Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 751–748.
U. C.

perfugit: idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit. Quum jam virium haud poeniteret, consilium deinde viribus parat: centum creat senatores, sive quia is numerus satis erat, sive quia soli centum erant, qui creari Patres possent. Patres? certe ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

IX. Jam res romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed, penuria mulierum', hominis ætatem duratura magnitudo erat; quippe quibus nec domi spes prolis, nec cum finitimis connubia essent. Tum ex consilio Patrum Ro

etsi ob securitatem civium inventa, ei tamen, ut alia instituta, magis perniciosa fuere, quam accommodata: neque etiam ullum, præter Romuleum, Romæ exstructum legimus; sed templa ibi fuere asyla, et postea imperatorum statuæ atque imagines. Cf. ad Tac. Ann. III, 36, 60 sq; Suet. Tib. 37, et de asylis eorumque jure in græcis civitatibus Spanhem. de usu et pr. num. Diss. IX, p. 666, qui hoc jus non templis tantum, sed urbibus etiam toties insulisque fuisse docet. Coll. Liv. XXXV, 51; XLIV, 29; XLV, 5.

7. Idque primum roboris, virium, fuit, prima populi incrementa.

8. Quum jam virium, aperto asylo auctarum, haud pœniteret Romulum, quum jam satis virium habere sibi videretur (v. ad II, 54, n. 16), consilium viribus parat, circumspexit eos, qui consulerent his viribus easque regerent: nam Vis consilii expers mole ruit

[blocks in formation]

honore appellati quam ab ætate et prudentia majore (inf. c. 32, majores natu consulemus, Patres: unde et Pœni seniores vocabant senatum; v. XXXIV, 61 extr.), vel quoniam a plebe tamquam patres sunt colendi, et illa ah iis tanquam a patribus defendenda ; unde patrocinium dictum et patrocinari. Cf. ad I, 32, n. 9; Plut. Rom. p. 24, et Cic. de sen. 6. Cur et quomodo centum creati sint, docet Dionys. II, 12. Singulæ et tribus et curiæ ternos legerunt viros, quibus nonaginta novem Romulus unum adjecit. Cæterum Sigonius conj. qui ciere patres (s. patrem) possent, h. e. qui essent ingenui. Cf. X., 8 extr. et Dionys. ac Plut., qui eamdem memorant causam: ὅτι πατέρας εἶχον ἀποδεῖξαι μό vot. Enimvero non cur vocati Patres sint, sed, cur centum utique creati, disputat Livius; Bauer. Conjectura Sigonii Creverio multum arridet; sed omnes cod. in vulg. consentiunt. Ed.

CAPUT IX. 1. Penuria mulierum unde tanta esse potuerit, vix assequaris, et fabulosus est raptus Sabinarum, qui inde ortus dicitur. Dionys. II, 31, has eam potissimum ob causam raptas putabat, ut vicinæ civitates amicitiam cum Romanis contrahere

mulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo populo peterent: Urbes. quoque, ut cætera, ex infimo nasci; deinde, quas sua virtus ac dii juvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere. Satis scire, origini romanæ et deos adfuisse, et non defuturam virtutem: proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem et genus miscere. Nusquam benigne legatio audita est adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. A plerisque rogitantibus dimissi, Ecquod3 feminis quoque asylum aperuissent? id enim demum compar connubium fore. Ægre id romana pubes passa, et haud dubie ad vim spectare res cœpit : cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, ægritudinem animi dissimulans, ludos ex industria parat, Neptuno Equestri4 solennes: Con

[ocr errors]

cogerentur. Legatos circa vicinas gentes misit, ad vicinas gentes, quæ circa erant, s. omnes; Ern. coll. Flor. III, 19; IV, 12, et Græv. ad Cic. Agr. I, 7; v. sup. ad I, 4, n. 11.

2. Satis scire gentes vicinas, origini rom. deos adfuisse, deos juvasse originem et repentina incrementa Urbis. —Simul... simul, äpa pèv, äpa dè, tum, tum. · A plerisque rogitantibus dimissi, v. ad XXIV, 6, n. 3.

[ocr errors]
[ocr errors]

3. Ecquod asylum, etc., num, s. an aliquod feminis quoque asylum, etc. Ita passim ecquis et ecquando dicitur: sed ecquid etiam sæpe simpl. pro num, s. an, ut IV, 3, et XXVII, 10, ubi v. Drak. - Haud dubie, sine dubitatione, hæsitatione (ut X, 13, n. 9), vel (ut XXXVII, 18, n. 4), sine omni dubio, omnino (unfehlbar, durchaus), vel manifesto, ad vim spectare res cæpit, tendere. Sic passim spectare aliquid et ad aliquid (ut forte intueri ad XXXVI, 45, n. 6), est vel ten

dere, vel moliri, circumspicere, animo
agitare,
, parare. Cf. ad I, 34, n. 5; I,
47 pr. (ab scelere ad aliud, vel, ut
vulgo legitur, aliud spectare mulier
scelus) VI, 33, n. 1; XXIII, 6, n.
2; XXV, 3, n. 16; XXXIV, 56.

4. Neptunus Equester, Пoostov ἵππιος vel ἱππεῖος et δμητὴρ ἵππων (Hom. Hymn. 5), quæ forte epitheta curamque equorum (v. Hom. II. VIII, 440 sq; XXIII, 277 sq; Pind. Ol. I, 124, 140; V, 50, et Pyth. II, 23; Pausan. VII, 21) prisca ei tribuit lingua, quæ navem ob similem motum equo vel currui comparabat : unde postea et primum equum procreasse fingebatur. Cf. Heyn. ad Apollod. III, 14, 1; ad Virg. Geor. I, 12 sq, et Æn. I, 147, 156; Gierig. ad Ov. Met. VI, 75 sq. intpp. Phædr. I, 12, 9. Idem Neptunus dictus Romanis Consus (unde Consualia ludi, qui postea Circenses a circo maximo appellati), quo nomine alii putant designari inov, eque

[ocr errors]

A. C. 751–748.
U. C.

sualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum jubet: quantoque apparatu tum sciebant, aut poterant, concelebrant, ut rem claram exspectatamque facerent. Multi mortales convenere, studio etiam videndæ novæ urbis; maxime proximi quique, Caninenses 5, Crustumini, Antemnates. Jam Sabinorum omnis multitudo, cum liberis ac conjugibus, venit. Invitati hospitaliter per domos, quum situm moniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur, tam brevi rem romanam crevisse. Ubi spectaculi tempus venit, deditæque eo mentes cum oculis erant, tum ex" composito orta vis: signoque dato, juventus romana ad rapiendas virgines discurrit. Magna pars forte, ut in quem quæque inciderat, raptæ; quasdam forma excellente, primoribus Patrum destinatas, ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deferebant. Unam longe ante alias specie ac pulchritudine insignem a globo Talassii 8 cujusdam raptam ferunt; multisque sciscitantibus, cui

strem (non adjecta ratione), alii concussorem, Zetoixova, alii deum consiliorum, vel consiliorum consorum, h. e. conditorum, absconsorum, secretorum ; quare et aram dei subterraneam fuisse monent; v. Plut. Qu. Rom. 48, et Dionys. II, 5, 31. Ludos Consualia vocat, v. ad II, 21, n. 1. Iidem forte ludi postea dicti Magni, Maximi, Romani (romanæ originis, non ab aliis populis petiti), et Circenses, qui in circo maximo agebantur, et postea etiam in scena; nisi voces scenici et scena XXXI, 4, n. 5, et XXXIII, 25, n. 1, ad ludi tantum referendæ, ut XLII, 10, n. 5: scenicos ludos per quatriduum, unum diem in circo fecit. Concelebrant. Ita instruunt, ut sint quam maxime celebres, et eorum late fama spargatur. ED.

5. Caninenses, Crustumini, Antem

nates, quibus Fidenates adjungit Plut. Rom. 27; de quibus inf. c. 14, 15.

6. Deditæque eo mentes, h. e. ad id, pro illi rei, vel deditæ pro versæ, attentæ, intentæ; Bauer. Sed vix dubito quin legend. sit ei, sc. spectaculo.

7. Ex composito, id. qd. de comp., ut convenerat. Exempla laudavit Drak. Sic et ex vel de compacto, et simpl. compacto V, 11.

8. Talassius (al. Talassio, Talassus, Thalassius, Tahάotos), nobilis juvenis, dux militiæ rom. et patronus turbæ plebis, acclamantis ei et gratulantis de eximia virgine: unde postea in nuptialibus carminibus rom. cani solitum Talassie, Talassie, ut in græcis Υμὴν, ὦ Υμεναῖε. Conf. Plut. 1. 1. et in Qu. Rom. 30; it. Fest. v. Talasio, quod nomen etiam a taλacíx, lanificio, vulgo deducitur. Raptas autem

nam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Talassio ferri clamitatum. Inde nuptialem hanc vocem factam. Turbato per metum ludicro, moesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii foedus, deumque invocantes, cujus ad solenne ludosque, per fas ac fidem decepti, venissent. Nec raptis aut spes de se melior, aut indignatio est minor: sed ipse Romulus circuibat, docebatque patrum id superbia factum, qui connubium finitimis negassent; illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque, et, quo nihil carius humano generi sit, liberum fore. Mollirent modo iras; et, quibus fors corpora dedisset, darent animos. Sæpe ex injuria postmodum gratiam ortam : eoque melioribus usuras viris, quod annixurus pro se quisque sit, ut, quum 10 suam vicem functus officio sit, parentum etiam patriæque expleat desiderium. Accedebant blanditia virorum, factum purgantium cupiditate atque amore: quæ maxime ad muliebre ingenium efficaces preces sunt.

ΙΟ

X. Jam admodum mitigati animi raptis erant. At raptarum parentes tum maxime sordida veste, lacrymisque, et querelis civitates concitabant. Nec domi tantum indignationes continebant, sed congregabantur undique ad Titum Tatium, regem Sabinorum : et legationes eo, quod maximum Tatii nomen

DCLXXXIII virgines esse, tradit Dionys. II, 30, 9.—Violati hospitii fœdus, v. ad c. 1, n. 6. Per fas ac fidem decepti, v. ad XXXVIII, 25, n. 7, et cf. XLII, 47 pr.

9. Quibus fors corpora dedisset, h. e. fortuitus raptus. Male alii sors legunt; v. ad Tac. Ann. XIV, 5, 7.

10. Ut, quum in, s. ad suam vicem (quod ad vicem suam attineret, sua

[blocks in formation]

A. C. 751-748.
U. C.

in his regionibus erat, conveniebant. Cæninenses Crustuminique, et Antemnates erant, ad quos ejus injuriæ pars pertinebat. Lente agere iis Tatius Sabinique visi sunt: ipsi inter se tres populi communiter bellum parant: ne Crustumini quidem atque Antemnates, pro ardore iraque Caninensium, satis se impigre movent. Ita 2 per se ipsum nomen Caninum in agrum romanum impetum facit. Sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus, levique certamine docet, vanam sine viribus iram esse : exercitum fundit fugatque fusum persequitur: regem in prælio obtruncat et spoliat: duce hostium occiso, urbem primo impetu capit. Inde exercitu victore reducto ipse cum factis vir magnificus, tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium cæsi suspensa fabricato ad id apte ferculo 3 gerens, in Capitolium ascendit, ibique ea quum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Jovis fines, cognomenque addidit deo: Jupiter Feretri, inquit, hæc tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque iis regionibus, quas modo

Ipsi itaque inter se tres populi, etc. Mox ne Crustumini quidem (h. e. et vel etiam ne c. 9) plerique libri, improb. Drak. Sed v. ad Tacit. Annal. IV, 35, 4.

2. Ita ( itaque, v. ad I, 5, n. 7) per se ipsum, solum, suo unius nomine, Caninum nomen, populus, omnes Cæninenses, quidquid eorum fuit, ut nomen latinum, hernicum, romanum, etruscum, etc. Sic et rò OnƐaíov övoμa apud Eschin., et similia alibi. Conf. Dionys. II, 37, qui Romulo ex Etruria et Alba ab avo auxilia missa, eique exercitum XX mill. pedit. et DCCC equitum, Sabinis vero majores etiam

copias fuisse, parum probabiliter tradit.

3. Ferculo. Trunco quercus in tropæi modum formato, ex quo Acronis arma loco et ordine quodque suo collocata suspenderat, ut habet Plutarchus, in Romul. ED. In Capitolium ascendit, v. ad c. 11, n. 4.-Simul cum dono, præterquam quod ea arma Jovi donabat, etiam designavit templo Jovis fines; Bauer. - Jupiter Feretrius sic dictus a feretro (quod paulo ante rectius forte pro ferculo in codd. quibusdam legitur), vel quoniam spolia humeris victoris Jovi ferebantur. Alias causas afferunt Prop. IV, 10, et Plut. in Romulo, p. 27, et in Marcelio.

« IndietroContinua »