Immagini della pagina
PDF
ePub

713-671

C.

verbis auspicia, quæ mitti vellet: quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit.

I

XIX. Qui, regno ita potitus, urbem novam, conditam vi et armis, jure eam legibusque ac moribus de integro condere parat. Quibus quum inter bella assuescere videret non posse, quippe efferatos militia, animos; mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Janum 2 ad infimum Argiletum, indicem pacis bellique, fecit: apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circa omnes populos significaret. Bis deinde post Numæ regnum clausus fuit : semel T. Manlio consule, post punicum primum perfectum bellum: iterum, quod nostræ ætati dii dederunt, ut videremus, post bellum Actiacum, ab imperatore Cæsare Augusto, pace terra marique parta. Clauso eo, quum omnium circa finitimorum societate ac foederibus junxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne luxuriarentur otio animi, quos metus ho

enarrare, exponere, proponere, v. c. sententiam III, 40; IX, 8; XXII, 60; XXXIX, 15, 43 pr. laudes VII, 37 pr. carmen XXXIX, 15; indicium VI, 16; fabulam III, 44, et simpl. peragere I, 32, n. 8, et XXXIV, 31, n. 7.

CAP. XIX. I. Urbem novam, conditam vi et armis, jure eam, eamdem: sed λεováεt eam, more Græcorum, ut passim is et hic, vel perspicuitatis causa additur; unde et eadem pronomina passim repetuntur, inpr. post parenthesin plurave verba interposita. Cf. ad I, 49, n. 3; I, 58, n. 4; V, 24, n. 6; VI, 8, n. 2; XXI, 3, n. 5; XXII, 1, n. 26; XXV, 27, n. 1; XXVI, 24, n. 10; XXXIII, 13, n. 8; Gronov. et Dark. ad h. 1. ad XXV, 27, et XLIV, 40; Porson. Præfat. ad Eurip. Hecub. p. 13.-Quippe, utpote, militia

efferatos. Alii efferatis m. animis, non improbante Bauero.

2. Janum (Jani templum) ad infimum Argiletum montem, aut potius vicum in XI regione Urbis, qui a circo maximo ducebat ad forum olitorium portamque Flumentalem; et in Urbe Argiletum summum, extra murum ejus Argiletum imum dicebatur. In foro illo fuit templum Jani. Conf. intpp. Virg. En. VIII, 345, 346, et Varro L. L. IV, 32.-Semel T. Manlio cos. anno Urb. cond. 517, adeoque anno 7 post punicum bellum primum. Ab Augusto Janus bis terve clausus est; v. ad Suet. August. 22. Hinc Lipsius Elect. I, 22 suspicatur, primam certe operis Liviani partem prius editam fuisse, quam Augustus Janum post devictos Cantabros iterum clauderet.

U. C. 39-81.

stium disciplinaque militaris continuerat; omnium primum, rem ad multitudinem imperitam, et illis sæculis rudem, efficacissimam, deorum metum injiciendum ratus est. Qui quum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum dea Egeria3 congressus nocturnos esse: ejus se monitu, quæ acceptissima diis essent, sacra instituere; sacerdotes suos cuique deorum præficere. Atque omnium primum, ad cursum lunæ, in duodecim 5 menses describit annum : quem, quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe, intercalaribus mensibus interponendis, ita dispensavit, ut quarto 6 et vige

3. Dea Egeria, nympha, vel musa, vel Numa amica (v. Dionys. II, 60), cujus fons et lucus ad Ariciam fuit, et congressus cum Numa in antro Capenarum sub Aventino. Conf. c. 21; Heynius ad Virgil. Æn. VII, 763, et Plut. Numa, p. 61, 62, ubi hanc fabulam inde potissimum ortam dicit, quod Numa post uxoris mortem ruri fere et in lucis sacris ac solitudinibus vixerit. Numa Egeriam quoque conjugem suam esse finxit, si vera est lectio cap. 21. Simili vero commento miraculi eamdemque ob causam Scipio Africanus major (v. XXVI, 19) aliique sunt usi.

4. Sacerdotes suos cuique deorum, h. e. sacris cujusque dei, præficere, constituere, qui curent deos horumque cultum ; ut antistites Jovis apud Nep. Lys. 3. Sed cum Duk. forte leg. cuique eorum, sc. sacrorum: suos aptos, gratos, congruos, quales quisque posceret; Bauer.

5. In XII menses describit annum, a Romulo in decem distributum menses, quorum sex erant XXX, quatuor autem XXXI dierum. Numa Januar.

et Februar. adjecit, illumque primum, hunc ultimum fecit anni mensem,

qui postea, sed tempore nobis ignoto, inter Jan. et Mart, interjectus est. Ejus annus non CCCIV, ut Romuli, sed CCCLV dierum fuit. Qua ratione Romulus, Numa et Cæsar annum roman. ordinaverint, optime docuit Macrob. Sat. I, 12-14, et ex eo egregie totum h. 1. obscurum illustravit Gron. Obss. II, 18; conf. et Censorin. de die nat. c. 18; Ernesti clav. Cic. voc. intercalaris; intpp. Suet. Cæs. 40; et Ælian. V. H. X, 7.-Solstitiali orbe, solari, ab uno solstitio ad alterum.-Intercalaribus mensibus interponendis, ut stipendio præterito exsolvendo XXI, 5, n. 5 (ubi alii stipendia præterita legunt); cf. ad I, 53, n. 3, et Gron. I. I.

6. Quarto et vigesimo anno, etc. Cf. de hoc cyclo XXIV annorum, a Numa instituto, Gron. et Ern. II. II. Quum vero ille non satis dilucide, et hic non accurate rem exposuisse, vera autem ejus ratio etiam doctissimos viros et interpretes Livii fugisse videatur, tirones hæc teneant. Annus Græcorum lunaris erat, CCCLIV dierum,

simo anno ad metam eamdem solis, unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis dies congruerent. Idem nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adjecit, quanquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime, quæ nunc ad Dialem' flaminem pertinent. Sed, quia in civitate bellicosa plures Romuli, quam Numæ, similes

et, quia sic quilibet annus XI dies et VI horas, cyclus vero VIII annorum XC dies aberrabat a cursu solis, hi XC dies ab iis octavo quoque anno collecti et in tres menses XXX quemque dierum distributi intercalabantur. Numa autem anno Græcorum in honorem imparis numeri unum adjecit diem, ita ut ejus annus CCCLV dierum esset, mensibusque Græcorum intercalaribus retentis post tertiam octaeterida s. XXIV annum dies XXIV superflui essent. Itaque XC illos dies, a Græc. intercalatos, in quatuor menses intercalarios (qui ἐμβόλιμοι et Μερκηδόνιοι, s. Μερκιδῖνοι Plutarch. Cæs. p. 59, et Num. p. 72 dicuntur), et quidem duos XXII, duos XXIII dierum, descripsit, et quovis biennio post diem XXIII Febr. (v. ad XLIII, 11, n. 7) unum ex his, atque alternis, modo parem, modo imparem, interposuit primis duobus octenniis; at tertio quovis octennio non XC, sed LXVI dies, sc. ter XXII, intercalavit, quia per XXIV annos totidem dies lunari Græc. anno adjecerat. Qua rat. factum est, ut XXIV anno vel cyclo XXIV annorum plena annorum omnium spatia essent, hi XXIV anni lunares, numero dierum intercalationibus aucto, æquarent totidem solares annos, et ipsi diesque eorum ad metam eamdem solis, unde orsi erant, ad modum anni tropici et cursum solis, vel cum ra

tione cæli, congruerent. - Obscuram hanc fastorum omnisque civilis temporis rationem in rem suam convertit postea callidum Pontificum collegium, quod, prout ipsi libitum fuit et rationibus ejus respondit, dies intercalavit; vid. Suet. Cæs. 40. Eam quoque non recte percepere Plut. ll. II., Scaliger et alii, melius vero Solinus, Censorinus et inpr. Macrobius, qui etiam omnes dicunt, Numæ annum CCCLV dierum fuisse, non CCCLIV, qui Græcorum et plane lunaris erit. Interpretes Livii tantum non omnes totum hunc locum silentio prætermittunt ; pauca et aliena disputant Sigonius et Bauerus.

7. Fastos dies, quibus fas est jus dicere, vel prætori licet fari tria verba solennia do (judices), dico (jus), addico (scilic. rem, dominium, debitores, etc.); nefastos, quibus non licet. Cf. ad VI, 1, n. 7; Varro L. L. V, 4, Ovid. Fast. I, 47, 48.

CAP. XX. 1. Flaminem Dialem, s. Jovialem, qui reliquis dignitate antecellebat. Flamines erant sacerdotes uni alicui numini addicti, et majores Dialis, Martialis et Quirinalis, quibus XII minores additi sunt variis temporibus, etiam in honorem Imperatorum. Appellati ita creduntur vel a filo, s. filamentis laneis, infulis, quibus caput cingebant, vel a pileo, quasi pilamivel a flameo, eodem capitis te

nes,

reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiæ vicis2 desererentur, flaminem Jovi assiduum sacerdotem creavit, insignique eum veste et curuli regia sella adornavit. Huic duos flamines adjecit: Marti unum, alterum Quirino. Virginesque3 Vestæ legit. Alba oriundum sacerdotium, et genti 4 conditoris haud alienum; his, ut assiduæ templi antistites essent, stipendium 5 de publico statuit: virginitate aliisque cæremoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios item

gumento, apice, proprio Flaminum insigni; vid. Dionys. II, 64, et Plutar. Numa, p. 64, qui Dialem et Martialem jam a Romulo proditos, iisque Quirinalem a Numa adjectum dicit.

2. Ne sacra regiæ vicis, regii muneris, a rege curanda, desererentur, negligerentur. — Insigni veste, prætexta, et curuli sella, quæ regia erat, ut postea summorum magistratuum, curulium. Formam ejus e nummis dedit Spanhem. de usu et pr. num. Dissert. X.

3. Virgines Vestæ legit, Geganiam, Vereniam, Canuleiam et Tarpeiam, quibus duas addidit Tarquinius Priscus aut Servius Tullius: sed alii jam a Romulo Vestales putarunt lectas fuisse; quod voc. propr. est; v. Plut. Numa, p. 66, 67, et Dionys. II, 65, 68.-Alba oriundum sacrificium: Vestam enim cum igni æterno Eneas abstulisse Troja dicitur; v. Heyn. Exc. IX ad Virg. Æneid. II. Vesta, græce Εστία, s. Ιστία, symbolum erat ignis, primum domestici (cujus usus magnam habebat vim ad vitam hominum excolendam, et familias societatesque formandas, de quo vid. Diodor. V, 68), deinde et elementaris, s. ætherei, ac proprie ita dicebatur focus, qui sacer erat. Hinc Vesta primum colebatur a singulis familiis, postea a civitatibus,

maxime vero Romæ, cujus salus pendebat ab æterno ejus igni et palladio, quod fatale pignus imperii romani in ædis penetrali conditum XXVI, 27. Quoniam focus in medio erat ædium, sacrum ejus propr. penetrale dicebatur (ut forte VI, 41, n. 8), et aræ illius ac simulacra sacrata erant positaque in penetrali seu media parte ædium privatarum, templorum et Prytaneorum, quin ipsa hæc IIputaveia, in quibus Vesta colebatur et perpetuus servabatur ignis, in media urbium parte sita: unde inf. XLI, 20, Cyzici Prytaneum, id est, penetrale urbis, etc. Conf. Spanhem. ad Callim. H. in Del. 325, et in Cicer. 129; Heyn. 1. 1. et Hermanni Mythol. t. 11, p. 71 et 75 sq, ed. pr.

4. Genti conditoris Urbis, Romuli, haud alienum, quasi cognatum; vid. c. 3 extr.

[ocr errors][merged small]

C. 713—671

C.

duodecim Marti Gradivo legit, tunicæque pictæ insigne dedit et super tunicam æneum pectori tegumen: cælestiaque arma, quæ ancilia appellantur, ferre, ac per Urbem ire canentes carmina cum tripudiis solennique saltatu jussit. Pontificem & deinde Numam 9 Marcium, Marci filium, ex Patribus legit, eique 10 sacra

Numa, p. 68, 69.-Martem Gradivum explicant vel gradientem, inpr. acri impetu in hostem (0oupov Äpna), σε κραδαίνοντα, vel gravem deum, vel gramine ortum. Mitto alias inep tias.—Tunica pictæ. Variis coloribus et figuris ad picturæ similitudinem exornatæ. Tunica brevior et adstrictior fuit, quam toga cui supponebatur. Ed. - Eneum pectori tegumen, xalxéas μίτρας et χαλκοῦς ζωστῆρας dicit Dionys. II et VII. Sed fuisse potius ἡμιθωράκιον νεί καρδιοφύλακα, pectorale, laminam æneam pectori impositam, semiloricam, monet Lips. Mil. Rom. III, 6; v. Polyb. VI, 23; Paus. X, 26, n. 2, et Polyæni Strat. 1. IV.

7. Ancilia, quæ ab omni parte ancisa, recisa quasi vel curva erant, aut potius ancilia ab άyxuλos appellata, quod reptpépetav sinuosam, crebro incurvatam et in apices excurrentem habebant, scuta XII, quorum primum et verum (imperii pignus), ab Egeria de cælo missum esse fingebat Numa; cuique XI alia simillima, ne furto auferretur, a Veturio Mamurio fabricanda curaverat. Hæc ancilia Kal. Mart, a Saliis saltantibus canentibusque carmina Saliaria movebantur, h. e. per Urbem ferebantur in honorem Martis; vide ad V, 52, n. 3; XXXVII, 33, n. 3; ad Juvenal. II, 126; Plut. 1. 1. et Ovid. Fast. III, 259-389.

8. Pontificem, et quidem Maximum, si aliis fides habenda, qui tradunt, præter eum quatuor Pontifices, eosque patricios, a Numa institutos esse (vid.

ΙΟ

Dionys. II, 73; III, 45); quibus an. Urb. cond. 452, quatuor e plebe adjecti (v. infr. X, 6), et deinde septem a Sylla. Vocem Maximum Livius adjicere demum cœpit inde a III, 24; omisitque etiam II, 2, et 27.

9. Pontificem Numam Marcium Marci (Marcii) filium, Numæ regis (cui idem fuit prænomen Sabinum) generum, et Anci Marcii regis patrem. Cf. Tac. Ann. VI, 11; Spanhem. de usu et pr. num. Diss. X, t. 11, p. 19, 20; et Plut. Numa, p. 73, 74, qui docet, Numæ ab aliis unam uxorem Tatiam, Tatii regis filiam, ab aliis duas, Tatiam et Lucretiam, a nonnullis quoque unam filiam Pompiliam, ab aliis vero præter eam quatuor filios, Pomponem, Pinum, Calpum et Mamercum (unde Pomponii, Pinarii, Calpurnii, Mamercii, et eorum cognomen Rex) tribui; Pompiliam autem nupsisse Marcio, patri Anci Marcii regis et filio illius Marcii, qui Numam ad regnum suscipiendum impulerit, et cum eo commigraverit Romam, sed post obitum Numæ, regni spe frustratus, mortem sibi consciverit.

10. Sacra omnia exscripta... curarentur: hi sunt commentarii Numæ, XII libri sacri, βίβλοι ἱεραί, s. ἱεροpavtıxal, libri juris pontificii, etc. in papyro Ægypt. et literis forte hieroglyph. vel lineamentis et picturis rudibus compositi, quorum arcano sensu imbuerat pontifices, et quos una cum corpore suo et XII aliis libris, philosophicis et græce scriptis, sub Jani

« IndietroContinua »