Immagini della pagina
PDF
ePub

jubet, sollicitumque hostem ad lucem tenere : reliquum noctis adeo tranquilla omnia in castris fuere, ut somni quoque Romanis copia esset. Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse, et Romanos putabant, fremitus 10 hinnitusque equorum, qui, et insueto sedente equite, et insuper aures agitante sonitu, sæviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.

LXV. Ubi illuxit, Romanus, integer satiatusque somno productus in aciem, fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit. Quanquam cessere magis, quam pulsi hostes sunt: quia ab tergo erant clivi, in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. Consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit aciem : miles ægre teneri, clamare et poscere, ut perculsis instare liceat. Ferocius agunt equites : circumfusi duci vociferantur se ante signa ituros. Dum cunctatur consul, virtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant, se ituros: clamoremque res est sequuta. Fixis in terram pilis, quo leviores ardua evaderent, cursu subeunt. Volscus effusis ad primum

equis, sed invito Livio, ut credit Creverius; is eodem modo, supra I, 18, restituit dextra in caput Numæ imposita. ED.-Somni copia, facultas dormiendi.

10. Fremitus hinnitusque equorum. Libri quidam strepitus hinnitusque ; verum recte fremitus exhibet Regius noster. Ita Ovidius, Metam. III, 704, Ut fremit acer equus, quum bellicus ære canoro Signa dedit tubicen; Horatius, IV, Od. 14, 23, frementem Mittere equum medios per ignes. Alibi tamen fremitus hominum et hinnitus equorum distinguuntur, ut apud Curtium IV, 12: nihil aliud quam fremi

tum hominum, hinnitumque equorum exaudisse nuntiat; et cap. 13: fremitus hominum, equorum hinnitus. . . mentem turbaverant. ED.-Aures agitante sonitu, ut al. impellere, pellere, quatere, ferire, pulsare, percutere, verberare aures et oculos.

CAP. LXV. 1. Cessere magis, ordinibus haud turbatis, quam pulsi, dispersi et fugati sunt; ordines certe, qui post principia, primam aciem (ut III, 22, n. 5; VIII, 10, n. 4, al.), stabant, integri, incolumes et non turbati, ad clivos se tuto recipiebant.

2. Quo leviores ardua loca evaderent, cf. ad II, 7, n. 7. Saxa ob

C. 468-466

C. 284-286

impetum missilibus telis, saxa objacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus crebris urget ex superiore loco : sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus jam gradum consul, increpando simul temeritatem, simul ignaviam, pudore metum3 excussisset. Restitere primo obstinatis animis: deinde, ut obtinentes locum vires ferebant, audent ultro gradum inferre ; et clamore renovato commovent aciem : tum rursus, impetu 5 capto, enituntur, atque exsuperant iniquitatem loci. Jam prope erat, ut in summum clivi jugum evaderent, quum terga hostes dedere: effusoque cursu pæne agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. In eo

jacentia pedibus edidere Andreas et
Campanus; Aldus autem adjacentia
vulgaverat, quem quidam secuti sunt;
sed Rhenanus priorem lectionem per-
peram loco motam reduxit in primam
sedem Regius codex habet obja-
centia;
alii abjacentia. Passim librarii
verba composita cum præpositionibus
ab et ob inter se commutarunt; sic
eodem hoc capite, infra, pro obsti-
natis animis duo habent abstinatis ani-
mis. ED.

3. Metum excussisset pudore, quod vera esset consulis increpatio. Confer VII, 17.

4. Deinde, ut Romani, non amplius recedentes, sed obtinentes locum, eo ipso, quod eum obtinebant, vires ferebant, accipiebant, resumebant (vid. ad I, 50, n. 7), audent, etc. Ita Strothius. Coll. I, 4 extr. 15 extr. II, 50 extr. et Theocr. Id. XXII, 113:

ὁ δ ̓ αἰεὶ πάσσονα γυῖα ἐπτομένου popéeσxe novou. Simplicior, opinor, interpretatio est hæc Restitere primo obstinatis animis: deinde, ut vel quantum ferebant, sinebant, patiebantur, aut permittebant vires, locum suum

obtinentes, fortiter et obstinate tuentes, et sic jam pæne exhaustæ quidem, sed increpatione consulis refectæ, audent ultro gradum inferre. Vulgo legitur ut in obtinentes locum, scilicet superiorem, Volscos, ad quos Romani

pro viribus enituntur. Sed sic verba vires ferebant et reliqua parum apta sunt, et illud in abest ab omnibus fere MSS et editt. ante Sigon. Abest quoque præpositio in a nostro Regio codice; Creverius tamen eam servaverat. ED.

5. Impetu capto, ut VIII, 30; X, 5; et conatibus captis III, 5; IX, 4. (Nos dicimus ansetzen, ausholen ; Ern. qui tamen malebat facto.)—Enituntur, ascendunt, atque exsuperant iniquitatem loci. Locus hic prorsus exhibet vim propr. verbi eniti, scil. ascensu aliquo pervadendi; Ern. Conf. ad Tac. Ann. II, 80, 8. Ut in summum clivi jugum evaderent. Gebhardus legendum censuit ut summum... evaderent, abjecta præpositione; quam quum constanter retineant codices et libri cusi, adversus eorum consensum vulgata scriptura mutari non debet. ED.

C. 468-466

C. 284-286. pavore castra capiuntur : qui Volscorum effugere potuerunt, Antium petunt. Antium et romanus exercitus ductus: paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium nova vi; sed quod jam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER TERTIUS.

BREVIARIUM.

[ocr errors]

CAP. I; Tribuni iterum agitant legem agrariam, adjutore Ti. Æmilio consule: sed hujus collega Q. Fabius concordiam tuetur dato consilio coloniæ Antium deducendæ. -II, III; Q. Fabius secundum consul vincit Æquos, qui ad Urbem terrorem pertu- lerant. Censa civium capita 104,214, præter orbos orbasque. -IV; Ecetra et Antium deficiunt ad Æquos. Ab his Sp. Furius Fusus consul pulsus in castris obsidetur: quibus subsidio pro consule T. Quintius mittitur cum latino hernicoque exercitu. V; Furius, eruptione e castris facta, vulneratur; et frater ejus circumventus perit. Castra obsidione liberantur, et fugientes Æqui a Postumio consule, et deinde a Quintio cæduntur. Portenta, feriæ, et supplicationes. VI, VII; Pestilentia Urbs affligitur. Æqui et Volsci populantur hernicos, romanos tusculanosque agros. Moriuntur consules, multique et nobiles et ignobiles. Supplicationes.-VIII; Ingentes Æquorum Volscorumque strages editæ. IX; C. Terentillus Arsa trib. pl. rogationem fert, ut quinque viri creentur legibus de imperio consulari scribendis. Absentibus consulibus atrociter in eum invehitur Q. Fabius præf. Urbi. —X; Lucretii consulis triumphus, et Veturii collega ovatio. Lex Terentilla ab toto relata collegio. Volsci et Æqui rebellant. Tribuni in foro vociferantur. -XI; Patres legem et tribuni delectum impediunt. Cæsone Quintio duce sæpe foro pelluntur tribuni et plebs. Ei capitis dies dicitur ab A. Virginio: quo tamen ferocia ac temeritas juvenis magis augetur, quam imminuitur. — XII; Die demum judicii prensat singulos, et depre

cantur pro eo L. Quintius Cincinnatus pater. T. Quintius Capitolinus, aliigne necessarii, principes civitatis-XIII; Reum præter invidiam premit falsum testimonium M. Volscii Fictoris tribunitii, qui fratrem suum ab eo necatum dicit. Virginius illum in vincula duci, sed reliqui tribuni vades publicos dari jubent. Caso in exsilium abit, et pater omnia bona divendere cogitur. — XIV; Tribunis, quoties de lege agunt, cum ingenti clientium exercitu resistunt Patres juniores, maxime sodales Czsonis. — XV; Exsules servique, duce Ap. Herdonio sabino, nocte Capitolium occupant. —XVI; Multi variique timores. Tribuni vanam hanc belli imaginem esse putant, ad avertendos ab legis Terentillæ cura plebis animos, et arma poni jubent. —XVII ; P. Valerius Publicola consul increpat tribunos; et vis ultima imminet. —XVIII; Tusculani Romanis auxilium ferunt; et pars civium, auctoritate consulis mota, arma capiunt. Capitolium recuperatur; sed Valerius in pugna cadit. —XIX; In locum ejus sufficitur L. Quintius Cincinnatus, qui assiduis concionibus tribunos plebemque non vehementius quam Patres castigat. — XX; Tribuni minantur, se impedituros delectum : sed Quintius eo non opus esse dicit, quum multi in verba Valerii juraverint. Religio Romanorum. — XXI; Tribuni cedunt; at iidem reficiuntur, quod modo vetitum erat senatusconsulto: hinc et Patres L. Quintium consulem refici cupiunt, qui acerrime in eos invehitur.—XXII; Q. Fabius Vibulanus tertium consul Volscorum castra ad Antium expugnat. — XXIII; Tusculana arx, ab Æquis capta, ope Romanorum recipitur; et hostes, sub jugum missi domumque se recipientes, a Fabio ad unum omnes occiduntur. Tum consules populantur Volscos et Æquos. —XXIV; Tribunitiæ actiones. M. Volscio, qui falsus testis in Cæs. Quintium exstiterat, dies a quæstoribus dicitur. Lustrum decimum. Capita civium 117,319 XXV; Æqui bellum denuo inferunt Romanis, duce Graccho Clœlio, et legatos rom. ludibrio habent. — XXVI; Sa− bini prope ad moenia Urbis infesta populatione veniunt. Tum plebs nomina dat, reclamantibus tribunis. Castra L. Minucii consulis ab Equis obsidentur. Hinc L. Quintius Cincinnatus. dictator dicitur, et ab opere rustico, cui intentus est, in Urbem deducitur. — XXVII; Is propere delectum habet, et Algidum proficiscitur. XXVIII; Circumvallat deinde Æquos, et sub jugum mittit. XXIX; Prædam omnem suo tantum militi dat, et Minucium jubet legatum esse. Tum dictator triumphat, et judicium habet de M. Volscio, qui damnatus Lanuvium in exsi

censa.

[ocr errors]

« IndietroContinua »