Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small]

DE

BELLIS GALLICO ET CIVILI POMPEIANO,

NEC NON

A. HIRTII, ALIORUMQUE

DE

BELLIS ALEXANDRINO, AFRICANO, ET HISPANIENSI,

COMMENTARII,

[merged small][merged small][graphic][merged small]

SUMTIBUS RODWELL ET MARTIN;

LAW ET WHITTAKER; J. BOOKER; BALDWIN,
CRADOCK, ET JOY; WALKER ET EDWARDS;
J. ROBINSON; ET B. REYNOLDS:

EXCUDIT S. HAMILTON.

KC16193

HARVART

ARY

MAY 23.012

CAMBRIDGE, MASS

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

C. JULII CÆSARIS

COMMENTARIORUM

DE

BELLO GALLICO

LIBER PRIMUS.

I. GALLIA est omnis divisa in partes tres; quarum unam incolunt Belgæ; aliam Aquitani; tertiam, qui ipsorum linguâ Celta, nostrâ Galli appellantur. Hi omnes linguâ, institutis, legibus, inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgæ; propterea quod a cultu atque humanitate Provinciæ longissime absunt, minimeque ad eos mercatores sæpe commeant, atque ea, quæ ad effeminandos animos pertinent, important; proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt: quâ de causâ Helvetii quoque reliquos Gallos virtute præcedunt; quod fere quotidianis præliis cum Germanis contendunt; cum aut suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano; continetur Garumnâ flumine, Oceano, finibus Belgarum; attingit etiam ab Sequanis et

B

« IndietroContinua »