Immagini della pagina
PDF
ePub

quod probabunt, quibus trium vocum in um desinentiam concursus displicet. Ab eo tamen Livium non semper religiose sibi cavisse, vidimus ad XXVI. 46. § 6. Boiorum agrum' autem, ut 'ager hostium' c. 26. § 9.

[ocr errors]

§ 4 Boiorum res tum regulus eorum] Mss. codd. Boiorix, non Boiorum res. Gelen. Idem dico de hoc loco, quod dixi de alio cap. præc. § 2. nam quis ita loquitur, Boiorum res tum regu lus eorum castra posuit?' Quidam Boiorix, pro Boiorum res, restituerunt. Glar. Boiorum res, quod in nullo cod. obvium fuit, primum inveni in Mediol. ed. 1480. hinc in Tarvis. utraque, variis Venetis, aliisque fere sequentibus ante Frob. 1535. quæ Gelenii emendationem dedit. Boiorum rex est in ed. Parm. quod habent etiam ex scriptis Lovel. 5. 6. et Harl. insuper, teste Hearnio, ed. Rom. princeps: at Boiores Lov. 2. Boiorex, vel Boio rex Voss. Lov. 1.3. 4. Mead. ambo, Gaertn. et Hearnii L. 1. Vide ad Epit. Liv. 1. LXVII. Præterea cum regulis eorum Harl. et Lov. 6.

Castra locis apertis posuit] Rectius Mss. codd. locis idoneis, non locis apertis. Gelen. Pall. et antiq. ed. locis apertis. Gebh. Hæc satis sunt perplexa. Non enim is solet dici castra locis idoneis posuisse, qui, fidens militi suo, campum æquum planumque deligit castris, commodumque explicandis ordinibus; sed potius, qui impeditis se tenet confragosisque, unde nec invitus expelli, nec hostis facile accedere potest. xxv. 26. Trinis castris per idonea dispositis loca,' non ad dimicandum, sed ut obsidere ex iis din hostem posset. VII. 25. Locum idoneum stativis delegit.' Quid tamen, si rò idoneis defendatur a libris antiquis? Ego vero testor, in membr. Thuan. perspicue haberi castra locis apertis posuit. Quo nihil convenientius. 1.33. Castris in aperto positis, aliquoties Latinus exercitus cum Romanis signa contulerat.' XXXVI. 17. Delph. et Var. Clas.

'Ne castra quidem in aperto ponere.' Jac. Gron. Locis idoneis, quod ex emendatione Gelenii Froben. 1535. recepit, solus firmat cod. Mogunt. Contra locis aptis, vel apertis, ut ante Froben. edebatur, servant Voss. Lov. 1. 2.4. 5. 6. Mead. ambo, Harl. Gaertn. Hearnii L. 1. et Crevierii Victorin. locis aptis Lov. 3. neglecta lineola, quæ per caudam Toû p in quibusdam trajiciebatur: quæ et alibi canssa fuit, cur perperam voces 'apertus' et 'aptus' in Mss. confundantur. Vide ad lib. 1. cap. 34. § 8. et lib. XXXI. c. 22. § 8. Incidit etiam suspicio, ex depravatæ hujus lectionis glossemate forte natum esse Moguntini idoneis; quod, Crevierium imitatus, partim tot codicum conspirante consensu, partim Gronovii rationibus permotus, ejiciendum, atque alterum apertis recipiendum putavi. Supra XXII. 4. 'Ibi castra in aperto locat.' xxIII. 46. Coacti sunt egredi portis, et castra ante urbem in aperto communire.' XXXVIII. 3. Apertos circa campos ad dimicandum esse.' c. 41. Extra saltum circa templum Bendidium castra loco aperto posuit.'

[ocr errors]

Si hostis fines intrasset] Ms. si esset hostis. Modius. Si hostis intrasset, una voce perperam omissa, Mead. 2. si hosti fines intrasset Gaertn. Sed litera finalis s vocis hostis elisa est ab initialiƒ vocis sequentis. Vide ad IV. 33. § 11. Ceterum Modius hic perperam notat, cod. Mog. præferre si esset hostis. Nam, infra demum § seq. ubi vulgo editur quanta fiducia esset hosti, in membranis illis legi quanta fiducia hostis esset, earum excerpta opera Moguntinorum typis descripta docent. Nostri ibi nihil mutant, nisi quod hosti desit in Lov. 5. Insuper Consul quanta copiæ, omissa vocula ubi, idem cod. Lovel. 5. cum edd. Camp. Rom. 1472. ac Parm. Consul ubi copiæ quantæ Lov. 2. Harl. Mead. ambo, et Gaertn. Præterea nunciaLivius.

31 G

tum ad collegam mittit, pro nuncium, male Lov. 3. Vide ad XXXVIII. 1. § 4.

§6 Cunctatio hostium animos faciebat] Hostibus Lov. 2. 3. 4. Harleian. Mead. uterque, et Gaertn. Sed cunctatio hostium est Romanorum, qui erant hostes Gallorum. Paullo ante eandem Gallis Lov. 1. tandem Gallis Harl.

§7 Steterunt parati ad pugnam] Ms. parati ad pugnandum. Modius. Hanc Msti Mog. lectionem Gronov. 1665. in contextum admisit. Alterum in codd. nostris superest; nisi quod forte Voss. ex quo nihil in excerptis ad. notatum vidi, Moguntino concinat. Mox si qui contra egrederentur edd. antiqq. pro quo Froben. 1535. id substituit, quod nunc vulgo editur. Cum eo autem faciunt omnes nostri.

Tertio vi subiere ad vallum] Vi redundat. Gelen. Vetus lectio tertio vi subiere ad vallum. Mutavit Gelenius, haud scio, an volente Livio. J. F. Gron. Lectionem, quæ Gelenio displicuit, Gronov. recepit, et in pr. ed. notarum, non tautum vindicare, sed et quibusdam exemplis inlustrare conatus est; præsertim autem illo ex 111. 23. Vi numquam eo subiri potuit.' Nihilominus vocem vi iterum abesse jussi, quoniam eam in nullo meorum codicum inveni, ut nec in edd. Camp. Rom. 1472. ac Parm. aberat etiam a cod. Victorino Crevierii, cui similiter supervacua videbatur. Si tamen, qui primi vocem addidere, eam in Msto invenerint, lectio inde nata videri posset, quod olim per notam numeralem scriptum fuerit III subiere, quod in margine expositum erat tertio. Hinc, III mutato in VI, et utraque lectione juncta, factum est tertio vi subiere. Pari errore castra vi cepisti mutatum in castra III. vel tria. Vide ad VII. 40. § 6. Similiter notæ numerales III. et VI. commutantur. Vide ad x. 1. § 1. Si quid tamen mutandum, legerem tertio die subiere: quod tamen necesse non est. Præterea subire Lov. 3. 5. et edd.

Camp. Rom. 1472. et Parm.

§ 8 Extemplo arma capere milites jussit: armatos inde paullisper continuit] Arma extemplo capere milites jussit Voss. Lov. 1. 3. 4. 5. Mead. 2. et edd. ante Aldum: arma extemplo milites capere jussit Mead. 1. arma extemplo capere jussit Lov. 2. 6. et Harl. Tum paullisper inde Voss. Lov. 1. 3. 5. 6. et typis descripti ante Aldum, qui ordinem ex cod. Mog. mutavit. In sequentibus copulativam et resecant Voss. Lov. 1. 3. 4. Mead. uterque, et Gaertn. quam interceperunt ultimæ literæ præced. vocis augeret. Vide ad XXXV. 41. § 7.

§9 Sed in ipso exitu ita conferti obstitere Galli] Primam voculam non agnoscunt Voss. et Lov. 1. et 6. quorum duo ultimi simul pro jussæ præferunt jussisset; cui voci illud sed, vel, ut etiam scribi solet, set inest. Eorum autem postremus insuper verba præcedd. ita exhibet: Cum duas legiones duabus principalibus portis signa efferre jussisset. Tum ira conferti Voss. sollemni scribarum errore. Vide ad XXIV. 16. § 1. Ita confecti Gaertn. Vide ad xxI. 59. § 4. Hinc stetere Galli Lov. 5. et primæ edd. pro quo Mediol. 1505. et mox Ascens. 1513. dederunt obstitere. Mox § seq. dextris magis gladiis Lov. 5. et 6. a m. pr. cum edd. antiqq. usque ad Aldum, qui ex cod. Mog. dedit gladiisque, concinentibus reliquis meis.

§11 Aut ipsi in castra penetrarent] Pall. aut in castra ipsi penetrarent. Gebh. Similiter Lovel. 1. 2. 3. 4. 6. Harl. Mead. ambo, et Gaertn. Paullo ante foris efferrent Lovel. 3. 6. et Harl.

§ 12 Q. Victorius primi pili centurio, et C. Atinius tribunus militum] Vet. lib. Fictorius. Sigon. Libri omnes Q. Fictorius. Gebb. Non aliter omnes nostri, Hearnii L. 1. et edd. principes. Victorius Mog. ex cod. suo ediderunt, quomodo tamen ante eos pariter ediderant Veneti a. 1498. Fictorii' non nisi in inscriptionibus ob

[ocr errors]

currunt: at Victorii' tum ibidem, tum apud scriptores antiquos memo. rantur. Hinc vox pili deest in Vossian. Lovel. 1. 2. 3. 4. 6. Mead. utroque, et Gaertn. Tum et C. Actinius Voss. et T. Atinius Harl. et C. Atturius Lov. 6. et Cornelius Attinius Lov. 3. et C. Attinius cod. Mog. cuin ed. Parm. Sed unico t passim hoc nomen Atinius scribitur. Vide ad Epit. Liv. 1. II. et ad 11. 36. § 2. Deinde voces tribunus militum Aldus addidit ex cod. Mog. Desunt autem non tantum in prioribus edd. sed et in omnibus scriptis nostris.

Signa ademta signiferis in hostes injecerunt] Libri omnes in hostes jecerunt. Geblrard. Ita, præter Lov. 1. et 3. (quorum prior injecerunt, posterior projecerunt exhibent) omnes scripti nostri, et edd. principes. Aldus deinde ex cod. Mog. dedit injecerunt, eaque lectio obtinuit usque ad Gronov. qui in priori ed. nott. monuit, se cum scriptis refecisse in hostes jecerunt, laudato etiam loco ex Livii III. 70. Postea quidem in secundis curis hanc emendationem omisit, non tamen sententiam mutavit. Lectionem enim a se mutatam servavit, et eamdem iterum adstruxit ad XLI. 4. § 2. Eam si quis præferendam ducat, per me licet; quum Livius sæpius injicere alicui,' quam ‘in aliquem,' dicere soleat. Sciat tamen Livium pariter dixisse inmittere in hostes.' Vide ad Ix. 4. § 10. et eum plerumque verbis cum præpositione in compositis eamdem in regimine addere amasse. Vide ad Præfat. § 11. unde nec temere cod. Mog. auctoritatem spernendam puto. Paullo ante rd sæpe deest in Lov. 2.

§ 13 Priores secundani se porta ejecere] Secundam Lov. 3. et ed. Rom. a. 1472. secundaria Harl. secundarii Lov. 6. et Mead. 2. Male. Supra cap. 15. Secundani terga hostium cædunt.' XLI. 3. 'Si castra, metu se

cundanorum amissa, sua virtute recipiant.' Ita passim tertiani,'' quartani,' 'quintani,' quintadecimani' sunt tertiæ, quartæ, quintæ, quintædecimæ legionis vel cohortis milites. Deinde se porta ejecere Lov. 1. se porte jecere reliqui; quod pro portæjecere positum est; nam simplex litera pro diphthongo passim in Mss. exaratur. Id autem dispescendum in porta ejecere, ut recte vulgo edi.

tur.

CAP. XLVII. § 1 Quum alius tumultus ab adversa parte castrorum est exortus] Sic jam apud Curionem reperio: sed Mss. et Andreas ex adver sa parte. Scribe haud dubie ex aversa parte castrorum: ut Moguntiæ editum: immo passim post Tarvis. Illic enim porta quæstoria. Lib. x. c. 32. Et ab tergo castrorum porta decumana impetus factus, itaque captum quæstorium.' xxxI. 42. Omnes repente relictis stationibus per aversam partem castrorum ad castra Athamanum perfugiunt.' Vell. Paterculus 11. 63. de Antonio: Per aversa castrorum proruto vallo a militibus est receptus.' Eadem dicit 'aversa castra' Noster XXII. 24. 'Simul et per aversa castra equitatus, cum levi armatura emissus in frumentatores, late cædem fugamque hostium palatorum fecit.' Aversam portam intelligit. Lib. xxiv. c. 17.

Claudium Neronem cum robore equitum silentio noctis per aversam maxime ab hoste portam emittit.' xxvI. 40. Per aversam portam emis. sus, adsumpto comite Epicyde, cum paucis ad mare pervenit.' Etiam Lipsium video dubitasse de Milit. Rom. v. 3. principe loco aversa, an diversa, mallet. J. F. Gron. Aversa, non adversa, nec diversa, hic legendum esse, evincit locus Tacit. Ann. 1. 66. ipsi Lipsio citatus: 'Tanta inde consternatio irrupisse Germanos credentium, ut cuncti ruerent ad portas,

quarum decumana maxime petebatur, aversa hosti, et fugientibus tutior.' Duk. Non Curio, sed Vascos. primus ab adversa parte edidit; quum Froben. 1535. et Basileenses quadriennio post ab aversa, iis priores ex aversa vulgassent: quibuscum faciunt Lov. 4. Harl. et Mead. uterque: ex versa parte habent Voss. et Lov. 1. ex adversa Lov. 2. 3. 5. 6. et Gaertn. ex, nt XXXI. 40. 'Tot bella repente alia ex aliis locis exorta.' Solent autem 'aversus' et adversus' sæpe in Mss. confundi. Vide ad II. 31. § 6. Sed recte Gronov. hic aversa vindicavit. Ita 'aversa pars urbis' IV. 22. § 4. ubi plura vide. Tò est exsulat a Voss.

[ocr errors]

In portam quæstoriam inruperant Galli] Lipsius de Milit. Rom. v. 3. ipse sibi nodum nectit de situ quæ storii.' Ostendit ex hoc loco, ex x. 32. et XL. 27. 'quæstorium' non longe a porta decumana, quæ in aversa parte castrorum erat, et a propinquo quæstorio etiam quæstoria vocabatur, abfuisse. Sed quia putat ex Polybio intelligi, quæstorium' prætorio vicinum fuisse, situm illius ante Polybii ætatem mutatum, et quæstorium ad latus prætorii translatum credit. Refellit illius sententiam, et quæstotorium etiam post Polybii tempora ad portam decumanam fuisse, docet Schelius in notis ad Polybium in extremo. Adde ejusdem formam castrorum Romanorum in fine dissertationum ad Polybium. Duk. Eruperant Gaertn. irrumpunt Lov. 6. ir. ruperunt Lov. 1. 2. 3. et Voss.

§ 2 Resistentesque pertinacius occi. derant L. Postumium quæstorem, cui Tympano fuit cognomen] Resistentiusque pertinaciter Mead. 2. resistentes pertinacius Lovel. 3. et Gaertn. Tum Postumii prænomen L. deest in Hearnii L. 1. Vox etiam quæstorem exsulat a Voss. ejus loco prætorem legit Lov. 3. in contextu. Hinc cui Ty

ranno fuit cognomen Voss. et Lov. 1. ac 3. cui Tyrampno fuit cognomen Mead. 1. Vide ad xxxIx. 23. § 2. Mox M. Antonium Voss. et Lov. 3. in margine, qui M. Antinum habet in contextu. M. Antinium Hearnii L. 1. M. Autinium Lov. 1. M. Autunium Lov. 6. M. Altinium Lov. 2. et Gaertn. Sed vide ad cap. præc. § 12. Insuper Sempronii prænomen, quod ex cod. suo addiderunt Mog. non comparet in ullo nostrorum codd. nec in Hearnii L. 1. ant ulla priorum edd. Tandem rò sociûm neglexit Lov. 6.

§4 Eodem fere tempore et quarta legio, &c. porta erupit] Eodem ferme Lov. 6. Vide ad XXXVII. 38. § 5. Eodem forte Lov. 3. et Hearnii L. 1. Solent hæ voces passim a librariis confundi in membranis. Exempla vide ad x. 45. § 3. XXVII. 4. § 5. XXXVI. 7. § 1. c. 14. § 1. XXXVII. 34. § 1. c. 46. § 1. et alibi. Tum porte irrupit Voss. Lov. 3. 4. 6. Mead. ambo, et Gaertn. porte irrupuit Lov. 1. porte erupit Lov. 2. Mox ista simul tria prælia Lov. 1. 2. 3. et 4. ista tria simul prælia Lov. 6. Eædem voculæ etiam commutabantur ad 1x. 3.

12. Ita tria simul prælia Harl. Deinde avertebant animos pugnantium Lov. 4. et Mead. ambo: averterat animos pugnantium Harl. averterant animos pugnantium Lov. 2. animos pugnantium advertebant Voss. Solent rà 'avertere' et advertere' innume. ris locis confundi. Vide ad vr. 23. § 8. ex quo loco etiam constat, hic nihil mutandum esse.

§ 5 Labor et æstus mollia et fluida corpora Gallorum] Ab Andrea usque ad Frobenium emollida editum invenio; ut et scripti, nisi quod quidam molida. Forte seminuda et fluida corpora Gallorum. Vide xxxvIII. 21. J. F. Gron. Vix credo mollidus' et 'emollidus' auctoritate probatorum auctorum linguæ Latinæ niti seminuda non

:

Fongissime abest ab emollida, si in ca. pite repetatur ultima litera vocis præced. et confirmatur ex Polyb. 111. 114. et Liv. XXII. 46. Mihi tamen mollia propius videtur accedere ad mollida, emollida, et, quod in uno Hearniano est, molia, atque etiam melius respondere substantivo labor, quam seminuda. Mollia corpora sunt corpora non patientia laboris ; fluida, non patientia æstus, eoque statim in sudorem enntia: qualia Gallis tribuit Liv. x. 28. Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laborum at que æstus fluere.' XXII. 2. Cogere agmen, maxime Gallos, si tædio laboris longæque viæ, ut est mollis ad talia gens, dilaberentur aut subsisterent, cohibentem.' Et xxxvII. 17. de iisdem, Fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma; mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol, pulvis, sitis, ut ferrum non admoveas, prosternunt.' Contraria significatione 'duri homines' et 'dura corpora' dicuntur. Duk. Molia Hearnii L. 1. molida Voss. mollida Lov. 4. emollida Lov. 5. insolita Lov. 1. Sed recte vulgatum adversus Gronov. vindicat et inlustrat Dukerus. Id etiam in Victor, suo invenit Crevierius, et adversus Gronov. tuetur. Deinde flumida Voss. fluvida Lov. 1. 2. 4. 5. Harl. Mead. uterque, Gaertn. et edd. Campani, Rom. 1472. ac Parm. mollia corpora Gallorum et fluida Lov. 3. Paullo ante rò est non adparet in Harl.

Decedere pugna] Hoc rarius inveniri puto, quam 'excedere pugna,' 'acie,' 'prœlio,' quæ nusquam non leguntur. Vide Liv. 11. 19. iv. 28. XXI. 57. Cæs. B. G. 111. 4. Curt. IV. 15. Et cum præpositione ex acie Liv. 11. 19. Cæs. 1. d. Item 'cedere ex acie' Liv. II. 47. vII. 24. Etiam 'cedere prælio' dicit Justin. XVIII. 1. Sed Romanos vincentes jam invisitata ante elephantorum forma stopere primo, mox cedere prælio

[ocr errors]

coëgit.' Hoc defendi potest iis quæ J. F. Gronovius ad Livii 11. 10. § 5. adnotat. Suspicor tamen ibi ex a præcedente mox interceptum, et excedere prælio legendum esse. Duker. Vide num decedere pugna inlustrari possit ex illis quæ de locutionibus 'decedere jure,''officio,' 'fide,' 'præsidio,'agro sociorum,' 'provincia,' Thracia' dicta sunt ad In 34. § 10. et iv. 29. § 5. Ita 'dece dere finibus' XLII. 25. ‘Denunciasse sibi, ut triduo regni sui decederent finibus:' codd. nihil mutant.

§6 Spe potiundi castris hostium, perstitit ad vallum] Ms. spe potiundi castris hostium circa vallum morata est. Modius. Nostri nihil mutant, nisi quod spe perperam desit in Lov. 1. potiendi legat Voss. præstitit Lov. 5. Paullo ante recepit sese Lov. 3. cujus librario displicuisse videtur, vel conlectivum pars cum plurali construi, vel nunc ei plurale, postea singulare jungi. Verum quum Livius eidem conlectivo semel posito prius singulare, mox plurale addiderit, ut vidimus ad iv. 16. § 8. mirum videri nequit, eidem bis repetito modo plurale, modo singulare jungi. Quin et ipsa hæc varietas stilum Livii optime redolet.

§ 7 Galli universi ex castris erumpunt] Ms. Galli diversi ex castris erumpunt: ut pluribus castrorum portis eruperint et regionum diversarum. Modius. Galli universi omnes nostri, nisi quod posterior vox desit in Lov. 5. et edd. Camp. et Rom. 1472. Tum e castris Harl. Insuper eripuerun Mead. 1. erupuerunt Lov. 4. eruperunt cod. Mog. Voss. Lov. 2. Mead. 2. et Gaertn. quod recepi.

Fusi inde Romani, et qui imperio consulis parere noluerant] Vetus lectio, Romani, quæ imperio consulis noluerant, suo pavore. Gelen. Priscarum edd. lectionem, a Gelenio damnatam, solus servat Lov. 5. neque inde discedunt Lov. 4. 6. Harl. et Mead. 2. ni

« IndietroContinua »