Immagini della pagina
PDF
ePub

LECTORI ERUDITISSIMO

S. P. D.

N. E. LEMAIRE

[ocr errors]

Quod hujus primi voluminis initio nihil nisi quædam de mea hac T. Livii PATAVINI editione necessario notanda præmiserim , rogo te, lector optime, ut illud partim studio Liviani operis quamprimum publicandi, partim sollicito timori, ne quid aptum et utile inter festinandum mihi excidat, ingenue tribuas atque benevolenter condones. Quid enim tua refert, utrum in principio, an in fine operis, dummodo rationem instituti mei reddam ? Fatebor equidem, quod sæpius expertus sum, quidquid de quovis scriptore proferendum est, non primo statim intuitu comprehendi; immo laboribus lucubrationibusque assiduis opus esse, ut ille, quum diurna nocturnaque manu versatus fuerit, quum varia aliorum de ipso judicia contuleris, tum demum vere ac diligenter æstimari possit. Quoties enim alicui studio animi vires intendimus, multa mox apparent et inclarescunt quæ primum oculos fefellerant, paulatimque lux orta crescit, ac per omnes operis partes diffunditur.

Itaque ne humanitati tuæ ac doctrinæ nostra desit diligentia, quidquid de Livio disserendum erit, ad calcem absoluti totius operis rejiciam. Nec illud minus in commodum tuum cesserit, si omnia hæc in fasciculum collecta illic invepies, ita ut in una quasi

[ocr errors]
[ocr errors]

tabula, aut saltem tabularum serie, tam editionis hujus species propositusque finis, quam Livii, ut ita dicam, fata facile colligantur. Multa enim de nostro auctore multi, aut assentientes, aut contra facientes, protulerunt : scripsit de Livii Vita G. J. Gronovius, in Historicis Latinis; de Defensione Liviana Laur. Pignorius; de suspecta Livii fide, Chr. Gottl. Jocherus; de Patavinitate Liviana Dan. Georg. Morhosius, Joh. . Buherius, et Jac. Facciolatus : alii alias ad artes conversi, chronologiam, loca geographica, emendationes, scholia, animadversiones historicas, et plurima quæ ad nostrum pertinent, ediderunt.

In hac igitur rerum copia quædam ex optimis seligam , quæ extremum volumen conficiant; ibique tandem , quam secutus fuero viam, quibus adjutus auxiliis , edisseram. Attamen ne ducis et auxiliorum omnino ignaros lectores in longum hoc curriculum immittam, ad tempus monere satis est, qua ratione instituti mei modum perfecerim. Dux aderit in textu emendando Cl. Ruperti, Gymnasii Stadiensis Rector; quem præ cæteris elegi, quia recentior, ėt cunctis eorum observationibus, opibusque suis ipsius dives, antiquas lectiones ad optimorum exemplarium fidem recognovit; dumque eas contra novarum rerum avidos tuetur, severiorem se in obtrudendis emendationibus ostendit.

Nec idcirco alios censui omittendos : integras quidem Ruperti notas profero , sed etiam nonnullas e Drakenborchio et Creverio, haud ultimis Livii interpretibus selectas , nec non et e meo penu quasdam subjunxi. Hos enim doctrina insignes viros, etsi debita admiratione prosequor, quandoque tamen con

[ocr errors]

tra steti , quoties aliquid humanæ fragilitati datum videbatur.

Hinc igitur quidquid promiseram exsecutus, editionem feci vere meam. Magnum quippe non dedignandæ novitatis argumentum suppetiit Manuscriptorum series, qui e Regia Bibliotheca in laboris mei auctionem et ornamentum venere: quos, si tibi vacat, lector studiose, mecum recognoscere velis.

Numeri

Ætas.

sæculo 14.

S. 9.
S. 16.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

e Regio Res, quæ

in
unoquoque

continentur.
catalogo.
5690. - Decades prima, et tertia; et quinque primi

libri quartæ 5724. Decas prima.. 5725. - Decas prima . 5726. Decadis primæ libri 6, 7, 8, 9 et 10 5727. Decas prima. 5728. Decas prima. 5729. Decas prima. 5730. Decas tertia. 5731. Decas tertia. 5732. Decas tertia.. 5733. Decás tertia. 5734. Decas tertia.. 5735. Decas tertia.. 5736. Decades prima et tertia.. 5737. Decades prima et tertia... 5738. Decadis quartæ libri novem.. 5739. Decadis quartæ

libri novem..... 5740. Decades prima, tertia ; libri novem quartæ. 5741. Decades prima, tertia; libri novem quartæ. 5742. Orationes 5743. - Synopsis 5744. Synopsis 6081. Orationes. 6082. Orationes..

S. 14. a. 1418. S. 15. S.

14. S. 14. S.

14. a. 1443. 6. 14. a. 1405. S. 15. S. 15. S. 15. S. 15.

[ocr errors][merged small]

Hactenus Ruperti auspicia in edendo Livio secutus, eum non deseram, quum fragmenta auctiora, et omnes librorum epitomas adjicit; quumque his indicem rerum memorabilium, in Livio et epitomis obviarum, copiosiorem iis quos alii confecere, et geographica paucis illustrantem sinbjungit. In distinguendis autem annorum vicibus ducem Creverium elegi, quia ipse propior vero visus est. Supplementa quoque Freinshe

. miana, quæ Cl. ille Rector Stadiensis ea mente omiserat, ne studiosam juventutem magistrosque parum pecuniosos pretium deterreret, aut eluderet, quum me eadem cavere ipsa lex operis vetat, suo loco integra inseram.

Quod superest, antequam ipse T. Livius Romanorum fata evolvens tubarum clangore aut concionum tumultu aures tibi perstringat, non injucundum forsan fuerit prænoscere testimonia et laudes quas nobis de illo tum veteres, tum recentiores tradiderunt. Hinc igitur sit exordium. Vive, vale, et laborem meum non asper adjuva.

[ocr errors]
« IndietroContinua »