Immagini della pagina
PDF
ePub

DE T. LIVIO

ELOGIA AUCTORUM AC JUDICIA.

VELLEIUS PATERCULUS, LIB. I, CAP. 17.

HISTORICOS (ut et Livium quoque priorum ætati adstruas), præter Catonem, et quosdam veteres et obscuros, minus octoginta annis circumdatum ævum tulit, etc.

IDEM, LIB. II, cap. 36.

Pæne stulta est inhærentium oculis ingeniorum enumeratio; inter quæ maxime nostri ævi eminent, princeps carminum Virgilius, Rabiriusque, et consecutus Sallustium Livius, Tibullusque, et Naso, etc.

VALERIUS MAXIMUS, LIB. I, CAP. ULT.

Quia supra usitatam rationem excedentia attigimus, serpentis quoque a T. Livio curiose pariter ac facunde relatæ fiat mentio. Is enim ait, in Africa apud Bagradam flumen, tantæ magnitudinis anguem fuisse, ut Atilii Reguli exercitum usu amnis prohiberet: multisque militibus ingenti ore correptis, compluribus caudæ voluminibus elisis, quum telorum jactu perforari nequiret, ad ultimum ballistarum tormentis undique petitum, silicum crebris et ponderosis verberibus procubuisse: omnibusque et cohortibus et legionibus ipsa Carthagine visam terribiliorem; atque etiam cruore suo, gurgitibus imbutis, corporisque jacentis pestifero afflatu vicina regione polluta, romana inde

submovisse castra. Dicit belluæ etiam corium centum viginti pedes longum, in Urbem missum.

SENECA PATER, SUASORIA VI.

Quoties magni alicujus viri mors ab Historicis narrata est, toties fere totius consummatio vitæ, et quasi funebris laudatio redditur. Hoc semel atque iterum a Thucydide factum : idem in paucissimis personis usurpatum a Sallustio. Livius benignius, omnibus magnis viris præstitit. Sequentes Historici multo id effusius fecerunt.

MOX EADEM.

Ut est natura candidissimus omnium magnorum ingeniorum æstimator T. Livius, plenissimum testimonium Ciceroni reddidit.

PROOEMIO LIB. V CONTROVERS.

Pertinere ad rem non puto, quomodo Lucius Magius gener Titi Livii declamaverit, quamvis aliquo tempore suum populum habuit, quum illum homines non in ipsius honorem laudarent, sed in soceri ferrent.

CONTROVERS. 24.

Titus Livius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam (Res secundæ mire sunt vitiis obtentui) et tanquam trànslatam, et tanquam corruptam, dum transfertur, objiceret Sallustio: nec hoc amore Thucydidis facit, ut illum præferat. Laudat quem non timet, et facilius putat posse a se Sallustium vinci, si ante à Thucydide vincatur.

CONTROVERS. 25.

Titus Livius, de Oratoribus, qui verba antiqua et sordida consectantur, et orationis obscuritatem, se

veritatem putant, aiebat, Miltiadem rhetorem eleganter dixisse, ἐπὶ τῷ πλησίον μαίνονται.

SENECA FILIUS, LIB. I, CAP. 16, de Ira.

Non est quod existimes verum esse, quod apud disertissimum virum Livium dicitur, Vir ingenii magni magis quam boni. Non potest illud separari: aut et bonum erit, aut nec magnum, etc.

IDEM, LIB. DE TRANQUILLITATE, CAP. 9.

Quadringenta millia librorum Alexandriæ arserunt, pulcherrimum regiæ opulentiæ monumentum. Alius laudaverit, sicut Livius, qui elegantiæ regum curæque egregium id opus ait fuisse. Non fuit elegantia illud aut cura, sed studiosa luxuria.

IDEM, LIB. V NATUR. QUÆST. CAP. 18.

Nunc quod de Cæsare olim majore vulgo dictitatum est, et a Tito Livio positum, In incerto esse, utrum illum magis nasci reipublicæ profuerit, an non nasci, dici etiam de ventis potest,

IDEM, EPISTOLa 46.

Librum tuum, quem mihi promiseras, accepi, et, tamquam lecturus ex commodo, adaperui, ac tantum degustare volui; deinde blanditus est ipse, ut procederem longius. Qui quam disertus fuerit, ex hoc intelligas licet brevis mihi visus est, quum esset nec mei, nec tui corporis, sed qui primo aspectu aut T. Livii, aut Epicuri posset videri. Tanta autem dulcedine me tenuit et traxit, ut illum sine ulla dilatione perlegerem.

:

IDEM, EPISTOLA 100.

Adfer quem Fabiano possis præponere. Dic Ciceronem, cujus libri ad Philosophiam pertinentes, pæne totidem sunt quot Fabiani: cedam, sed non statim pusillum est, si quid maximo minus est. Dic Asinium Pollionem cedam, sed ut respondeam, in re tanta eminere est, et post duos esse. Nomina adhuc Livium; scripsit enim et Dialogos, quos non magis Philosophiæ annumerare possis, quam Historiæ; et ex professo Philosophiam continentes libros; huic quoque dabo locum. Vide tamen quam multos antecedat, qui a tribus vincitur, et tribus eloquentissimis.

FABIUS QUINTIL. LIB. I, INSTIT. Orat. c. 5.

Peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus, ut homines, ut instituta etiam multa, venerunt. Taceo de Tuscis et Sabinis et Prænestinis quoque; nam ut eorum sermone utentem Voctium Lucilius insectatur, quemadmodum Pollio deprehendit in Livio Patavinitatem, licet omnia Italica pro Latinis habeam.

LIB. II, INSTIT. CAP. 4.

Sæpe etiam quæri solet, de tempore, de loco, quo gesta res dicitur; nonnunquam de persona quoque : sicut Livius frequentissime dubitat, et alii ab aliis Historici dissentiunt.

LIB. EODEM, Cap. 6.

Ego optimos quidem, et statim et semper, sed tamen eorum candidissimum quemque, et maxime expositum, velim: ut Livium a pueris magis quam Sallustium; et hic historiæ majoris est auctor : ad quem tamen intelligendum jam profectu opus sit. Cicero,

ut mihi quidem videtur, et jucundus incipientibus quoque, et apertus est satis: nec prodesse tantum, sed etiam amari potest; tum, quemadmodum Livius præcipit, ut quisque erit Ciceroni simillimus.

IDEM, LIB. VIII, CAP. I.

Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum, adnotata unius affectatione verbi, hospitem dixit: nec alio se id deprehendisse interrogata respondit, quam quod nimium Attice loqueretur. Et in T. Livio, miræ facundiæ viro, putat inesse Pollio Asinius quamdam Patavinitatem, etc.

LIB. IX, CAP. 2.

Apud Historicos reperiuntur obliquæ allocutiones ; ut in T. Livii primo statim libro, Urbes quoque, ut cætera, ex infimo nasci.

LIB. IX, CAP. 4.

T. Livius hexametri exordio cœpit: Facturusne operæ pretium sim: nam ita edidit; estque melius, quam quomodo emendatur.

LIB. X, CAP. I.

Fuerit igitur brevitas illa tutissima, quæ est apud Livium, in epistola ad Filium scripta; Legendos Demosthenem atque Ciceronem; tum ita ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus.

EODEM CAPITE.

Neque illa Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus judicem, et sæpius

« IndietroContinua »