad h. loc. Neque urguendum est, numero singulari hic legem regiam,' loco Jandato Livii numero plurium 'regias leges' memorari: certe ita etiam JCtus 1. 2. ff. De Mortuo Infer. 'Negat lex regia, mulierem, quæ prægnans mortua sit, humari, antequam partus ei excidatur.' Ceterum Sigonio An pro Quid, et iterum An pro Aut emendanti adsentitur Harl. posteriori loco etiam Mead. 2. Reliqui codd. simul cum edd. antiqq. legunt perperam Quia vetus regia lex s. c. i. u. nata. Aut, quod secundum. Glareani Num vetus regia lex demum adparuit ad marginem ed. Ascens. 1513. quæ etiam prima in contextu dedit Quid vetus regia lex.

§ 8 Non existimarint matronale decus servari posse] Existimaverunt Voss. et

Lov. 1. ac 6. existimaverint Lov. 5. et Mead. 2. cum omnibus edd. etiam Moguntina, usque ad Aldum; qui dedit existimarint, consentientibus reliquis, nisi quod existimarit sit in Mead. 1. Tum decus matronale vocibus transpositis Voss. Lov. sex, Harl. uterque Mead. et edd. etiam Mogun. tina, quod Aldus iterum mutavit. Sed, Mss. adhærens, priorem ordinem vocabulis reddidi. Parvum est, fateor, et eodem redit. Verum vel propterea nihil invitis codd. mutandum erat. Hinc posse servari Lov. 6. et Gaertn. Mox verecundum sit, pro verendum sit, librarii aberratione, membranæ Mog. Tandem sanctitatemque matronarum, pro feminarum, Mead. 2.

[merged small][ocr errors]

§ 10 Nam si ista lex ideo lata esset] Pal. 1. Nam si ista lex aut ea lex ideo lata esset. Pal. alter, et prisca ed. Nam si ista lex aut ideo lata esset. Gebh. Nam si ista lex aut lata esset Mead. 1. Nam si ista lex aut ideo esset Lov. 6. a m. pr. in quo rò aut deletur a m. sec. Nam si ista lex aut ideo lata esset Voss. Lov. 1. 3. 4. 5. Mead. 2. Gaertn. et primæ edd. Postea Aldus ob voculam aut locum asterisco notavit. Frobenius tandem a. 1531. Tò aut delevit.

Cur sit autem lata, ipsum indicavit tempus] Si jam indicavit, non opus te dicere. Lege indicabit. J. F. Gron. Indicavit servant Voss. Lov. 1. 2. 4. 5. 6. Harl. Mead. ambo, et Gaertn. cur sit autem ipsa lata, indicat tempus Lov. 3. cur sit autem lata, indicat lempus Hearnii L. 1. Si itaque vulgatum displicet, malim indicat, quam Gronovianum indicabit ; quod, nullius codicis auctoritate nisum, malo more in contextum receptum est.

§ 11 Ad urbem Romam admoturus exercitum videbatur] Moturus Lov. 2. 6. et Harl. Male. x. 27. Ut ex Vaticano exercitum ad Clusium admoveant,' XXVI. 10. Ad Anienem fluvium castra admovit.' xxxII. 23.

Exercitum omnem Achæorum ad Corinthum admoveri.' XLI. 16. 'Exercitum ad Mutinam admovit.'

§ 12 Non socios navales ad classem

§ 9 Quis igitur nescit] Nesciat Lov. 5. et edd. antiqq. usque ad Frob. qui_tuendam] Horum verborum sentena. 1535. substituit nescit. Et ita Mss. Mog. omnesque mei reliqui præter Lov. 1. cujus librarius perperam vocem hanc omisit. Mox copulam et inter utriusque consulis nomina interponunt Voss. Lov. 1. 2. 3. 5. Harl. Mead. ambo, Gaertn. Mog. ed. aliæque et priores et posteriores usque Delph. et Var. Clas.

tiam non puto esse, non habebamus socios navales, qui classem tuerentur; sed non poteramus tueri classem, quia socios navales non habebamus: quod narrat Livius xxiv. 11. et lib. xxvI. capp. 35. et 36. Nam alibi non socii navales, sed respublica 'classes' et exercitus navales 'tueri' 31 A

Livius.

« IndietroContinua »