Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

VIII. 1. et 28. Ita fratres fuerunt Ægyptus et Danaus, et tamen prioris filius Lynceus ac posterioris filia Hypermnestra frater' et 'soror' vocantur eidem Her. xiv. 123. et 130. Neque tantum apud poëtas eo sensu hæ voces usurpantur, sed etiam apud alios. Ita apud Justin. XVII. 13. Post ejus mortem frater Æacides regno successit:' ubi vid. viros doctos. Adde Gronov. Obs. 11. 6. et Perizon. Adimadv. Hist. c. 3. p. 106. Deinde deducere' in hac re usitatum verbum esse, non diffiteor; quum tamen in nullo deducebat inve. nerim, sed longe plurimi ducebat obferant, id etiam admittendum existimavi. Paullo ante Is obtinuit Lov. 2. 6. Harl. Mead. ambo, Gaertn. et edd. Ven. 1498. Mediol. 1505. quædam Ascensianæ in margine, Mogunt. et reliquæ usque ad Gronov. qui in pr. ed. nott. His revocandum monuit. Vide ad xxxvIII. 16. § 6.

[ocr errors]

Quem tantum præjudicium senatus] De Africano et gente Cornelia proprie dicit deducebat: de præjudicio senatus satis improprie hac sententia, ni fallor, quod id non minus prodesse debuerat candidato, quam commendatio et suffragatio eorum a quibus deducebatur. Duk. An præjudicium senatus hic candidatum deducit, vel ducit, quemadmodum fortuna' prætoriis comitiis Cn. Scipionem et scribam Cicereium in campum de duxisse' dicitur apud Val. Max. iv. 5. 3. Crevierius putabat, ad omnia hujus periodi membra unum adponi verbum, quod tamen uni eorum non conveniebat; cujus loco aliud erat intelligendum: de quo vide ad XL. 42. § 12. Mox matrem ad eam Mead. 1. Vox Idæam neglexit Lovel. 1. Hinc Pessimunte Lov. 3. 5. et Gaertn. Pessimunte Lov. 1. Pesimonte Hearnii L. 1. Pessimonte Lov. 2. 6. et Harl. Denique acceperat Voss.

§ 10 Cn. Domitius Ænobarbus] Ahenobarbus, ut supra. Sigon. Vide ad

XXXIV. 42. § 4. Mox mitteretur, pró niteretur, Lov. 3. et Harl. Vide supra h. 1. ad c. 5. § 4.

§ 11 Postero die prætores creati L. Scribonius Libo] Prætores facti: creatus Hearnii L. 1. prætores facti creatique Gaertn. prætores facti: creati Voss. Lovel. sex, Mead. ambo, Harl. et edd. vett. Tò facti Moguntinenses, codicis sui auctoritatem secuti, ex contextu ejecerunt. Deinde Livio Lov. 1. 2. 4. 6. et Voss. Libio Lov. 5. et edd. antiqq. Limo Harl. et Mead. 1. Fulo Lov. 3. Fullo Hearnii L. 1. L. Gaertn.

M. Fulvius Centimalus] Centumalus, ut supra. Sigon. Vide ad xxiv. 43. § 6. Inde, pro prænomine M. Lov. 1. et 6. Vide ad IV. 52. § 4.

A. Attilius Seranus] Atilius Serranus, ut supra. Sigon. De gentili Atilius vide ad v. 13. § 3. et ad Epit. Liv. 1. xvII. de cognomine Serranus ad XXXIV. 54. § 3. Id Ferritinus scribitur in Lov. 1. Feritinus in Lov. 6. Prænomen exsulat ab eodem Lov. 6.

M. Bebius Pamphilus] Bæbius Tamphilus, ut supra. Sigonius. Vide ad XXXI. 49. § 12. Plerique codd. Tamphilus hic præferunt.

L. Valerius Tappus] In quibusdam codd. omissum nomen erat Valerii hujus sed non recte. Cæterum hic Tappus cognominatur, alibi Tuppo, ut XXXVII. 47. deinde, maxime inter triumviros, qui Bononiam coloniam deduxerunt. Et C. Valerius XXX VII. 36. tribunus plebis Tappo dicitur. Sed de hac variatione satis. Glarean. Tria hæc vocabula desunt in edd. antiq. propter similitudinem præcedentis vocis Tamphilus per operarum neglegentiam omissa, vel quod in exemplari, unde primæ edd. publicatæ sunt, ob eamdem caussam a scriba librario erant neglecta. Nam, et nonnullos codd. eodem errore infectos esse, constitit mihi ex Lov. 3. et 5. unde itidem exsulant. Postea primi Moguntini hæc addiderunt ex

cod. suo, cui consentiunt reliqui Mss. in ultima tamen voce varie corrupti. Nam L. Valerius Tamphilus est in Lov. 2. 4. Harl. Mead. 2. et Gaertn. L. Valerius Taphilus in Mead. 1. L. Valerius Camphypolus in Lov. 1. L. Valerius Camphipolus in Lov. 6. L. Valerius Tamphipolus in Hearnii L. 1. L. Valerius Tamphilopus in Vossian. Et Tappus quidem probat Sigonius ad Livii xxxvII. 47. § 1. et ad XXXVIII. 36. § 7. Mihi tamen verius videtur Tappo; quod et in contextum admisi. Caussam dicam ad priorem Livii locum. Mox Sara Lov. 2. 4. 6. Sariti Lov. 1. Vide ad c. 20. § 7.

[ocr errors]

M. Æmilii Lepidi et L. Æmilii Paulli] Voss. M. Lepidi Æmilii et P. Æmilii Paulli. Suspicor fuisse M. Lepidi et L. Paulli Emiliorum. Sic certe solet Livius. J. F. Gronov. Vossiano consentiunt Lov. 1. et 6. Reliqui nihil mutant, nisi quod P. Æmilii Paulli perperam sit in Lov. 2. 3. 4. 5. Harl. Mead. utroque, Hearnii L. 1. N. et edd. antiqq. pro quo Frob. 1535. L. Emilii ex cod. Mog. recepit. Ceterum Gronovii conjecturam probare nequeo. Nam fateor quidem Livium hoc loquendi compendio uti, ut Spurii Mæcilius et Metilins,' P. et Cn. Corneliis Cossis,''Quinti Fabii Labeo et Pictor,'' Marci Livius Denter et Emilius: quæ exempla vide ad Iv. 58. § 1. vi. 22. § 1. et x. 1. § 7. eum tamen id fecisse, ubi, prænomine et cognomine diversis, ut hoc loco, tantum nomen gentile ambobus idem sit, ita ut id, quo commode enunciatio hoc modo formetur, extra sedem ordinariam in ultimum locum rejiciatur, nondum observavi. Alio modo certe Livius loquitur, hos ipsos Æmilios memorans, c. 24. Postero die prætores creati L. Æmilius Paullus, M. Æmilius Lepidus, M. Junius Brutus.'

[ocr errors]

12 Multos pecuarios damnarunt : ex ea pecunia clipea inaurata] Pecuniarios Vossian. Lov. 1. 3. 5. 6. et edd.

Rom. 1472. Camp. et Parm. Male. Vide ad x. 23. § 13. Hinc damnaverant Lov. 2. damnaverunt Lovel. 3. 6. Harl. et Gaertn. Tum et ex ea pecunia edd. antiqq. usque ad Frob. qui an. 1535. copulam, ab omnibus Mss. meis ignoratam, ejecit. Tandem clupea inaurata Voss. Harl. et Mead. 2. Mox præpositio in non adparet in Lov. 2.

Porticum unam] De hac et de Em. porio ad Tiberim vide Donat. Urb. Rom. III. 13. et Nardin. Rom. Vet. VII. 9. De porta Fontinali' et 'Martis ara' illum 1. 21. hunc 1.9. Duk.

Alteram a porta Fontinali ad Martis aram, qua in campos iter esset] In campum scribendum est: nam de campo Martio intelligi debet. Gelenius. In campos demum inveni in ed. Ascens. a. 1513. priores præferunt in campis. Sed recte in campum substituit Gelenius, adstipulantibus omnibus, quos vidi, scriptis. Eamdem lectionem adstruit etiam Donat. de Urb. Rom. 1.21. et per campum 'intelligendum campum Martium, in quo ara Martis XL. 45. memoratur, docet. Eum autem per excellentiam campum ' vocari, vidimus ad 111. 27. § 3. Adde Abram. ad Cic. Orat. de Provinc. Consul. c. 9. Ita XL. 52. ædem Larium Permarinum, quam L. Æmilius Regillus vovit, 'in campo' dedicatam dicit; quam ' in campo Martio fuisse testatur Macrob. Saturn. 1. 10. Præterea ad portam Fontinalem ad Martis aram omnes omnino mei, Hearnii L. 1. et edd. antiqq. Quæ nunc exstat lectio, primum adparuit in ed. Frob. 1531. Eam autem probat non tantum verbum perduxerunt, sed et locus XLI. 27. Porticum ab æde Saturni in Capitolium ad senaculum.' Ceterum produxerunt Lov. 2. Harl. et Mead. 1. Ea verba commutari, videbimus ad xxxvii. 50. § 1.

CAP. XI. § 2 Non ita multo post per saltum angustum quum duceretur agmen

Romanum] Non ita multum post per saltum inangustum quum duceretur agmen Romanorum Voss. et Lov. 3. Neque aliter differunt Lov. 1. et 6. quam quod prior legat inaugustum, posterior non ita multo post. Sed non ita multum post etiam Lovel. 5. et edd. antiqq. Vide ad xxxvI. 14. § 5.

§ 3 Redire institit consul: et a tergo fauces saltus occupatæ a parte hostium erant] Scribe, qua quum ex. non pateret, converso agm. redire institit consul: sed et a tergo fauces saltus occ. a parte hostium erant. J. F. Gron. Si ita cum Gronovio emendamus, quemadmodum etiam emendandum videtur, vocula sed intercepta erit a sequenti fael; id autem facillime fieri posse tendum est, si scriptum forte fuisse cogitemus cos. set et. In pr. vero ed. nott. To sed pro et substituit, et legit sed a tergo; et in contrarium peccatum monuit apud Nason. Art. Am. 111. 757. ubi ejus tempore sed desine, pro et desine, edebatur. Et passim scribas confudisse has voces, docui ad xxI. 26. § 6. et XL. 58. § 1. Porro instituit consul Lov. 1. et 3. Vide ad XXVIII. 46. § 11. et xxx. 12. § 18. Tum ab tergo fauce saltus occupata ea parte hostium erat Lovel. 1. ab tergo etiam Lov. 2. 3. 4. 6. Harl. et ambo Mead. Vox saltus deest in Harl. Hinc occupata ea parte hostium Voss. occupatæ ea parte hostium Lov. 3. occupata aperte hostium Lov. 4. et Mead. 1. Mox oculis adversabatur Voss. et Gaertn. oculis versabatur Lovel. 1. Frontin. in eadem historia 1. 5. § 16. 'Quum jam omnibus obversaretur Caudinæ cladis exemplum:' ubi etiam codd. male adversaretur.

§ 6 Conlaudatum eum consul spe præmiorum onerat. Numida] Laudatum eum omnes Mss. mei, Hearnii L. 1. et edd. antiqq. Collaudatum Aldus ex cod. Mog. restituit. Vide ad vII. 41. § 3. Tum per præmiorum honorum ad Numida Voss. per præmiorum honorem at Numidæ Lov. 1. per præmiorum one

rum at Numidæ Lov. 4. Mead. ambo, et Gaertn. per præmiorum onera at Numida Lovel. 3. præmiis onerat: at Numida Harl. spe præmiorum onerat: et Numidæ Lovel. 5. Hearnii L. 1. et edd. vett. spe præmiorum onerat: at Numida Lovel. 2. 6. et ed. Aldina. Voculam at primus Frob. 1535. omisit, quam tamen partim aperte requirunt Mss. partim eorum vestigia eo ducunt. An itaque ex ed. Frobenii excidisse censenda est operarum errore ob literas ultimas vocis præced.? Vide ad XXXIV. 32. § 13. De verbo onerare' hoc sensu vide ad iv. 13.

[ocr errors]

13. et Gebhard. ad xxiv. 13. § 4. Paullo ante præc. quem obsederant Lov. 2. et Gaertn. quem obsiderant Harl.

Obequitare stationibus hostium] To hostium abest ab ed. Moguntina: sed non bene. Modius. Id abest etiam non tantum ab omnibus ed. Moguntina prioribus, sed et a Mss. Aldus primus fide cod. Mogunt. recepit. Paullo ante nemine lacessente Lov. 6.

§ 7 Nihil primo contemtius] Lege primo aspectu cont. Gelenius. Vide Lipsium de Milit. Rom, 111. 8. Duk. Vox adspectu in sola deerat Frob. ed. 1531. quam agnoscunt omnes priores cum omnibus scriptis; nisi quod tria vel quatuor hæc vocabula desint in Lovel. 6. contentius male legit Harl. Vide ad xxv. 38. § 20.

Equi hominesque paulluli] Parvuli Lov. 1. et Harl. ex scribarum glossis ortum. Supra viii. 11. ' Pro paullula via magnam mercedem Romanis esse solvendam :' ubi pariter variant codd. Ita PAVLLVLVS Postumiorum Albinorum agnomen Pighius in Ann. ad a. 1ɔLXI. p. 282. profert ex nummo quem edidit Goltzius in Fast. p. 130. Mox discinctus et inermis et eques Vossian. Lovel. 2. 4. et Mead. ambo. Præterea portant Voss. ut eques conlective dicatur. Vide ad VIII. 38. § 5.

§ 8 Contemtum de industria augentes,

[ocr errors]

labi ex equis] Agentes Voss. Lov. 5. et edd. Camp. Rom. 1472. ac Parm. Vide ad xxvII. 9. § 11. Tum labi equis Lovel. 6. ut Frontin. I. 5. § 16. 'Numidæ ad augendum sui contemtum labi equis.'

§ 9 Primo intenti paratique] Proximo intenti Lov. 1. 6. et Voss. Vide ad v. 47. § 5. Tum cedentesque Lov. 1. Vide ad xxI. 40. § 2. Præterea spectabat Lov. 1. 3. et 6.

§ 10 Numida adequitare, dein refugere] Adequitare, se refrigere Voss. de equitatu se refugere Lov. 1. adequitare, redire, refugere Lov. 6. adequitare et refugere Lov. 2. 3. 4. 5. Harl. Mead. 2. Gaertn. et edd. principes. Vulga tum Aldus ex cod. Mog. restituit.

Propius saltum paullatim evehi] Quomodo dicit propius saltum, quum ipsi in saltu essent, quem consul cum exercitu Romano ingressus erat? Puto saltum esse fauces saltus ab Liguribus insessas. Sic l. xxxvI. c. 15. 'saltum Thermopylarum' videtur dicere pro faucibus sive angustiis aditus: 'Intra saltum Thermopylarum sese recepit:' quem locum portas' vocat cap. 16. 'Intra portas loci ejus castris positis, munitionibus insuper saltum impediebat.' Duk. Paullatim erecti Lov. 6.

[ocr errors]

Sic

Velut quos inpotentes regendi equos invitos efferrent] Lege imp. regendi equi invitos, non equos invitos: nominativus enim melius quadrat. Gelen. Fortassis auferrent. Id enim videtur esse, quod Francis emporter. Ovidius Met. 1. 306. Crura nec ablato prosunt velocia cervo:' de quo valde aliena Gebhardus Crep. 11. 7. quasi ablatus' sit velox et pernici cursu ac volubilibus pedibus ex oculis abreptus: ut taceam insanum illud sine exemplo ' ablatam prædam,' pro cervinam. Nam in his non tam velocitas, quam vis extrema, significatur. Si hoc, quod ille vult, esset

[ocr errors]

ablatus,' crura ei sua profuissent. Horat. Sat. 1. 5. 83. Somnus tamen aufert Intentum Veneri.' Ovid. Re

[ocr errors]

med. Am. 343.Auferimur cultu: gemmis auroque teguntur Omnia : pars minima est ipsa puella sui.' Cicero Famil. 11. 7. Ne te auferant aliorum consilia.' Livius h. lib. c. 21. In agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est.' Curtius VIII. 13. § 16. Qui effugerant hostem, aut impetu amnis ablati sunt, aut vorticibus impliciti.'' Ablatus' non suæ potestatis. Hinc et pro mentis parum compote in Epist. Hypsipyles vs. 131. 'o demens, Colchisque ablate venenis.' J. F. Gron. Impotentes gerendi transpositis literis Voss. in contextu, Lov. 1. 4. 5. Harl. Mead. ambo, Gaertn. et edd. Camp. ac Rom. 1472. Vide ad xxvII. 40. § 2. Equos omnes mei, nisi quod equi fuisse videatur in Lov. 6. unde nihil adfertur. Deinde vulgatum efferrent defendi posset ex illis quæ notabimus ad 1. XXXVII. c. 16. § 4. Quum tamen in Lov. 1. invenerim afferrent, eo non parum firmatur Gronovii auferrent. Ita xxx. 18. 'In ablatum paventibus procul equis' [equitem] 'melius ex intervallo Numidæ jaculabantur:' hoc lib. c. 40. Abstulerunt me velut de spatio Græciæ res inmixtæ Romanis.' XLIV. 44. Dum effuse sequitur hostes, in partem aliam turba ablatus erat.' Ovid. Her. XII. 36. ‹ Abstulerant oculi lumina nostra tui.' Quinctil. Inst. VIII. 3. 'Plerumque ipsa delectatione capiuntur, nonnumquam admiratione auferuntur.' Silius VI. 256. ablato ni Regulus arte regendi Instantem elusisset equo:' qui locus præsertim Gelenii emendationem equus adstruit, quum ibi simpliciter regendi, pro regendi equum, similiter Silius dixerit, ut hoc loco Li. vius, Gelenii lectione admissa. De verbo auferre' hoc sensu vide ad d. loc. ut et Burm. ad Ovid. Her. VI. 131. Similiter fluctus et tempestates dicuntur 'auferre' navigantes. Vide Bentl. ad Ter. Phorm. IV. 4. 8.

[ocr errors]

Per medias stationes hostium erupere]

[ocr errors]
[ocr errors]

Ms. inter medias stationes hostium erupere. Modius. Probo, quod Mogunt. inter medias stationes. Sic xxv. 15. 'Cum aliquot navibus onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias pervenit.' xxxI. 36. Tandem inter medias stationes elapsi quidam trepidi.' XXXII. 4. Qui Archidamo duce inter custodias Macedonum mœnia ingressi.' XLIV. 3. Quos paucos inter media præsidia hostium præmiserat.' Et ita scribendum l. xxiv. c. 41. quamvis dissimulantibus scriptis, Inter bina castra cum magna cæde hostium urbem est ingressus :' ubi male intra legitur. Vicissim l. xxv. c. 31. scribendum, ' Qui per seditionem pulsi ab domo intra præsidia Romana fuerant:' non inter. Et 1. xxxvIII. c. 11. Quum intra præsidia Romana Ætoli essent.' Eodemque lib. c. 48. Qui intra ejus præsidia fuissent.' Utrobique vulgo inter. Cojusmodi et alia jam attigimus. Cæterum hinc differentia utriusque inter præsidia et intra præsidia, quam editores hactenus non deprehenderunt, colligi facile potest. J. F. Gron. Vulgata lectio e Cæsare, Cartio, et aliis locis Livii satis defendi potest. XXI. 60. Prins P. Sempronio per civium agmen, quam per hostium, fuit erumpendum.' Adde ad xxiv. 7. Sed inter' vix a scriba profi. cisci potuit. Dubitari tamen potest, an liber scriptus, qui hoc habet, in sequenti voce medias,' itidem ut alii, corruptus sit. Nam quum in Frontino (qui Strateg. 1. 5. § 16. hunc locum ita descripsit, ut pleraque verba Livii retinuerit) legatur per intermissas hostium stationes,' non improbabilis est conjectura Oudendorpii, ita hic quoque olim scriptum fuisse. 'Intermissæ' erant 'stationes,' quod, qui primo intenti paratique in iis steterant, deinde inermes seden. tesque pars maxima, paucis stationes servantibus, spectabant: qua re Numidis via per intermissas stationes

[ocr errors]

erumpendi patefacta est. Livius quoque multum hac voce utitur. VII. 36. 'Vadentem per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt.' xxIII. 17.

[ocr errors]

Per intermissa munimenta neglectasque custodias silentio noctis di. lapsi.' xxiv. 35. Nocte per intermissa custodiis loca profectus.' xxXIV. 37. Ut per intermissa, ut tunc erant, monia urbem intrarint.' Duker. Si codd. auctoritas accederet, eamdem conjecturam probarem: nunc Moguntini Msti lectionem recepi. Supra 1. 26. Inter stationes hostium emissi.' v. 46. Ne quis hostium evadere inter stationes posset.' xxvIII. 8. Inter medias hostium classes Chalcidem pervenit.' XLV. 41. ' Inter præsidia ejus saltum ad Petram evasi.' Vide Gronov. ad 1. 10. § 7. v. 27. § 2. xxv. 24. § 15. Solent au tem et alibi per et inter in Mss. confundi. Vide ad xxiv. 7. § 6. xxxvIII. 23. § 6. xxxix. 1. § 2. et viros doctos ad Suet. Cæs. c. 4. Tum stationes erupere hostium Lovel. 2. 3. 6. et Voss. stationes hostium erumpere Gaertn. Vox hostium deest in Lov. 1. quam Frontin.

servat.

§ 11 In agrum latiorem execti] Evectis Lov. 4. enecti Mead. 1. literis u et n ob similitudinem in scriptura Longobardica confusis. Vide ad xxxix. 15.

11. Post hæc verba duo admodum versus omnia propinqua, &c. ferro flam maque desunt in omnibus scriptis nostris, Hearnii L. 1. et edd. principibus ; quæ culpa librariorum ob vocis omnia repetitionem exciderunt. Vide ad Ix. 11. § 11. Solus verba illa Livii nobis servavit cod. Mogunt. ex quo ceteris primus addidit Aldus. Mox devastat Lov. 3. et Hearnii L. 1. Sed 'pervastare' apud Livium obvium. Vide ad xxI. 7. § 4. Deinde § seq. in vicis auditur Voss. et Lov. 3.

§ 13 Itaque, &c. pro se quisque currere ad sua tuenda] Ita Lov. 1. et 6. Vide ad xxi. 53. § 7. Tum pro se quisque currebat Lov. 6. a m. sec. Sed

« IndietroContinua »