Immagini della pagina
PDF
ePub

ubi nonnulli scripti codices inepte, Hoc regem esse, et utriusque. J. F. Gron. Neque ulli meorum a lectione vulgata recedunt, nisi quod vox duce exsulet a Voss. Receptam scripturam Jensius Lect. Lucian. 1. 8. haud male defendit, et variis exemplis inlustrat, tum ex aliis scriptoribus, tum ex Livio, qui VIII. 1. populus dux,' et Cicer. qui de Orat. 1. 45. auctor ingenium' dixerunt. Plura ibi vide, et infra ad XXXIX. 1. § 4. Jensio consentit etiam Dukerus.

[ocr errors]

Huc veniam, toto orbe terrarum quærens] Vetusta scriptura inveniam toto. Gelen. Ita et Voss. Lov. 1. 2. 3. 4. 6. Harl. Mead. ambo, et Gaertn. Eam autem lectionem Froben. 1535. recepit, quæ etiam obtinuit usque ad Gronov. is vero priorem restituit; quamvis tamen ad lib. 1. 51. § 5. hunc locum adducens inveniam laudet.

§ 5 Si quibus tuorum meis crimini. bus apud te crescere libet, aliam materiam crescendi, quam ex me, quærant] Quam redundat. Gelen. Gelenio obsecutus Frob. Tò quam ejecit in ed. 1535. ei vicissim adhæserunt reliqui editores usque ad Gronov. qui voculam illam restituit. Crevierius à aliam quam conjungit, et exponit " aliam aliquam:' hic tamen id paullo durius esse agnoscit. Quum igitur desit in Lov. 1. 2. 3. 4. 6. Harl. Mead. utroque, Gaertn. et Crevierii Victor. præstare putavi, ut denno exigatur. Præterea si cui tuorum et deinde ex me quærat tantum non omnes codd. nostri, Hearnii L. 1. et edd. principes. Alterum Aldus ex cod. Mog. recepit. Insuper Mog. cod. crescere lubet, invitis scriptis meis. Sed libet' et lubet' tantum orthographia differre, ut 'maximus' et 'maxumus,' 'optimus' et 'optu mus,' monuit Cortius ad Sallustii Catil. c. 7. § 4.

§ 6 Odioque quod sim Romanis] Odi, odioque sum legi debet. Gelen. Codd.

variant. Priscam lectionem, recte a Gelenio damnatam, in solo inveni Lov. 5. odio sum Romanis habet Harl. odio quod sum Romanis Lov. 3. 6. et Hearnii L. 1. odiore sum Romanis Voss. odioque si Romanis Lov. 4. odioque sim Romanis Lov. 2. Mead, uterque, et Gaertn. odioque sum Romanis Lov. 1. Patet originem erroris esse, quod prima vox Odi a primis syllabis sequentis odio absorpta sit. Postea alii varie corruperunt.

Inter primos amicos Hannibalem habeto] Ms. inter primos amicos hos Annibalem habeto. Modius. Male. Primam literam Toû hos addo voci Annibalem ; reliquæ ex ultimis vocis præced. perperam repetitæ videntur. Paullo ante proin Gaertn. qui idem etiam dein legebat § 2.

[ocr errors]

Si qua res te ad pacem compellet] Thuan. in pacem. Et sic XXXIX. 22. In id necessitate ipsa compulsi.' XXXVI. 39. In jus judiciumque cogantur.' Seneca Suasor. c. 6. Jam intelliges, Ciceronem in mortem cogi posse, in preces non posse.' Jac. Gron. In pace compellet Lov. 3. in pacem compellat Gaertn. in pacem compellit Harl. in pacem compellet Voss. Lov. 1. 2. 4. 5. 6. Mead. ambo, Hearnii L. 1. Crevierii Victor. et edd. principes. Aldus vulgatum ex Mog. cod. adoptavit. Infra XLII. 52. ' Illum omnibus indignitatibus compulsum ad rebellandum.'

In id consilium, cum quo deliberes, quærito] Legi debet alium, cum quo deliberes: ubi vox alium interciderat. Gelen. Emendatio Gelenii profluxit ex cod. Mog. ex quo laudant editores Moguntini id in consilium alium, cum quo deliberares, quærito. Vox alium non agnoscunt Lov. sex, Harl. Mead. ambo, Gaertn. et Hearnii L. 1. quæ excidisse videtur ob similitudinem ultimæ partis vocis præcedentis. Amplius id consilium cum quo deliberes, quærito Harl.

§7 Ex consilio ita discessum est]

Conscilio Lov. 1. concilio Lov. 2. et Gaertn. cum una et altera veterum edd. et ed. Modii, post quem id recentiores servarunt usque ad Gronov. qui consilio reposuit, itaque legendum docuit ad XLIV. 2. § 5. Et ita reliqui mei. Præterea et consilio Harl. Vide ad xxvI. 45. § 1. Paullo ante Non movit solum Lov. 3. Tum sed etiam conciliavit Lov. 2. Vox Hannibali deest in Mead. 2.

CAP. XX. 1 Romæ destinabant quidem sermonibus hostem Antiochum] Romani destinabant Lov. 3. qui error inde natus videtur, quod non decere putabat, ut verbo casus rectus deesset. Sed vide ad xxxiv.56. § 11. Ro. mæ extimabant Voss. Mox nihil tum ad id bellum Lov. 3. Vide ad XXIV. 20. § 15. Mox § seq. Tò est deest in Lov. 3. Tum computarent Voss. In de uter comitiis ejus anni præessent Harl.

§3 Si quo eum extra Italiam opus esset ducere legiones] Si quid eum extra Ital. opus duceret legiones Lov. 1. si quo esset extra Ital. opus, duceret legiones Lov. 6. si quo eum extra Ital. opus ducere legiones Harleian. si quo eum extra Ital. opus duceret legiones Voss. Lov. 2. 3. 4. Mead. ambo, et Gaertn. si quo extra It. opus esset, duceret legiones Lov. 5. et edd. principes. Aldus ex cod. Mog. eam dedit lectionem, quæ nunc vulgo exstat. Ex quo eodem etiam supplevit verba seqq. Huic consuli permissum, ut duas legiones scriberet, quæ ab omnibus scriptis meis, et edd. prioribus male exsulabant.

§ 4 Et socium ac Latini nominis viginti millia, et equites nongentos] Ms. et socium Latini nominis: quod aliud longe est. Modius. In scripto invenio, Latini nominis millia viginti, et equites DCCC. J. F. Gronov. Olim edebatur et socium ac nominis Latini; quod in solis superest Lovel. 5. et Mead. 1. Ejus loco cod. Mog. exhibuit et socium Latini nominis; reliqui

mei et socium nominis Latini. Male itaque Aldus, quum ex cod. Mog. transponeret Latini nominis, servavit voculam ac; quam, quæ insuper in plerisque meorum deest, nunc denique expunxi. Vellem tamen, Modius docere voluisset, quid intersit inter socios Latini nominis' et socios ac Latinum nomen.' Adsentior enim Sigonio, id promiscue dici monenti de Ant. Jur. Ital. 1. 2. Tum millia triginta Harl. Mead. 1. Lovel. 2. et Gaertn. millia viginti Lov. 1. 3. 4. 5. Mead. 2. et edd. ante Aldum, qui fide cod. Mog. voces transposuit. Hinc equites octingentos, vel DCCC., omnes codd. mei, et Hearnii L. 1. ac N. Similiter equites DCCC. omnes editi usque ad Gruter. qui pro notis numeralibus pessime dedit nongentos, quod reliqui editores ad unum servarunt: cujus loco octingentos revocavi.

§ 5 Ex eodem exercitu pedites quindecim millia, et equites quingenti] Scribe peditum: nam id exposcit Latini sermonis ratio et mos Livii. In Vossiano ea vox deerat. J. F. Gron. Eodem modo emendat, quod infra est c. 23. Tumultuariorum militum ad duodecim millia pedites, et quadringentos equites scribere eum.' Et ita utrumque locum jam citaverat Pighius ad a. 15LXI. Præfanda est mihi venia dicenti, sermonis Latini ejusque causarum peritissimum Gronovium nondum mihi plane persuadere potuisse, hæc rationi illius repugnare. Ipse Pecun. Vet. 1. 7. docet millia numquam dici sine genitivo, sive expresso, sive intellecto, et ostendit ei interdum addi ablativum numero, vel præpositionem ad. Quid ergo obstat, quo minus, quod hic legitur, ita expleri, et integrum fieri possit : decreti sunt pedites numero quindecim millia, vel, ad quindecim millia hominum, vel militum? et c. 23. Scribere eum tumultuariorum militum, pédites ad duodecim millia hominum numero, et equites quadringentos? qua ratione ipse

quædam eo, quem dixi, loco supplet. Si his locis ratio linguæ Latinæ non fert dici pedites, non intelligo, cur XXI. 55. ex illius emendatione legi debeat, 'duodeviginti millia Romani erant:' et XXVIII.2. 'Erant autem in Celtibero exercitu quatuor millia scutati,' pro Romanorum, et scutatorum: aut quomodo ea non adhibitis iisdem supplementis explicari possint. Eadem ratio est in hoc III. 5. Romanos cecidisse in Hernico agro quinque millia ac trecentos.' Et in eo, quod Mss. Bongars. et Duisb. in Just.xxiv. 7. habent, 'Delphorum sociorumque non nisi quatuor millia milites erant: ubi in aliis est militum. Sed forsan ipse erro, et vir summus hæc melius vidit, de quo doctiores judicare volo. Duk. Nullus codex Gronovio adsentitur. Perizon. vulgatum etiam tuetur ad Sanctii Minerv. 1v. 8. p. 709. ex variis locis Livii docens, familiare ei esse, ut pro genitivo partitionis, ut dicitur, adhibeat illum ipsum casum, quo pumerus rei numeratæ exprimitur: vel etiam genitivum subintelligi hoc modo, pedites quindecim millia hominum. Posset etiam locutio suppleri hoc modo, quod adtinet ad pedites, quindecim millia. At potius cen. seo, locum esse mendosum. Vulga tum enim, quod omnes libri typis descripti tuentur, in uno tantum inveni Lov. 5. Reliqui omnes mei cum Hearnii L. 1. et N. vocem pedites uno consensu omiserunt: neque dubito, quin et ab aliis codd. quibus 8 πávu usus est, abfuerit. Eamdem igitur vocem ex contextu ejeci: præsertim quum Livius supra hoc cap. similiter locutus sit,'Permissum, ut duas legiones scriberet novas, et socium Latini nominis viginti millia, et equites octingentos.'

§ 6 Et centum quinquaginta equites, et sociis eodem quinque millia peditum] Omnia hæc verba cum sequenti imperarentur neglegentia librarii desunt in Hearnii L. 1. Solam primam vo

culam et omittunt omnes scripti nostri, et edd. ante Aldum, qui eam adscivit fide cod. Mog. Tum D. equites Lov. 1. Deinde ex sociis Lov. 5. et ed. Camp. Vide ad xxvI. 45. § 1. Præterea VI. peditum Lov. 1. quinque peditum millia Lov. 5. et edd. usque ad Aldum, qui præeunte Msto Mog. dedit quinque millia peditum : neque aliter reliqui codd. nostri, nisi quod quinque millia pedites sit in solo Lovel. 6. et vox peditum exsulet a Mead. 2. Insuper imperarent Voss. Vide ad x. 10. § 1. Paullo ante additum supplementum Lov. 2. Harleian. Mead. 1. et Gaertn. Sed præpositio in absorpta est ab ultima litera vocis præced. Vide ad x. 13. § 3. In sequentibus ducenti equites Lov. 2.

§7 L. Quinctio Gallia. Prætores deinde] Reposuimus ex fide archetyporum Gallia et comitia habenda. Gelen. Insanum bene Gelenius L. Quintio Gallia et comitia habenda. Pratores deinde provincias sortiti. Nam de consularibus in insequentem annum sensit Livius, et respicit illo, quod ante dixerat: 'Consulibus ambobus Italia provincia decreta est: ita ́nt inter se compararent sortirenturve, uter comitiis ejus anni præesset: ad utrum ea non pertineret cura, ut paratus esset, si quo eum extra Italiam opus esset ducere legiones.' Nunc igitur significat, hanc posteriorem sortem Cn. Domitio excidisse, priorem L. Quintio. Sic supra hoc libro c. 6. Q. Minucii' (consulis literæ allatæ sunt) a Pisis: comitia suæ sortis esse.' Et mox eod. cap. ad comitia Romam rediret. Si id facere gravaretur, quod non suæ sortis id negotium esset.' XXXIX. 6. Jam consularium comitiorum appetebat tempus, quibus quia M. Æmilius, cujus sortis ea cura erat, occurrere non potuit.' Et iterum c. 32. 'Prior tamen Claudius, cui sors comitia habendi obtigerat, Romam venit.' J. F. Gron. Gallia et comitia habita præ

[ocr errors]

torum: deinde Lov. 2.4. Harl. et Mead. uterque. Gallia et comitia prætorum habita: prætores deinde Voss. Lov. 1. 3. 5. 6. et priscæ edd. Voces et comitia prætorum habita primus omisit Aldus, quarum loco Frobenius, Gelenio obsecutus, a. 1535. et comitia habenda substituit.

§ 8 L. Valerius Tappus] Cappo Lov. 6. Trappo Harl. Tapso Hearnii N. Tapo Lov. 2. 3. Tappo Voss. Lov. 1. 4. 5. 6. Mead. uterque, Gaertn. Hear. nii L. 1. et edd. antiqq. Quod verum est. Vide ad c. 10. § 11. Mox Sara Lov. 2. Sera Voss. Lov. 1. 4. Mead. ambo, Gaertn. et Hearnii N. Seranus Hearnii L. 1. Hinc Bæbii prænomen M. deest in Lov. 6. Inde Bæbius legit Voss. qui similiter Inde Actilus Seranus legit. M. Attilius Lov. 1. 2. 4. 5. 6. Harl. Mead. 2. Gaertn. et Hearnii L. 1. ac N. Seranus etiam Lov. 2. 3. Gaertn. et Hearnii iidem. Vide ad XXXIV. 54. § 3.

§ 9 Sed his duobus primum senatusconsulto, deinde plebis etiam scito permutata] Pet. et Voss. primum SC. deinde plebei jam permutata. Scribe, senatusconsulto, scito deinde plebei etiam permutatæ provinciæ sunt. J. F. Gron. Prima vocula Sed exsulat a Voss. qui etiam secum, pro senatusconsulto, præfert. Vide ad xxI. 10. § 1. Per senatusconsultum Lovel. 6. Præterea deinde plebiscito permutatæ primæ edd. quod itidem præferunt Lov. 2. 5. et Harl. deinde plebis jam permutata Lov. 3. 4. 6. Mead. uterque, et Gaertn. deinde plebeis jam permulate Hearnii L. 1. deinde plebei jam scito permutatæ ejusdem N. Sed

his duobus deinde primum plebei jam permutate Lovel. 1. deinde plebis etiam scito permutatæ primus edidit Froben. a. 1531. in eo præeuntem cod. Mog. secutus. Vide ad l. xxxi. c. 50. § 10. Mox seq. duobus prætoribus Atilio' et Babio' tribuitur Auli prænomen in nonnullis Mss. in aliis vero 'Auli' priori, Marci' poste

[ocr errors]

riori: quibus adsentiuntur primæ edd. Sed utraque prænomina omisit Frob. 1535.

·

§ 11 Babio Tamphilo in Bruttios duæ legiones decretæ] Duorum prætorum Bæbii Tamphili' hoc loco, et Atilii' mox & seq. nomina alterum alterius locum occuparunt in omnibus codd. nostris, Hearnii L. 1. N. et edd. antiquis; neque aliter fuisse in cod. Mog.excerpta ejus fidem faciunt. Ea primus in suum, quo nunc conspiciuntur, locum reposuit Aldus. Præterea in Brutio cod. Mog. in Bruttiis Lov. 3. 6. et Harl. in Græciam Ascensiana ed. 1513. et quædam aliæ. Mox priori anno Lov. 5. et ed. Camp.

Ut et sociis eodem millia peditum quindecim imperarentur] Lege urbanæ fuissent: et ut sociis. J. F. Gron. Eam emendationem recepi, quod ita vide. rim scribi in Voss. Lov. 1. 2. 3. 4. 6. Harl. Gaertn. et Hearnii L. 1. ac N. Tum vocem peditum ignorant Lov. sex, Harleian. Mead. ambo, Gaertn. Hearnii L. 1. et priscæ edd. quam Mog. ex cod. suo addiderunt: quomodo etiam in Voss. fuisse videtur. Mox seq. ex navibus veteres Voss. Lov. 1. 2. 3. 4. 6. et Mead. ambo: ex navibus veteribus Gaertn. et Mead. 1. in margine.

§ 12 Uti duo millia socium ac Latini nominis] Scribo ut ei duo millia. Gelenius. Aliud etiam hic latet. Antiquissimæ edd. præferunt, Et consuli imperatum, u. d. m. s. a. L. n. et mille Romanos daret pedites. Ejus loco Aldus ex cod. Mog. adoptavit Et consulibus imperatum, tum et mille pedites darent Romanos. Hæc autem scriptura deinceps obtinuit usque ad ultimam Gruteri, quæ operarum errore pro darent dedit daret. Enmdem errorem emendare neglexerunt Dan. Heinsius in ed. Elzev. J. F. Gronovius, et Donjatius; qui quidem in ipso contextu Ex consulibus edidit, sed inter errata Et consuli emendavit, in eo Jac. Gronov. secutus; qui,

videns Et consulibus rê daret, quod jam errore inoleverat, non convenire, itidem Et consuli vulgari curavit. Sed rogo, utri consuli imperatum, et cur tantum uni? Hæc me permoverunt, ut cod. Mog. lectionem revocarem, quod et Hearnium fecisse video, quem nullus audire dignatus est, nisi qui editioni Londinensi præfuit. Ad id autem faciendum eo magis permotus sum, quod viderem, solum tantum Lov. 5. per omnia vulgato adsentiri; a quo reliqui mei divertunt, darent legentes. In eorum insuper nonnullis cos, vel coss, vel cons, per compen. dium scribebatur, quod non consuli, sed consulibus, reddendum esse rò darent evincit. In ultimis etiam verbis ordinem cod. Mog. servavi, licet invitis scriptis nostris et edd. vett.

§13 Duo exercitus, navalis terrestrisque] Terrestres navalesque Voss. et Lov. 3. Mox dicebantur parati Lov. 1.

[ocr errors]

§14 Priusquam ii redissent] Et priusquam, addita vocula, Voss. Lov. sex, Harl. Hearnii L. 1. et edd. usque ad ultimam Gruteri: quare voculam ab ea omissam Livio reddidi. Tum rediissent Lov. 1. et Gaertn. Vide ad VIII. 26. 6. Mox vetuerant Harl. De locutione senatus vetuerant' dictum ad IV. 58. § 4. hic tamen librarii errore ita datum puto, ob reliquorum dissensum. Tum Domitium secus consulem discedere ab urbe Voss. Domitium senatusconsultum discedere ab urbe Lov. 2. 3. 4. 6. Mead. ambo, et Gaertn. Domitium consulem senatus discedere ab urbe Harl. To discedere deest in Lov. 1. et Gaertn.

CAP. XXI. 1 Quibus, ut jus dicerent, Roma provincia erat] Scribo Romæ, provincia, non Roma. Gelenius. Romæ, præter Lov. 5. editis faven. tem, omnes nostri. Præterea ut jus diceretur Harl. Tam provincie erat Voss. provinciæ erant Lov. 1. et 6. Mox cui Babius omnes mei, quod pendet ex illis quæ cap. præc. § 11. dicta sunt. Hinc præfecturus erat

Voss. Lov. 5. et ed. Camp. præfectus erat Lov. 6. Dein triremes pararentur Voss. Lov. 2. 3. 4. 6. Harl. Mead. ambo, et Gaertn. Vide ad XXXIX. 22. § 8.

§ 3 Amiterni terra pluisse] Barberin. et editi ante Curionem terram pluisse, vel pluvisse. Quod restituendum arbitror, etsi alibi sæpe Livius 'lapidibus pluit,' et xXXIV. 45. Terra pluit.' Sic etiam III. 10. 'Inter alia prodigia et carnem pluisse :' uti quidem Pall. omnes, Campanique, et Aldina edd. quod perperam Andreas et Rhenanus mutarunt. Lib. x. c. 31.

Nam et terram multifariam pluisse, et in exercitu Ap. Claudii plerosque fulminibus ictos nunciatum est.' Lib. XXXVII. c.3. 'Terram apud se pluisse Tusculani nunciabant.' Sic veteres. Lib. XL. cap. 19. In area Vulcani et Concordiæ sanguinem pluit.' J. F. Gron. Terram pluisse, vel pluvisse, etiam Lov. 2. 4. 5. 6. Harleian. Mead. ambo, Gaertn. et Victor. Crevierii. terra pluisse primus Frob. 1535, edidit, hinc Basil. an. 1539. Vascos. et Gryph. et ita demum Curio. De or. thographia Toû 'pluvisse' vide ad I. 31. § 1. de locutione 'pluere terram' ad III. 10. § 6. Paullo ante edidisse uno fœtu Lov. 2. uno partu edidisse Lov. 3. uno fœtu enixisse Harl. Hinc puerum unum natum unimanum Lov. 1. 5. 6. et editi ante Aldum.

§ 4 Formiis portam murumque de cœlo tacta] Formis Lov. 1. 3. 4. Mead. 1. et Gaertn. Vide ad xxxvIII. 27. § 8. In formis Voss. Tum de cœlo tactam Lov. 2. 3. 5. 6. Harleian. Mead. 1. et Gaertn. Videri possent voluisse tactum, ut xxix. 14. Anagniæ et portam et multis locis murum de cœlo tactum.' Sed vulgatum etiam probum est. Vide ad 1. 31. § 7.

Et (quod maxime terrebat) consulis Cn. Domitii bovem locutum] Terrebat consules, C. Domitii bovem Lov. 1. terrebat consulem M. Domitium, bovem Voss. terrebat Cn. Domitium consulem,

« IndietroContinua »