Immagini della pagina
PDF
ePub

tur pugnare. Sed fortassis, quemadmodum Syracusa, sic etiam Heraclea, e pluribus partibus, quæ singulæ instar urbium, et suo quæque muro cinctæ erant, constabat: ut adeo pars illa, quam Sempronius oppugna. bat, extra muros aliarum partium fuerit. Duk. Quatuor illa vocabula arcem extra muros, quæ desunt etiam in omnibus membranis nostris, quæ etiam legunt in urbe, pro urbs. Eamdem utrobique scripturæ diversitatem in suis invenit Hearnius. Gronovii conjecturam laudat Crevier. et ulterins firmat ex verbis Livii cap. 24. • Pars una, in qua ædificia extra urbem erant,' &c. Clericus certissimam hanc Gronovii, ut vocat, emendationem partem, quæ extra muros, pro arcem extra muros, quæ, non tantum laudat, verum et in contextum recepit. Sed recte partem, pro ar. cem, Gronovium reposuisse existimo: solent autem et alibi hæ voces commutari a scribis. Vide ad XXXVIII. 48. § 5. In reliquis scriptura Mo. guntini servari, ac legi posset partem extra muros, quæ frequentius prope, quam urbs, habitabatur, si verum est, quod Dukerus conjecit. Malim tamen et hic Gronov. sequi, et intelligere Ti. Sempronium obpugnare jussum esse non partem, quæ erat extra muros, sed potius ipsam urbem ea parte, qua frequentius prope, quam in urbe, habitabatur, sive ea parte qua erat frequentissimum suburbium. Conjecturam tamen in contextum recipi, temerarium putavi.

◊ 8 Ad regionem a Malea, quæ aditum] Moguntinus et Spirensis codd. aliter habent, hoc modo: a sinu Maliaco, quæ aditum, &c. Gelen. Et regionem Mella quoque aditum Lov. 1. cui consentiunt Vossian. et Gaertn. præterquam quod ille regione, hic Mellaque legant: et regionem Malea quoque Lov. 3. et Harleian, nec aliter Lovel. 2. nisi quod quæque præferat. In eo tantum ab illis dissentiunt Lov.

[ocr errors]

4. et Harleian. ambo, quod ostentent Mellea: regionem Melerum quæ Lov. 6. regionem a Malea quæque Lov. 5. et ed. Camp. Neque aliter ferme reliquæ ætate proximæ, nisi quod quædam et regionem. Frob. demum 1531. ad regionem dedit; qui contra an. 1535. Gelenii emendationem in contextum recepit. Eamdem servarunt reliqui editores usque ad Gronov. qui anno 1665. præpositionem a omisit: ea etiam omissa locum laudat Cellar. Geogr. Ant. 11. 13. p. 684. inde efficere conatus, Heracleam prope sinum Maliacum sitam fuisse. Sed recte præpositionem restituit Hearnius. Glareanus, cui Gelenii emendatio ideo displicuit, quia Heraclea longius a sinu Maliaco distabat, ut testatur ad verba præcedd. cogitare debuisset, a sinu Maliaco idem notare, atque ab ea parte, qua urbs sinum Maliacum respicit, ei obvertitur.

Ab altero amnis latere, quem Melana vocant] Codd. habent ab altero amniculo, non amnis latere. Gelen. Ante hæc verba distinguendum est, ut Appium Claudium, non M. Bæbium, ab hoc latere pugnasse intelligamus. Cæterum, quod quidam pro amniculo emendarunt amnis latere, non placet. Nam Melana flumen ab vetere Trachine quinque distat stadiis, ipsa ab Heraclea sex, authore Strabone IX. p. 428. Glar. Ab altero amnis latere Aldus ex Mog. cod. ediderat ; quod ante Glareanum Frob. a. 1535. sprevit, revocata veteri lectione: ab altero angulo est in Lovel. 6. et Gaertn. Deinde quem Maleria vocant Vossian. quod Melia vocant Lov. 6. quem Mulena vocant Lovel. 1. quem Melena vocant Lov. 2. 3. 4. 5. Harl. Mead. uterque, Hearnii L. 1. N. et edd. usque ad Moguntinos, qui Melana recte cod. suo ediderunt. Græcis enim dicitur Méλas.

ex

§ 9 Arietesque, et alius omnis adparatus obpugnandarum urbium perficitur]

Pall. et alius omnis app. oppugnendarum urbium perf. Gebh. Arietes, et alii omnes app., &c. perficiuntur Harl. et alii omnes app. etiam Mead. 1. arietes et alius omnes app. Lov. 2. et omnis alius app. Lov. 6. et alius app. omnis Gaertn. Tum opprimendarum urbium Lov. 4.

§10 Et quum ager Heracleensis] Pal. 1. Tum quia ager: alter Ut cum ager. Gebh. Tum quia ager Mead. 2. Cumque ager Harl. Ut cum ager Vossian. Lov. 1. 3. 4. et Gaertn. Ut tum ager Lov. 6. et edd. Rom. a. 1472. Parm. aliæque posteriores usque ad Moguntinos, qui dederunt Et tum ager. Aldus demum ex cod. Mog. Et quum ager. Vide ad vi. 23. § 3.

§ 11 Desertaque in vestibulo urbis erant tecta] Verbum substantivum cum particula deleo, scriboque, tum, quia refug. intra mænia Æt., deserta in vestib, urbis tecta in var. us. non tigna modo et tab., sed lator. quoque et cam. et saxa variæ magn. præbebant. Aut mitius, deserta, quæ in vest. urbis erant, tecta in verios. J. F. Gronov. Recte Crevier. posteriorem Gronovii emendationem, quæ tantum desertaque mutat in deserta quæ, recepit, addens scriptos, nisi vetustiores, quales paucos hujus Livii partis habemus, non uti diphthongis, nt in iis quæ et que prorsus idem sit. Paullo ante fugerant, pro refugerant, Voss. Lov. 1. et 6. nunc quia refugerant cod. Mog. Hinc in sequentibus magnitudinis varia Voss. Lov. 3. et Gaertn.

CAP. XXIII. § 1 Ætoli contra armis se tuebantur] Ex illis quæ XXII. 60. notavimus, suspicor Livio fuisse : Æt. contra armis magis, quam mænibus, se tuebantur: nam quum ariete quat. muri, non laqueis, ut solet, exc. decl. ictus, sed armati freq. erumpebant ; quidam ignes etiam, quos ag. inj., ferebant. Sic libro seq. in oppugnatione Amphissæ, cap. 5. J. F. Gron.

§2 Non jaculis solum, ut solet, exceptos] Codd. habent non laqueis, ut

solent. Gelen. Pro laqueis, quidam emendarunt jaculis, ex quibus verbis nullus est sensus, quare mutandum non erat. Considerandum etiam lectori, quomodo intelligendi fornices in muro ad excurrendum apti:' nam ea res difficultatem adfert legenti. Glar. Vitruvius IV. 23. Alii laqueis captos arietes per multitudinem hominum de muro in obliquum trahunt, et cum ipsis testidinibus evertunt. Sigon. Voss. ut solent. J. F. Gronov. Vide Lipsium Poliorc. v. 8. et Casanb. ad Æneam Tactic. c. 32. De ignibns in aggeres conjectis Lipsium ibid. dial. 6. Duk. Prisca edd. lectio est non laqueis, ut solet. Ascens. deinde a. 1513. non laqueis solum, ut solet substituit. Quum deinde Moguntini se in cod. suo invenisse non, ut solent, jaculis notassent, Aldus deinde non jaculis solum, ut solet edidit; quod obtinuit usque ad Frob. qui a. 1535. Gelenii lectionem recepit, nisi quod solet servarit: non laqueis, ut solent, legunt ex meis Voss. Lov. 1. 2. 3. 4. Harl. Mead. ambo, et Gaertn. non laqueis, ut solet pauci reliqui. 'Jaculo' mentionem hic inportunam esse, recte viri docti monuerunt, et optime alterum laqueis vindicarunt ; quod firmat locus Vegetii, quem perperam sub Vitruvii nomine hic laudat Sigonius, ubi videndus est Stewech. Si quis ut solent, quod etiam Crev. in cod. Vict. invenit, et exponit, ii nempe, qui obpugnantur, malit, non adversabor: est tamen et alterum haud temere spernendum. Vide ad vi. 34. § 5. Similiter ut adsolet' XXXIV. 44. Ludos que magnos tanta pecunia, quanta adsoleret, fa. ciendos.' XXXVII. 14. Sacrificio, ut adsolet, rite facto, Æmilius concilium advocavit.' Forte tamen ordo vocum, qui est in cod. Mog. non, ut so◄ let, vel solent, laqueis probandus est. Mox frequentes erumpebant, quidam, &c. ut Gron. ad § præced. conjecit, etiam Crev. legendum censuit.

rum

[ocr errors]

§3 Fornices quoque in muro erant] Aperti Harl. Vide ad xxxI. 22. § 8. An vero per fornices in muro' intelligendi sunt arcuati exitus per murum, per quos in hostem erumperetur? fornices in muro Cassandreæ memorantur XLIV. 11. Paullo post diruptis, pro dirutis, Lov. 1. 3. et 6. Vide ad Ix. 45. § 17. Hinc in hostis, vel in hostes, Lov. 5. et edd. ante Aldum, qui in hostem ex cod. Mog. admisit, consentientibus reliquis, quos adhibui, codd. Vide ad v. 50. § 2.

§ 4 Et frequentes et vim inpigre fe• cerunt] Duæ voculæ et vim absunt a libris omnibus nostris. Gebh. Lectio hæc, vel potius et impigre vim fecerunt, in quibusdam prioribus Gruteri edd. obcurrit, sed, ut videtur, operarum errore. Vox enim vim in nullo meorum codd. obvia est, eamdemque Gruterus in ed. postrema omisit. Verum insuper et frequentes inpigre fecerunt præferunt Voss. Lov. 1. 3. 4. 5. 6. Mead. ambo, Gaertn. et edd. principes: at frequentes et inpigre fecerunt, copula priori loco omissa, Harl. Sed vide ad II. 44. § 3. Præterea solet Livius alibi adjectivum et adverbium hoc modo jungere. Supra XXI. 8. Quo acrins et conferti magis utrimque pugnabant.' xxvi. 12. 'Dum alii trepidi cedunt, alii segniter subeunt: ubi perperam Rhenanus malebat trepide. Mox hoc cap. 'In dies deinde pauciores et segnius.' Vide ad VIII. 19. § 2. Mox in dies inde Lov. 2. et Harl. Verum vel aurium judicio vulgatum præferendum. § 5 Eosdem dies noctesque assiduo labore urente] Vet. lib. urgente. Sigon. Pall. uterque, et vet. ed. assiduo la bore urente, quod prætulerim vulgato a Sigonio inserto. Cæterum et To noctesque non comparet in Pal. posteriore. Gebh. Ita [urgente] ab Sigonii libro: sed nostri cum editis olim, assiduo labore urente. Quod quidem facile fero et retineo. Noster XXVII. 29. Quos et Machanidas tyrannus

[ocr errors]
[ocr errors]

Lacedæmoniorum finitimo bello nre. bat.' Eodem libro cap. 39. Punici belli, quo duodecimum annum Italia urebatur.' xxxII. 21. 'Tanquam non intestino et hærente in ipsis visceribus uramur bello.' J. F. Gron. 'Urere' et urgere' sæpe permutari, multi observarunt. Hic sine dubio sequendi sunt Mss. Nec tamen mi nus Latine dicas urgente.' vi. 3. Confectaque paucitas oppidanorum opere, vigiliis, vulneribus, quæ semper eosdem urgebant.' Ovid. Met. 1v. 35. ‘Aut hærent telæ, famulasque laboribus urgent.' Duk. Veteri libro Sigonii adsentiuntur Lov. 2. Harl. et Mead. 1. Contra cum Mss. Grono vii, antiqq. editionum lectionem urente tuentibus, faciunt reliqui octo mei, et Hearnii N. ac D. at ejusdem L. 1. pro eo exhibet vincente. Ego Gronovio adhæreo, partim quia id volunt tot numero plures codd. partim quia

urguere' modo præcessit; licet tamen exempla, quibus Gronov. sententiam probare conatus est, non sa tis commoda videantur, quia locutio 'urere bello' in illis obvia proprie de incendiis tempore belli excitatis accipi potest; quum hic talia adferenda forent, unde evincebatur, ‘urere' sensu translato de illis usurpari, quæ molesta accidebant; de qua locutione vide Duker. ad Flori 11. 6. § 2. Solent autem verba 'urere' et 'urguere,' vel ‘urgere,' a librariis confundi. Præter Duker. d. 1. vide etiam quæ notantur ad xxvII. 29. § 9. Præterea dies, noctes, omissa co pula, Voss. et Lov. Ita XLII. 54.

[ocr errors]

Oppidanos diem, noctem eosdem tuentes mœnia, non vulnera modo, sed etiam vigiliæ et continens labor conficiebat.' Vide etiam Cort. ad Sall. Jug. c. 23. § 1. Plerique tamen codd. vulgatum defendentes efficiunt, ut id præferendum ducam. Paullo ante atque vigilia Voss. et Gaertn. Tum in stationes Lov. 6.

§ 6 Quatuor e Patribus simul obpug.

nantem hostem] Legendum quatuor e partibus. Gebh. Per errorem operarum Patribus, pro partibus, legebatur in ultima ed. Gruteri; quod perperam servavit ed. Blavii: quatuor par. tibus simul sine præpositione Vossian. quatuor simul partibus Lov. 6. e quatuor partibus simul Lov. 3. quatuor ex partibus obpugnantem Lov. 2.

§7 Quum fatigatos jam Ætolos sciret] Ms. Et cum fatigutos jam Ætolos sciret. Modius. Copula Et, quam in cod. Mog. esse Modius monuit, in nullo meorum exstat. Insuper præcedens est non agnoscit Harl.

Et exspectatione temporis, et quod ita transfugæ] Ex ratione temporis depravatum erat in exspectatione temporis. Gelen. Non minus temere hoc loco iidem ex ratione fecerunt exspectatione. Glar. Hæc Glareani nota subjungi tur illi, qua in initio hujus cap. § 2. reprehendit eos qui jaculis, pro la queis, in contextum Livii receperunt. Quod quum Aldum fecisse ibidem dictum sit, hic nunc per vocem iidem ipsum ejus etiam erroris reum agit, quod exspectatione pro ex ratione dederit. Verum ita non modo præferunt omnes, quos vidi, edd. priores, sed etiam Voss. Lov. 1. 2. 4. 5. 6. Harl. Mead. uterque, et Gaertn. corruptius adhuc exspectationem temporis Lov. 3. Gelenius verum revocavit. Tum rò quod etiam perperam exsulat a Voss.

Mox consilium init Lov. sex, Mead. ambo, et edd. Camp. Rom. 1472. ac Parm. Vide ad xxIII. 2. § 4.

§ 8 Quietos in castris tenuit] Equites in castris tenuit Voss. et Lov. 1. Ultima vox abest a Mead. 2. Mox § seq. producta est Lov. 3. et 6. Vide ad lib. XXXVIII. c. 50. § 1.

§ 10 Velut ipsi quoque hoc revocati, pro se quisque ex stationibus decedebant] Pall. velut ipsi hoc revocati. Gebhard. Pariter Voss. Lov. 1. 2. 6. Harl. et Mead. 2. velut ipsi hujus revocati Lov. 3. velut ipsi hæc revocati Lov. 4. velut

ipsi revocati Gaertn. Tum ex statione quisque decedebat Gaertn. quisque ex statione decedebant codd. reliqui, et omnes edd. usque ad Aldum, qui fide cod. Mog. ex stationibus adoptavit. Paullo ante caussam esse rati】 Lov. 3. rati esse caussam Voss. Lov. 1. 2. 4. 6. Harleian. Mead. uterque, et Gaertn. Tum quæ inter ipsos defecerat nullo sensu Voss. et Gaertn. que in ipsos defecerat Lov. 1. et 6. quæ et ipsos addeffecerat Lov. 4. Tandem signum receptui datum esset Lov. 6. datum est signum receptui Gaertn.

CAP. XXIV. § 2 Ab una Ti. Sempronium.... signumque exspectare jussit] Pall. signumque exspectantes jussit. Quibus secundas fert antiq. ed. Gebh. Una Sempronium, præpositione et prænomine omissis, omnes Mss. nostri, Hearnii L. 1. N. et edd. principes: ab una Sempronium vulgarunt Moguntini, quum in cod. suo reperissent ab una Ti. Sempronius, quod Aldus recepit, et proximi servarunt usque ad Sigonium, qui Ti. Sempronius recte substituit. Deinde signumque exspectantes omnes iterum codd. et editi usque ad Moguntinos, qui ex cod. suo emendarunt exspectare. Sed alteram lectionem exspectantes se ex scriptis et edd. Andreanis revocasse Gronov. in pr. ed. notarum testatur. Paullo ante § 1. aggressurus edd. Mediol. 1480. Tarvis. utraque, et nonnullæ aliæ. Sed et scripti, et edd. principes in vulgatum aggressus conspirant, quod iterum Ven. 1498. restituit.

Ratus hostes concursuros] Occursuros Gaertn. Vide mox ad § 4. Paullo ante ad eam nocturno tumuitu Lov. 2. 3. et 6. ad eam in nocturno tumultu Voss. Lov. 1. 4. Harl. Mead. ambo, et Gaertn.

§3 Pars vigilantes ad hunc strepitum pugnantium] Vetus lectio aliquanto melior, nempe hæc: pars vig, adhuc ad strepitum pugn. Gelen. Vig. ad hunc strepitum Hearnii L. 1. omnes

que nostri, nisi quod Harl. nonnihil Gelenii emendationi favens, vig. adhuc strepitum legat.

§ 4 Partim per ruinas jacentis muri transcendere conantur] Edd. Mediol. 1480. Tarvis. utraque, et hinc plures aliæ dederunt partim per ruinas jacentis muri transc. muros conantur, invitis omnibus Mss. cujus lectionis auctor ferre non potuisse videtur, 'transcendere absolute sine casu poni, quod tamen in Livio sæpius obcurrit. Vide ad 111. 8. § 4. et v. 34. § 8. Mox adscensus tentabant Harl.

• Nec

19. § 4. c. 47. § 2. c. 49. § 2. xxiv. 15. § 7. XXXII. 30. § 10. hoc ipso cap. § 2. xxxvII. 50. § 6. xxxvIII. 3. § 5. c. 25. § 15. Pari modo occursatio' et 'concursatio;' vide ad xxxv. 49. § 9. omittere' et 'committere;' vide ad x. 19. § 11. 'occidere' et 'concidere;' vide ad xxIII. 24. § 7. Utra tamen lectio verior sit, incertus ferme hæreo. Pro illa quam Gronovius probavit, præter elegantiorem et minus notum vocis 'obcurrere' usum, ac plurium codd. turbam in præcedentibus memoratam, id etiam facere videtur, quod 'concursuros' modo præcesserit. Contra pro altera adferri potest primo integerrimi cod. auctoritas, unde fit, ut, si duæ in Mss. lectiones exstent, quæ utræque commode ferri queant, eam preferendam existimem, pro qua stat Mogunt. codex. Deinde origo, unde varians hæc lectio nata sit. Nimirum canssa ejus est similitudo ductuum inter occurrunt' vel ocurrunt,' ut sæpe exaratur, et 'currunt,' id est 'concurrunt.' Jam vero si exaratum fuisset occurrunt' vel 'ocurrunt,' non facile inde librarii formassent ocurrunt;' contra vero, quod librarii compendiariæ scripturæ notam non adsequerentur, sponte ex ocurrunt dedissent occurrunt. Id certe multo frequentius, quam contra, accidisse, variantis scripturæ exem

[ocr errors]

Ad opem ferendum concurrunt Ætoli] Libri nostri omnes occurrunt Etoli. Gebh. Libri calamo exarati editique ante Mog. occurrunt. Placet utique. Lib. XXI. c. 61. Asdrubal cum octo millibus peditum, mille equitum, tanquam ad primum adventum Romanorum occursurus.' XXXVII. 32. 'Quatere muros turresque cœpit, deinde quum eo multitudo occurreret ad defendendum.' XXXVIII. 8. Ætolos simul ad tria diversa bella occursantes sufficere.' Auctor de Bello Afric. c. 68. 'Animadvertit copias hostium iis legionibus occur. rere suppetias.' Et iterum c. 78. 'Cæsar alteram alam mittit, quæ satagentibus celeriter occurrerent.' J. F. Gronov. Occurrunt etiam omnes Hearnii Oxonn. et mei, nisi quod occurrerunt sit in Vossian. et Lovel. 1. 'Occurrere' autem eo sensu inlus-pla modo laudata respicienti patebit. trarunt Gronov. ad xxIII. 24. § 3. (ubi etiam alia notavi) Burm. ad Vell. Pat. 11. 61. Torren. ad Val. Max. 1. 7. ext. 10. et idem ac Vorst. ad Val. Max. IV. 4. 7. Forte etiam hoc verbum ex fide cod. Put. restituendum est Silio XIV. 404. Dumque ad opem occurrit, ceu capta, navita, puppe:' ubi vulgo accurrit circumfertur. Si militer autem occurrere' et 'concurrere,'' occursus' et 'concursus sæpissime in Mss. commutantur. Vide ad iv. 50. § 4. v. 37. § 7. VIII. 8. § 15. XXI. 57. § 12. c. 61. § 1. xxII.

[ocr errors]

Mihi itaque concurrunt magis placeret; rem tamen arbitrio lectoris relinquo.

§ 5 Pars una, qua progressi erant, neque defenditur, neque obpugnatur] Longe aliter in nostris exemplaribus legitur, hoc modo: pars una, in qua ædificia extra urbem erant, &c. Gelen. Non obscurum est, qua de parte loquatur, nempe de ea, ubi Sempronius erat. Cæterum illud qua progressi vexat lectorem. Quidam pro eo legunt, in qua ædificia extra urbem: cum antea de arce loqueretur, nunc de

« IndietroContinua »