Immagini della pagina
PDF
ePub

marginem Livii adscripserat, verba hæc, quonam modo enim regem Amynandrum se tradere posse, parenthesi includenda sibi videri, ut, quæ præcedunt, et sequuntur, eo melius cohæreant. Insuper § 3. eo tempore, pro eo ipso tempore, Lov. 3.

4 Is duodecimo die, quam conscenderat navem] Prima vox non adparet in Voss. Duodecimo is die legunt Lov. sex, Harl. Mead. ambo, Gaertn. et edd. ante Froben. 1535. qui ordinem vocum mutavit. Si ex codd. non adversabor: sin, caussam mutandi non video. Tum ascenderat navem Gaertn. invitis reliquis. Insuper, 'conscendere' proprium in hac re verbum esse, vidimus ad XXIX. 25. § 5. Unde etiam simpliciter conscendere,' pro conscendere navem, in usu fuit. Vide Hadrian. Cardin. p. 100.

[ocr errors]

Rediens Phalera in sinu Maliaco tenuit] Verior, credo, lectio Phalarna. Sic Plinius Hist. Nat. IV. 7. Sabell. Andreas Phalara: et sic scribe. Diximus supra. J. F. Gron. Livius ta men rursus xxxv. 43. Phaleram in sinum Maliacum processit.' De ea vide Sigonium ad XXVII. 30. Duk. Phalara Voss. Lov. 1. 4. 5. 6. Harl. Mead. ambo, Hearnii L. 1. N. et edd. antiqq. quibus proximæ Mediol. 1480. et Tarvis. utraque dederunt Phalera, quod est quoque in Lov. 2. 3. et Gaertn. Aliæ edd, vel Phalarna, vel Phalarnam, sed primus Aldus Phaleram maluit, quod ad Gronov. usque obtinuit. Sed, Gronovium veram lectionem Livio vindicasse, docet Polyb. qui, eamdem historiam referens, bis Phalara memorat in Excerpt. Leg, num. XIII. p. 1117. Tou Νικάνδρου κατὰ τὸν καιρὸν τοῦτον κατα πλεύσαντος ἐκ τῆς Ασίας εἰς τὰ Φάλαρα et p. 1118. Παρεγενήθη μὲν γὰρ ἐκ τῆς Ἐφέσου δωδεκαταῖος εἰς τὰ Φάλαρα πάλιν ἀφ ̓ ἧς ὡρμίσθη ἡμέρας quo tamen utroque loco Casaub. vitiosas Livii edd. secutus, vocem illam Phalaram, quam Phalara, reddere maluit. Vide

Gronov. ad Liv. XXVII. 30. § 3. et XXXII. 15. § 1. Idem nomen et Nostro restitui xxxv. 43. § 8. Ceterum, Hearne admodum neglegenter Cellarium consuluit, monens eum in Geogr. Ant. 11. 13. p. 686. cum Sigonio Phalaram legere maluisse, quum contra doceat Phalara legendum, ac mendum in libris Livianis esse, in quibus Phalera secunda vocali legitur. Credidit forsitan Græcis dici ἡ Φάλαρα, quum sit và Þáλapa neutro plurali.

§ 5 Vespera prima inter Macedonum Romanaque castra] Ms. inter Mac. Ro manorumque castra. Modius. Cum omnibus meis codd. Romanaque, quam cum cod. Mog. Romanorumque malo, quia Livius ita sæpe loqui, et hæc variare solet. Supra xxv. 26. Multo tamen major vis pestis Ponorum castra, quam Romana, adfecerat.' lib. XXXIII. c. 15. ' Equites discurrere ad depopulandos simul Pellenensium Sicyoniumque agros et Phliasium jubet:' ubi male viri docti Pellenensem scribendum conjiciunt. Vide ad xxv. 15. § 11. Præterea prima vespera omnes codd. nostri cum edd. Camp. Rom. a. 1472. ac Parm. Ita contra c. 19. § 8. ubi nunc prima luce editur, omnes, uno excepto, codd. nostri luce prima præferunt. Paullo ante inde Lamiam Patinam quum deduxisset Lov. 6. Vide ad xxxII. 2. § 1.

§ 6 Adcumbere eum epularique jus. sit] Ms. Mogunt, accumbere eum epu. larique jussum : quod cum sequentibus satis congruit. Modius. Hinc in contextum, bonitate codicis permotus, recepi. Mox rò inde non comparet in Lov. 3.

68 Atque in ipsorum caput semper recidentia] Atque ipsorum caput Voss. et Lov. 1. Unde legi posset inque ipsorum caput. Sed reliqui stant pro vulgato. Τo semper exsulat ab Harl. Mox inde Antiochum Gaertn. Etiam § seq. oblitum non facturum, omisso pronomine se, Voss.

10 Et Nicandrum privatim ejus

diei] Privatum Voss. Lov. 1. 2. 4. 6. Mead. 1. et Gaertn. Postea § seq. in tutum eum persequerentur.' Sed vide ad Epit. Liv. l. xcix.

CAP. XXX. § 1 Postquam nec Hypata pacata esse consilia] Pacata consilia esse omnes, quibus utor, Mss. cum edd. Camp. Rom. a. 1472. ac Parm.

§ 2 Ipse Etam adscendit] Descendit Voss. Lov. 1. 4. 6. et Gaertn. Quam lectionem quum Jac. Gronov. etiam se in cod. Thuan, invenisse monuisset ad xxxv. 13. § 6. inde escendit legendum conjecit. Vide ad 11. 28. § 6.

[ocr errors]

3 Quem Pyram, quod ibi mortale corpus ejus Dei sit crematum, adpellant] Pall. mortale corpus ejusdem sit crematum. Nam præcessit, Herculique sacrificium fecit:' nbi tamen Pal. 1. sacrificium infecit. Gebh. Thuan. pyram, ibi mortale, exstincto T quod. Et sic Vossian. adposito in margine, al. ubi. Itaque vel hoc videtur admittendum, vel, si mavis, corriges: pyram (ibi mortale corpus ejus Dei fuit crematum) appellant; ut fidem magis suam, quam rumorem Græcorum, patefaciat. Jac. Gronov. Illustrat hæc Spanhem. ad Callim. H. in Dian. 159. Duk. Eo quod ibi mortale corpus sit crematum Lov. 3. Tò quod deest etiam in Lov. 1. 6. Gaertn. et Hearnii L. 1. Præterea ubi mortale corpus ejusdem sit crematum Lov. 6. et Gaertn. ejusdem, pro ejus Dei, etiam Voss. Lov. 1. 2. 4. Harl. et Mead. ambo. Sed vulgatum præfero.

§ 4 Ut ad Coracem est ventum, (mons est altissimus inter Callipolin et Nau pactum)] Callipolin hoc tractu nusquam memini me legere, sed e regi. one Lampsaci ad Hellespontum : verum nihil ad hunc locum. Coracis' meminit et Ptolemæus 111. 15. Vide, si forte legendum, inter Chalcidem, ant Callidromum, et Naupactum: sunt enim hæc item Etolia loca. Glarean. Callipolin in hoc tractu se legisse non meminit Glareanus. Itaque aut Callidromum, aut Chalcidem pro

ea reponendam putat. Quam antem recte putet, ostendit Appian. Syriac. p. 99. qui ita inquit: 8 μèv dǹ Mávios ἐπὶ Καλλιπόλεως διώδευε τὸ ὄρος, ὃ και Novoi Kópaka. Sigon. Callipolin urbem, inter quam et Naupactum situs est mons Corax, eodem modo, ut Livius hoc loco, memoravit etiam Polyb. xx. teste Steph. Byz. voce Kó. ραξ. Κόραξ ὄρος μεταξὺ Καλλιπόλεως καὶ Ναυπάκτου. Πολύβιος εἰκοστῷ. Verum quum Stephan. voce Kaλλíwoλis, quatuor ejusdem nominis urbes recensens, attamen Ætolicæ hujus non meminerit, eum ex Livio nostro, vel corrupto, vel in nomine illo aberrante similiter corruptum, et Kaλλlov πóAews scribendum esse, existimat Pal mer. Græc. Ant. IV. 22. Káλλov quidem oppidum Ætoliæ esse, docet, memoratum Pausaniæ in Phocic. c. 22. nihilominus tamen neque in Livio, neque in Stephano aliquid mutandum esse, monuit Cellar. Geogr. Ant. 11. 13. p. 713. Cujus sententiam locus Appiani a Sigonio laudatus fir mat. Ceterum Coracen Lov. 5. et edd. Camp. ac Rom. anni 1472. Tum Callipolim Lov. 1. 3. 4. Mox ibi jumenta multa Lov. 2. 6. et Harl.

§ 5 Et homines vexati, et facile adparebat] Ms. addita vocula unica, et homines vexati, et id facile apparebat. Modius. Mog. et id facile. Vitiosum utrumque censeo, et scribendum, et homines vexati. Facile apparebat. Vide ad Iv. 6. J. F. Gron. Quum ita conjiciat Gronovius, nescio, unde factum sit, ut tamen a. 1665. Id facile apparebat ediderit, quod in uno Lov. 3. inveni et facile apparebat legunt Voss. Lov. 1. 2. 4. 5. 6. Harl. Mead. uterque, Gaertn. et Hearnii L. 1. ac N. Similiter edd. Camp. Rom. a. 1472. ac Parm. Proximæ, quales sunt Me. diol. a. 1480. Tarvis. utraque, et reliquæ usque ad Aldum, Facile apparı bat. Aldus priorem lectionem et facile revocavit. Gronovio adsensus, deletis quibusvis particulis, Facile ad♦

parebat probassem, si vel unus cod. conjecturam ejus exhiberet. Livium enim ita interdum locutum esse, exempla loco, quem indicavit, adlata evincunt librarios vero orationem Livii, quam minus apte cohærere putabant, his similibusque particulis connectere solitos fuisse, sæpe dictum est. Nunc contra existimo, Livium nobis reliquisse Et facile adparebat; pro quo quum alii dedissent Id facile adparebat, Moguntini deinde cod. librarium, utraque lectione juncta, scripsisse Et id facile adparebat. Similiter Et adparebat' xxxIII. 1. Tum, &c. obstupuerunt omnes. Et ad parebat, nihil liberæ consultationis concilio, &c. relictum.' Infra XXXVII. 25. Magnam lætitiam Romanis, &c. adventus adtulit Rhodiorum. Et adparebat, si ea cura Rhodiis demta esset,' &c. Hanc igitur lectionem iterum restitui. Mox quam tum incerta hosti esset res Voss. quantum cum inerti hoste esset res Lov. 3. quantum inerti hoste res esset Gaertu.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

§ 6 Tum ergo vexato exercitu] Scribo, Tum quoque vexato. Gelen. Tum quoque vexato Mog. Prius edebatur, Tum ergo. Illa lectio leviter juvan. da, Tam quoque vexato. J. F. Gron. Tum quoque etiam omnes nostri præter Lov. 5. qui, ut solet, editis antiquis adhæret. Illam codicum lectionem Gronovianæ præferendam esse conjecturæ, ad marginem Livii sui monuit Periz. et verba Tum quoque rexato exercitu exponit, exercitu, licet nullus obstaret hostis, vexato. Adscripsit insuper locum ex Livii XXXVII. 16. 'Ita non milites solum, sed etiam navales socios, remigum turbam, quibus quisque poterat, telis armatos in prælium eduxit. Tum quoque anceps pugna fuit.' Mox Naupactum descendit, omissa præpositione, Lov. 3. et Hearnii L. 1.

Et, uno castello adversus arcem posito] Et castello Harl. et in castello reliqui mei Mss. Hearnii L. 1. et edd.

principes et uno castello Aldus ex cod. Mog. Tum versus arcem Lov. 6. Mox urbis deest in Lov. 1. Hinc positu, pro pro situ, et oneris, pro operis, legit Gaertn.

Quam Heraclea, habuit] Ms. quam Heraclea h. Modius. Similiter etiam Gaertn. Sed vulgatum verum est.

CAP. XXXI. § 2 Etenim duæ civitates, Messene et Elis, extra concilium] Pall. uterque Et duæ civitates. Sicut mox et cum Ætolis sentiebant.' Gebhard. Consentiunt per omnia Lov. 4. et Mead. 2. Et duæ civitates legunt

etiam Voss. Lov. 1.3. 6. Harl. Mead. 1. et Gaertn. Duæ civitates, voce præcedente omissa, Lov. 2. Ceterum Etenim duæ civitates, Messene et Elis, quæ extra concilium Achaicum erant, cum Ætolis sentiebant edd. vett. To quæ primus delevit Frob. 1535. quod in nullo etiam cod. inveni.

§3 Elei tamen post fugatum] Ita Moguntini ex cod. suo ediderunt. Primæ edd. præferunt Et alii tamen ; quod servat unus Lov. 5. Reliqui Mss. alii, vel Elii, vel Helii. Mox quid faciendum esset Voss. Lov. 2. et Harl.

§ 5 Trepidique rerum suarum, quum jam ager effuso exercitu passim] Excluso vocabulo passim, libri nostri omnes quum jam ager effuso exercitu. Gebh. Vocabulum passim, quod etiam exsulat ab omnibus codd. meis, Hearnii L. 1. et edd. antiquioribus, Aldus, præeuntibus membranis Mog. inseruit. Trepidi rerum suarum, ut v. 11. Trepidi rerum suarum in Ser. gium Virginiumque incurrunt.' Servius ad Virg. Æn. x11. 589. 'trepidæ rerum exponit, 'Nescientes quid agant, ignaræ auxilii, hoc est, trepidæ de suis rebus.' Mox castraque circa urbem poni Gaertu. castraque prope urbem viderent Lov. 3.

Legatos Chalcidem ad T. Quinctium] Hic in Chalcide est T. Quintius, ad quem Messenii legati mittuntur: continuo autem post, auditis legatis, a

Megalopoli ad Diaphanem prætorem Achæorum misit. Quod utique judicandum lectori relinquimus. Glar. §6 Profectus Quinctius a Megalopoli] Merito videndum esse admonet Glareanus, quid sit, quod eodem versu Livius Quintium Chalcide fuisse, et a Megalopoli ad prætorem misisse dicat. Est enim intelligendum, Chalcidem hanc non Eubœæ aut Ætoliæ, sed Corinthi oppidum fuisse. Quintium autem Megalopolim profectum ad prætorem Achæorum Messenem oppugnantem misisse. Itaque Mega. lopolim legendum est, non a Megalopoli. Siquidem subdit Livius, 'Prætor circa Andaniam, parvum oppidum, inter Megalopolim Messenemque positum, Quintio occurrit.' De Chalcide Corinthia scribit Stephanus; itaque paulo post ait Quintius, Corinthum ad se venirent. Sigon. Libri omnes a Megalopoli. Gebh. Scripti et editi a Megalopoli. Glareanus judicandum relinquit, quid sit, quod eodem versu Livius Quintium Chalcide fuisse, et a Megalopoli ad prætorem misisse dicat. Sigonius ait intelligendum Chalcidem hanc non Eubœæ aut Ætoliæ, sed Corinthi, Stephano commemoratam, fuisse: Quintium autem Megalopolim profectum ad prætorem Achæorum Messenen oppugnantem misisse itaque Megalopolim legendum, non a Megalopoli. Sensum deprehendit : sed quid opus cruciari verba veteris scripturæ, quibus iste sensus optime exprimatur? Auditis legatis, extemplo profectus (puta Chalcide) Quintius, a Megalopoli (quum eo pervenisset ex itinere, in castra prope Messenen) ad Diophanem prætorem Achæorum misit. Non video cur exspectandum fuerit Livio, fore, ut hæc parum ab hominibus etiam doctis intelligerentur. J. F. Gronov. Omnes etiam nostri a Megalopoli, nisi quod solus Voss. præpositionem ignoret.

Ad Diaphanem prætorem Achæorum] Diophanem. Plutarchus in Quintio p.

378. Διοφάνη στρατηγοῦντα τῶν ̓Αχαι· v. Sigon. Libri omnes ad Diaphanem. Et semper sic indigetant, non Diophanem. Gebh. Nostri hic et cap. seq. constanter Diaphanem, Diaphenem, vel Dyaphanem scribunt; nisi quod Dyophanem, vel Diophanem sit in Gaertn. Veram tamen puto Sigonii emendationem. Certe & oтpaτNyds τŵv 'Axaiv Alopávns memoratur Plutarch. in Philop. p. 364. Alpávns dux copiarum, quas Achæi Eumeni auxilio miserunt, Appian. in Syriac. 102. qui Διοφάνης ὁ Μεγαλοπολίτης vocatur Pοlyb. in Exc. Legat, num. xx. Apud Livium vero, eamdem historiam narrantem XXXVII. 20. eadem in Mss. lectionis varietas obcurrit. Aliis etiam locis Diophanis' meminit Polyb. Etiam Liv. XXXVIII. 32. Sed ibi similiter quoque variant scribæ.

[ocr errors]

Reducere eum a Messene exercitum] Non moveo quidem, sed tamen frequentius de hac re puto dici ‘deducere.' vIII. 2. Extemplo inde exercitus Romanus deductus est.' c. 36. 'Ita deductus ex Samnio exercitus.' x. 46. Consul exercitum de Samnio deduxit.' D et R in multis, atque etiam in his ipsis, facile permutantur. Duk. Vide ad v1. 26. § 8. A Messena Harl. Sed sæpissime Livius hoc nomen more Græcorum Messene formavit, ut hoc cap. tum lib. xxxix. capp. 48. 49. 50.

§7 Circa Eudamiam, parvum oppidum] Ita plerique habent codd. sed errant. Andaniam enim legendum ex Stephano ac Strabone. Et ille quidem Messeniæ facit oppidum. Strabo antem VIII. 339. Arcadia tenuem ait civitatem, ac olim Euryti chaliam esse dictam. Pausanias vero ab initio lib. IV. ait, regiam Messenes olim fuisse. Non me fugit, duos Lacedæmoniorum fuisse reges Eudamidas, de Proclis progenie, si quis forte locus ab iis nominatus sit, quod lector studiosus judicet. Glar. Endaniam Lov. 1. 6. et Mead. 2. Eridaniam

[ocr errors]

Lov. 2. 4. Harl. et Mead. 1. Eudaniam Voss. Lov. 3. 5. Gaertn. et edd. antiqq. Eudamiam vero, quod Glareanus capiti notæ suæ ad posuit, in nullo vel cod. vel typis descripto obvium fuit, ut, locum ex nomine Eudamidæ regis Lacedæmoniorum dictum esse, cogitari nequeat. Andaniam ante Glareanum jam edidit Froben. 1531. Paullo ante cum expeditis ipse prægressus agmen Harl. expedito ipse prægres. sus agmen Lov. 6. expedito ipse prægressus agmine a m. sec. expeditus ipse prægressus agmine Lov. 5. et edd. antiqq. usque ad Frob. qui a. 1531. vulgatum exhibuit.

Inter Megalopolim Messenemque] Non scio cur ita potius dicendum sit, quam Messenen, ut XXXIV. 32. et Messanen, XXVIII. 28. vel Latinorum forma Messenam, xxix. 8. Dukerus. Megapolim Voss. Lovel. 1. 4. et Mead. uterque. Ex edd. antiqq. non paucæ partim Megalopoli, partim Megalopolin exhibent, ut 'Callipolin' cap. præc. Sed Megalopolim editur xxxII. 5. Vide notata ad XL. 41. § 2. Similiter eædem vel Messenēque, vel Messenenque legunt, ed. Camp. etiam Messenemque, quod et olim obcurrebat XXXIX. 49. Sed Dukero adsentior. Messenenque edidit etiam Crevier.

Quinctio obcurrit; et, &c. dimittere exercitum jussit] Hæc non satis apte videntur annecti copula et, pro Quintio occurrit, qui, &c. jussit. Sed Livius etiam alibi copulativis ad jungendam diversæ structuræ orationem utitur. XXXIII. 41. Oram Asiæ legens pervenit in Lyciam, Patarisque cognito, vivere Ptolemæum, navigandi quidem in Ægyptum omissum consilium est.' Vide ad 111. 38. Duk. Mox cap. seq. "Quidam Achæorum pertinaciam increpitabant prætoris, auctoribusque iis decretum est.' Vide etiam Duker. ad xxvIII. 12. § 13.

§8 Castigatum leniter] Leviter Lov. 2. 4. et Harl. Male. Supra xxx. 15. Nunc, quod tristiorem rem, quam

necesse fuerit, fecerit, leniter castigat.' Solent passim hæ voces a librariis commutari. Vide ad 1. 34. § 8. 11. 7. § 10. c. 50. § 10. c. 60. § 1. c. 65. § 3. 111. 31. § 7. c. 35. § 4. c. 41.

6. c. 50. § 12. c. 61. § 12. iv. 51. § 3. v. 23. § 10. VI. 19. § 3. x. 2. § 8. XXI. 10. § 7. c. 18. § 4. xxv. 24. § 15. c. 36. § 6. xxvIII. 17. § 12. XXIX. 9. § 9. c. 33. § 3. xxx. 19. § 5. xxxv. 21. § 6. XXXVII. 21. § 3. xxxix. 25. § 2. Adde Nic. Heins. ad Nas. Her. 111. 80. Burm. ad Suet. Aug. capp. 39. et 65. ad Calig. c. 26. Bentl. ad Horat. Od. 11. 19. 15. Corte ad Plinii Ep. v. 6. § 14. et viros doctos ad Val. Max. 1. 8. 2. Postea turbaret Lov. 3. perturbare Gaertn.

[ocr errors]

9 De quibus aut recusare, aut in posterum cavere sibi vellent] Hic quoque nihil tento. vII. 41. 'Sibi se privatim nihil cavere.' Cic. Phil. 1. 2.

[ocr errors]

Veterani, quibus hic ordo diligentissime caverat.' Mallem tamen, si quid libri scripti juvarent, caveri. 111. 55. Quidquid libertati plebis caveretur, id suis decedere opibus.' xxiv. 2. Optimum visum est, ad Annibalem mitti legatos, caverique ab eo, ut receptus Croto Bruttiorum esset.' Si cavere retinetur, recusare supervacuum videri potest: nam utique etiam de iis sibi cavere volebant, quæ recusaturi erant. Duk. Hunc ordinem verborum Aldus ex Mog. cod. recepit. Priores aut recusare in posterum, aut : quod etiam superest in omnibus codd. nostris. Præterea caveri, ut sagaciter Duker. scribendum conjecit, Voss. Lov. 1. 3. 4. 6. Harl. Mead. ambo, et Gaertn. Livius 111. 52. Id modo simul orant ac monent, ut ipsis ab invidia caveatur.' Paullo ante Achaorum consilio essent Voss. Lovel. 1. et Gaertn. Achæorum conciliis essent Mead. 1. Achæorum consilio interessent Lov. 6. Achæorum concilio interessent Lov. 3. Male. Supra hoc cap: 'Quod concilii eorum recusaret esse.' § 11 Eam mercedem Amynandro de

[ocr errors]
« IndietroContinua »